Cl. viri Augusti Buchneri Epistolae, opus posthumum

발행: 1697년

분량: 406페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

faxim ut quamprimum intelligas. Strena tua quam grata nobis, quam exoptata acciderit , paucis dici non potest; qua& auctoris & ede

iis nomen tantopere commendabant. De re

bus autem, quae ibi tractantur, quid dicam . Quae tam divinae, tam salutiferae, ut mereatur libellus gestari in sinu perpetuo ac volvi, nec legitantiam, sed edisci totus. Quare magnas,imo ingentes gratias ago, mumiciarissime quod ejus non tantum copiam nobis facere, sed nomine quoque nostro praescribere voluisti. Tenebis . Profecto me, mumi,hoc tam praeclaro acsancto pignore tibi obi rictum perpetuo ac obligatum. Vale quam optim L, miConjunctissime at e Clarissime Dasumi. Vale iterum,& me perge ama re. mittenbergae,ad d.xxi.Febr. Anno cla IIc

EIDEM

Curissime Vir,

vi oditeVertumni tm alia portiuncula reddita . est simulqye schedion, in quo petebas, ad proximas tuas ut responderem. Facio, sed breviter,' quantum in festinatione& aliis occupatus poteram. De Mantuani autem carminibus scias, Lyserum, cum compellassem, asseruisse nobis, nee unquam sibi fuisse id libri, & plane nescire, ubi invenire liceat. Vide igitur, qv1 tibi narraverint fide,qui duos apud eum extar codices, in quibus Mantuani opuscula contine-

212쪽

88. Aua. BuzΗNERI antur,perhibuerunt. Quod si aliter sese hab isset res, dedissem operam,ut tuum tibi deside rium expleretur. Vale,mi optime re Eruditi sime Daumi,meque perge amare , qui pNepropere isthaee scribebam ad M. Aqtil. Anno clahoc auri.

clarissime Vir,

inam ante decem annos admodum Dissem rationem des o amicorum hortatu edidi, eam nun nuperThomas Banous,professor Regius,vir clarissimus amicusque meus singularis, me imprudente, in Dania denuo excudendam curavit.Cujus exemplaria cum aliquot haud ita pridem ad me permiserit, unum nunc ad te quoque volui venire ne quid in amicitiam nostram peccare videar.IniqUs enim essem,si te nosti . rum exortem sinerem, qui tam liberaliter meaeum elegantissima carmina tua hactenus eo- municare voluisti. Quod ut in posterum qu que facias; has nostras nugas autem in praesenta. coasillas bene,etiam atque etiam abs te peto.Vale.Raptiadd. I.S Ptemb.Auno cio lac

213쪽

Nobilissime Gersdorn

DErquam mihi gratae fuerunt literae tuae 3 sed multo grasar affectus tuus in me,qui eas i bi expressit. Neque enim parvi aestimo, a te, iis natalibus,eo ingenio atque virtute juvene, quae summa & maxima nobis promittunt,tantopere lagnari. Mihique curae erit,ut huic amori tuo in me subinde crestenti suppeditem caussas. Quod fama tulit, venturum me Dresdams non vanus rumor fuit. Habeo enim Fribergae negotium, cujus causa profectiuncula instituenda est. C pessere tamen ista ante haud licet, quaab Deca- natu abiero. Quod ad Calendas Majas demum idederitinus futurum est. Quare non riis adultoMajo, aut jam praecipite me exspectabis.Dn.M. Bolimium, & Dn. Brehmium, duo inihi carissima capita, meo peramanter nomine ut saltites,vehementer te rogo. De Heinsit epicediis ne unum apiculum ego h ctenus vidi. Ihcessisse quidem rumoresLipsiae de morte ejus, sed falsos amici inde ad me perscribunt. Et cum Dn.Leleherus exBatavis nihil hactenus de, eo significaverit, a quo paucis ante diebus lite-- redditae sunt, esse adhuc & vivere sammum virum, non tam spes mihi, quam fiducia est. Nobilissima Soror tua enixa feliciter superiori

ius sertimanis filiolum ςst,quem intor alios ei

214쪽

Aua. Bue Η ΗΕ ntei delectos de fonte suscepi. Faxit Deus, ut adolescat Alititer,& multas magnasque gratulandi causas parentibus nobilissimis suppeditet.

generoso atque Magnifico VIR O,

S. P.

IEscio prorsus, NOBILISSIME DOMINE, quod me exagitet fatigenus, Mod me in

cumbere votis meis haud sinit, & quo invita ac rapit animi impetus, inde invitum trahit aereluctantem. Quid dulcius foret ac exoptatius, quam toto animo evolare ad te, . Decin no frum, omnemque effundere .ffectum verbis, ae literarum ostieio, cum ipsum amplecti r ducem, & justa gratulatione eXcipere Coram haud possimῖpraecipue cum certiorem me feceris haud tanthm de reditu tuo, sed humanismmis quoque& multo suavissimis literis, iisqv geminis invitaris ad id, quod ultro facere debuissem. Nunc eo redigor,ut neque pudorem meum tueri satis, nec indulgere gaudio, qua eum optabam,possim, qui tardius non tantunia ad exoptatissimas tuas, sed tam jejune etiam ac breviter respondere habeo necesse. Nam cum priores tuae afferrentur,aberam domor & cum reverso commodum supervenirent alterae, im stabant

