Johannis Nicolai ... Libri IV. de sepulchris hebraeorum : in quibus variorum populorum mores proponuntur, multa obscura loca enucleantur, usus approbantur & abusus rejiciuntur, genuina hebraeorum sepulcrorum forma ostenditur, illorumque ritus in illi

발행: 1706년

분량: 348페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

Dst SEPULCHRIS HEBRAEORUM. 2 s

sina, incisis loris obligant. Haec ille de AEgyptiis, ex quibus ritus suos hauserunt Iudaei: & significat non obscure S. Johannes ubi ait: Acceperunt ergo corpus Jesu δc ligaverunt illud linteis cum aromatibus, sicut mos est Iudaeis s epelire. Ecce non pedeS tantum, aut manu S, sed corpus ligatum dicit ; & quidem non angustis taeniis dc quasi funiculis, sed linteis; nempe fasciis sepulchralibus justae latitudinis . ex linteis seu linea tela in oblongum recto filo abscissa. Quorsum ergo linteum magnum, cui demum superducendae fasciae hoc

modo:

VIII. Uerum vix calculum his addere possumus, ducti hac ratione : Si igitur corpus Christi magnae Sindoni involutum, sequi debui siet, quod etiam magna illa sindon post resurrectionem Christi in sepulcro reperta fuisset. Ast haec non

reperta, uti plane indicat hhannes cap. XX. 6. ubi haec leguntur verba: Venit igitur Simon Petrus sequens ipsum ct ingressus Sepulcrum videt τοὶ οθόνιοι fascias posita3. Et sudarium, quod erat seuper caput 0us, non ob ονίων cum fasciis positum. Ex his satis constat, nullam magnam standonem ibi fuisse, alias etiam Johannes hujus mentionem fecisset. Manet ergo firmum, Christum fasciis tantum Sepulcralibus involutum fuiste hoc modo: Quorsum autem hae fasciae perVenerint, ignoratur, quam Vis Pontificii hoc vel illo loco esse propalent. Falsa haec omnia, quae proferunt δc fidem haut merentur fabulae. Plura qui desiderat de Pontificiorum opinionibus,evolvat dissertat. sub praesid. Maxim. Reverendi Abbat. Bh. Andr. Schmidii, Fautoris nostri submisse devenerandi. prodiit Hel . I 698. His etiam huic capiti finem imponimus & ad reliqua ornamenta nos conferi-

CAPUT XII. De Sudario Chrisi sepulchrali , S aliis rebus

consepultis.

I. XI isis fasciis Sepulchralibus ad Sadarium dc res alias con-V sepultas progredimur, & quidem primo loco de Sumdario agemus. Sudarii vox Latina quidem videtur. an autem

Pp et sit,

332쪽

sit, dubitamus. Nam Syri dicunt Sudara & in lingua Sapientum est ' rid Sudar, quod usurpant in vario sensu. Saepe linteum operimentum notat, quo demortuorum capita tegebant veteres. Hoc tentu occurrit Iob. XI. 44. XX. 7. Itaque frustra Soranis, tracbitu de re vestiaria Judaeorum disp. 2. c. I. M. 3. CX postulat, Sudarium capitis tegminibus esse annumeratum a Sanctio in cap. XIX. Act. num. F. Id enim ille de mortuorum capitibus vere pronunciavit. Non aut mallerimus omne Sudarium fu i se ad usum mortuorum. Cum

enim vox ipsa Sudarii, usum ejus ad tergendum sudorem aliosque superfluos humores naribus, oculis, ore emuenteS praeferat, nec is usus in defunctis habeat locum; laquet, vocem Sudarii latius patere, quam ut ad mortuos restringi possit. Sicque videmus Act. XIX. memorati Pauli viventis Sudaria ab ejus corpore delata, quibus mira edebantur. Videatur de hac voce pluribus disserens Ansel. Solerius de pileo pag. m. 346. 347. Carol. du Frone Glossar. ad Script. med. ct insem. Latin. P. III. fol. I OOI . ΙΙ. Certum autem est, ejusmodi Sudarium aliquando eXti-riste, quippe Evangelistae expressis assirmant hoc verbis. Ubi

autem perierit, aut quo sit abreptum, plane nescimus. Sudarium itaque omnibus mortuis apud Judaeos ulitatum fui se Constat ex funere Laetari, Bh. X 1. Et facies ejus Sudario erat