215쪽

. ER ISTOLAE. IρIstabant feriae: interim omne hactenus nostro- rum tabellariorum cessavit ossicium. Nunc

autem cum datur scribendi copia, ita affligoco destillationibus ac pituita, ut neque ingenium respondeat, & manus ipsa stylum aegerrime te neat. Quid dicam, δ Desiderium nostrum ac Amori si sponte peccassem in testendo hactenus, mereri ultro faterer hoc genus suppicii. Nunc mihi cum optime conscius sim, quod adversetur fatum mihi, quod votis meis me,& e optato gaudii fructu non sinit frui, satis opinor dixi causae, cur, ex quo rediisti, nondum ad tuas responderim: at nullas ante quod ad te dederim, ideo saetiam, quod, ubi ageres, cum igna

rissimis sciverim. Testis mihi CAR O Lustuus, vir nobilissimus,erit,semel ac iterum me is .

petiisse ab eo ossiciosissime, ut me doceret, quid α ubi locorum ageres,utque valeres. Qui nihiejus cum assirmaret se satis certe posse perser

here, quas exararem ipse literas, aut exaratascivo destinarem' Facile admittes justissimam excusationem, NOBILIS*IME FRISI, & nostrum silentium, non socordiam, aut frigus aut oblivionem ossicii;sed fatum& necessitatem interpretabere; planissime persuasus, me voluisse scribere, non potuisse. Placebo autem in posterum, si hanc, quantumvis alienam culpam, me emendasse permiseris: qui vel iliadas nugarum deinceps ad te Permittam. Nunc Omniaffectu animi, primum de nova conjuge, de cujus dotibus virtutibusque egregia omnia, quod impensissime laetor,praedkantur vi summa: de-

inde

216쪽

ΗΣ - Λu G. BuCHNERI. inde de reditu tuo felici, X. reddito tibi chari limorum affectuum amplexu glatulor, Deum . que immortalem Veneror, ut. tibi, perpetuum , propriuinque iv c gaudium faciat,& tu inposterum me sic ames semper ac complectaris, Ut consuevisti hactenus, 3c nunc ubertim testatus lueris es: qui te vicissim amare, colere, Venerari non ante desinam, quam ipse esse desiero atque vivere,nisi quod Poeta ait, re fati transe, tittora magnus amor. Vale.Dabam itten-hergae,ad d. VII. April. Anno cIIIocxLIIT.

P, S. NOBILISSIMUS IUUE NI

NICOLAMS a cara ORFF, qui mecum e dici nonpotest,quam te mirifice ob exceL entissimas animi atque ingenii dotes amet, : miretur,re ιn exemplum sibinosonat assidue. vem ei affectum nunc tibi infinuare vo- ut, uiscites,non indignum amore tuo si qpo i stunc mediat r, meretur tamen per modes am,te adamandum literis inritet. γ

JUErebantur proximae tuae literae humanita tis prolixistimae plenae aeque prolixam responsionem; sed quam hoc tempus nostrum no-i bis minime concedit. Et tu illius sapientiae es,

ut animum cujusque non ex verbis, sed ex an, sectu aestimare soleas, sic ei dare animum, non

qui loquatur quam plurima, sed qui plurimum

217쪽

amet. Iri qua re erga te nulli unquam morta- Iium cesserim Nunc abs te vehement tr peto, ut tam benevolum tuum erga me, qVin tam amantem mei animum perpetuo serves , & ita a

tibi persuadeas, non esse temere, qui incomparabiles animi atque ingenii tui dotes virtutesque amplissimas candidius arque sincerius aestimet, qVam Buchnerus tuus. Qui se felicem ac beatum tamdiu statuet, quamdiu se tibi poterit probare. Quare quid tibi videatur de oratio-ie nostra, cujus duo ad te permitto exemplaria, quae aequi bonique consules, quam bene prudenterve diu rim, & in hoc argumenti ge- .nere fuerim versatus, plene & candide perscribes. Scio quam periculosae aleae opus sit . de principibus atque ad principes scribere. Nec dubito,quin multa sint, ubi impegerim: multa, quae malevoli aut imperit i interpretaturi sinistre

sint. Eam ob rem etiam atque etiam te rogo,

HENRICE,ut patronus ei, ubi ubi opus fuerit, assistas. Qui & verissime judicare de talibus

potes,tanta eruditione literarum & omnis d Arinae copia instructus; &exeusare non malo animo commissa , tanta humanitate. DEUS te servet, Generose Domine, teque&tuam brevi exoptatissima sobole exhilaret, ut per te vi tutumque tuarum gloriam non amplificetu

modo FRISIORUM nomen illustre ac d cus,sed genus atque familia etiam accessionibus nobilissimis augeatu Vale. Raptissime ad d. xiv. Iulii Λnno cia lac VHI, μ

218쪽

Eidem S. P.

um meam profectionem ac iter quodDren dam suscepi non ita pridem ob alias causas, tum ob hanc maxime non auspicatum satis ac laetum habui,quod exopta tissimo tuo amplexu non licuit frui. Cum venissem Dresdam. non reperi domi, cujus compellandi causa maxime eram profectus. Altero statim igitur die Misenam,& inde Albergam abii. Sed nequo hic explicare negotia potui, quae ibi habebam. Reverso in urbem,copia quidem hominis, qui caussam itineri dederat,data fuit; sed numulum unum auferre non licuit,cum tamen supra C imperiales deberet,& ineunti Septembri mense se soluturum dedisset fidem. Interim facta aliqua spe,cum nihil videretur restare,quam salutatis patronis atque amicis mature capessere reditum,ne diuturniore absentia affigerem domi familiam, serio iii id incubui: sed ante omnia navavi operam, ut Observantiam meam ac studium tibi probarem. Cum igitur semel ac iterum mitterem, qui adeundi opportunitatem ac tempus sciscitaretur, idem responsi retuli sem' per, Herum dom haudesse. Ac primo quidem apudGenerosDn. πERT HERUM; deinde apud Dn. HANOVIUM ; denique nescio apud quem alium e proceribus, agere diceba-

ris.Interim navemmittenbergensem nactus,sed solutura ipso illo momento, desperata Commodiare occasione redeundi, conscendi,aegerrimc

tamen

219쪽

men, quod sic necessitas abeundi imponeretur ante, quam tuo aspectu,tuo desideratissimo alloquio, si non explere, at recreare tamen atque is reficere animum licuerit. Quod ut asperrimum perpessu erat, ita non semel apud amicos hacte 'nus de illa infelicitate mea questus sum : nunc

autem id jure quodam apud te, GENEROSE DOMINE, & quadam adductus necessitatς facio, ne, si rescieris, fuisse me Dresidae, & te insalutato discessisse, nescio quid suspicionis

finistrae animo tuo incidat. Ac plurimum licet consti missimi tui affectus in me non levis fidu- cia erigat animum ac firmet, non omni tamen timore ac solicitudine vacuus est: & semper habet,quod cum fottuna rixetur hOC nomine , quod vota mea ac spes tam flagitiose deseruit , imo dejecit. Nec quicquam alienum tua humanitate, NOBILISSIME HENRICE, facies, si mecum doleas hanc meam viςem, &omnem in Coecae illius levitatem libere evomas bilem. Non quod tanti sit te, caruisse Buch-neri aspectu; sed quod in tuo felicem me reddere nequivisti. Vale,& devotissimum tuo illustri nomini virtutique perge amare. mitten-bergae v.Kal. Novembr. cinnocIDIac LvIII.

CVII.

M. Jacobo Thomasio S. P.

Praestantissime atque Eximie Vir,

amice honorande.

Uod declamatiunculas illas meas, quas edidi nuper, tanti putant, ut in jermonem . . N patri- :

220쪽

patrium verteres, ago gratias, & tuum in moaffectum aestimo, ita ut decet. Eum enim cum in ipso illo vertendi labore, tum literis etiam elegantissimis illis & eruditissimis uberius d clarasti. Perge ita, THOMASI, perge amare, inquam,&redamantem & plurimum merito tribuentem ingenio tuo&elegantissimae eruditioni. Ad versionem autem ipsam quod attinet mire illa placuit,ac in plerisq; satisfecit.Itaque quae interscripli,eo maxime pertinent, ut sesas,in perlegendis paginis tuis opera posuisse. Illud: aassatisfacientem ab Det recte accepisti;

bene vertisti. Augurale autem non de veste ,

accepi,sed de loco: ad pegma ferale resprciens, id quo suptemus admotus rex fuit. Erat enim AUGURALE itaracitus II. annal. cv. XIII. νocut) in castris Romanis ad dextram Praetorii, ubi Duces auspicabantur,atm e ex pullis Eapta bant auguria: Graeci όι-ι O , alii exLatinis

AUGURACULUM, Hyginus, cujus ver ba Lipsius ad Tacitum profert, AUGURATORIUM appellavit. Eum itaque loeum paulo aliter reddes. Versa illa ex Belgieo de Anglicis moribus folia, quibus versionem tuam hanc Iungere placuit, libenter vellem perlegere. Itaque quam primum absistutum praelo opusculum fuerit, ut unum alterumque exemplar ut &cum amicis communicem ad me permittas, ditiam atque etiam peto. Quos sumtus feceris, bona fide rependam. Vale. Raptissime , ad d. xxv. Aprilis, Anno cIo lac xiax.

SEARCH

MENU NAVIGATION