ligata. Hujus figuram ita depinxit Solirius pag. 344. HOC facies tegebatur defuncti ne si qua deformis conspiciatur. Non magni pretii erat, quod ex illo Rabbinorum patet, de quo

dicunt ipsi Hebraei: Solent Sapientes adhibere Sudarium non plus denario connfans, ut ne pudefaciant eum, cui state pretium) non suppetit. Tegunt vero demortui faciem, ut ne pudefiant pauperes, quorum vultus prae fame solet esse deformior. Hoc Sudarium alias etiam πέπλο v vocatur teste Syro in Luc. XIX. qui per linteum rediit. In Targum pro onaeo peplum & redo velamen: vid. Tr. nostr. de luctu Gracor. pag. m. 32. edit. Marpurg. Ita etiam

in Christi sepultura Sudarium adhibitum fuiste extra omnem dubitationis aleam ponimus. Confirmant hoc Evangelistae, quippe hoc cum fasciis repertum in Sepulcro post resurrectionem. Quorsum autem pervenerit Sudarium Christi, varie dis quiritur a Pontificiis, quae tamen omnia potius fabulae & fgmenta

333쪽

De sEPULCHRIS HEBRAEORUM. 277

menta sunt, uti pluribus ostendit dissertatio sub praesidio maxime Reverendi Abbatis B. Joh. Andr. Schmidii habita Hel ad. 3698. de Sudario Chram , quae legi meretur. Cum itaque actum agere nolimus, ad alia progredimur. Ill. Quίurimus igitur an Judaei etiam mortuis pecuniam addiderint uti alii populi λ Sunt qui assirment dicant, in Sepulcro Davidis magnam pecuniae sutiamam repertam fui sie t Id. cap. XIV. bb. 2. ubi fuse actum de hac materia. Et licet

es. Schichardus in e twn cap. III. Theor. XI. p. m. 2IO.

edit. Li . amrmare videatur Judaeos quoque hanc consuetudianem habui fle, suamque opinionem probare conetur ex Sepulchro Davidis; cui adstipulantur Menoch. lib. VIII. Reipubi Ebr. c. V. quast. IX. 9 Villa pandus i. 2. lib. V. Disput. q. c. LXI. 9 BaItha s. Bonifac. Rhodigis. hist. ludicr. lib. XX. c. III. pag. F69. F7O. edit. Bruxesi. R. Bemam. Tudet. in Itinerar. pag. 46. attamen nos dicimus cum B. Gyero Judaicam spirare fa- hellam : vid. pag. I 6. de lucit. Hebr. B. Carpeoov. annot. ad Schic ard. pag.. m. 2IO. edit. LipsLV. Porio quaeritur, an etiam arma apud Iudaeos simul recondita fuerint λ Gentii vim mores si perpendamus, Certum esse asserimus, uti cap. XIV. lib. 2. g. 7. pluribu S ostendimu S. De Iudaeis assii mare videtur Propheta Eet echiel cap. XXXII.

2O. 27. Non autem Iacebunt - - - - ad infernum cum armis.

Ubi Munsterus annotat ex Hebraeorum explicatione : Non jacebunt cum his, qui naturali eX spiraverunt morte, aut qui veluti strenui milites cum ARMIS suis sunt sepulti. Cui adstipulatur Varabius in h. l. his verbis : Non morientur ut viri isti strenui ac nobiles , qui moriuntur morte sua & esseruntur ad Sepulcrum una cum instrumentis suis bellicis 2 armis. Idem assii mal Grotius Comment. in h. l. ita disserens : Victores non singula tantum habebant sepulcra, sed di in virtutis honorem cum armis suiS sepeliebantur, I. Maccab. XLII. 29. Constat ergo ex his allatis testimoniis Hebraeos heroibus& fortibus arma addidisse. V. Moris etiam Judaeis fuit sesciis librorum legis, quae vetustae factae, mortuos involvere. Testatur hoc Maimonid. in tr. de legib. c. X. ita scribens: Fasciae librorum legis, quae factae sunt vetustae, involucra fiant mortuorum ,& haec est re-

Pp 3 positio

334쪽

positio earum. Verba ipsa citata legi possunt apud cl. Sebis-hard. in abori nam cap. II. Theor. V. pag. m. I 26. Libros inis

veteratos vel profanatos includunt vali testaceo & sepeliunt juxta studiosum sapientiae. Et haec ipsa est illorum remotio vel occultatio. E linteaminibus autem senio alis itis faciunt involucra mortuo. Cons. mors. ad K. Maim. de fundament. D. gis pag. m. 8b. edit. Amstet. I 638. Et Arba Turim, pari. II. c. CCLXXXIL fol. LXVI I. coc . Ne itaque nauseam lectoribus excitemus, hic subsistimus dc ad Sepulcrorum mysticam de moralem Explicationem nos conferimu6, sit ergo

CAPUT XIII.

De Sepulcrorum morali explicatione.

I. T Tactenus occupati sumus sat diu circa Sepulcra Hebrae. I Iorum dc ornamenta illorum tam eXterna, quam interna. Nunc ratio suadet, ut etiam morali tatem illorum perpendamus, pi primis Sepulcrum Christi dc illius contenta inmemoriam revocemus, quae quasi ideam nobis praestribunt, quomodo per totum Vitae curriculum nos gerere debeamus. Si ergo Sepulcrum Domini nostri Jesu Christi in succum de sanguinem convertere velimus,consideranda nobis 1 uni TR DECIM, quae omnia in Sacra Scriptura continentur, perpendentes, quod in illo i) fuerit Myrrha, quae Emblema est mortalitatis. Qua significatur , quod juxta Apostolum Cocm. s. mortificare debeamus omnia nostra membra , voluptates, & omnes nostras passiones. Mortificate, inquit, membra vestra quae sunt super terram. Ita quoque bene Gregor. M. in Evangel. Hom. X. pag. 3 'I. A. Tom. 2. disierit, quando sic literis tradit: Per Myrrham carnis mortificatio figuratur. Et paulo pos r Myrrham osterimus , si carnis vitia per abstinentiam mortificamus. Qui igitur M)rrham sepulchri Christi sibi in memoriam revocaverit, & meditationibus perlustraverit suis, non flocci habebit monitum Apostoli citatum , sed omnem dabit operam, ut membra sua mortificet. II.

335쪽

De sEPULCHRIS HEBRAEORUM.

II. M)rrha haec in Sepulcro Christi nobis ansam dat pluri bus disterendi verbis de mortificatione, quae tam necessaria, quam necessaria illa fuit in condiendis cadaveribus apud Judaeos. Ergo mortificate membra qui sepulchri Christi participes fieri desideratis. Sciendum autem prius est, quid sit mortificatio λ Hanc Ecclesiae Doctores ita describunt, quod

nihil aliud sit, quam odium erga cupiditates pravas membrorum , quae abnegandae, ut sint quasi mortuae, cujus mortalitatis emblema myrrha. S. Jacobus bene ostendit, unde nam appetitus de passiones nostrae, quae suam in nos tyrannidem

exercent, suam trahant originem; diCit enim cap. Iv. i.

Unde bella & lites in vobis Z Nonne hinc ex concupiscentiis vestris 8 At ubinam hae concupiscentiae resident λ vel per quid

mortificantur' Respondet idem Iacobus: militant in membris vestris. Necessarium igitur est hoc nostrum corpus moriatificare subjugare , ut sit obediens rationique subjiciatur.

Mortificate ergo membra vestra. Cornelius a Lapide in haec Jacobi verba scribit ita : licet passiiones ct concupiscentia sint in anima, ct appetitu concupiscibili vel frascibili, tamen quia hi appetitus sedem habent, ct quasi castra seua pigunt in membris , per eaque

se exserunt, hinc pariter concupiscentia in membris siuam sabent sedem , ut ira in felle , libido in membris generationi destinatis, amoris Iecore, ctc. hinc ab Apostolo concupiscentia vocatur lex membrorum. Persecta itaque mortificatio pluribus membris contine-itu prout plura vincula sunt, quibus ceu funiculis quibusdam in hoc mundo irretimur, in quae assectus noster inordinate fertur. Quemadmodum autem Myrrha in unctione omnibus corporis membris applicabatur, ita & Morti alio in omnibus nostris membris peragi debet. ΙΙΙ. Per M'rrham mortificationem indicari ex hoc etiam,

patet. MTrrha enim amara, ita etiam mortificatio membrorum amara videtur; interim suavissimos odores instar myrrhae producit. Laurentius fustinianus in libr. de interiori conficitu, I ferente Mansio in Bibliothec. morat. Tom. III. tra t. LI. di c. q. fol. m. 42 . plurimos enumerat essessiis, inquiens: Custoditur lex, pax serPatur, nutritur concordia, sufficiunt propria , nequa-- quam aliena diripiuntur, subest caro , ratio dominatur, diriguntur crisia ct fraternui amor augetur, si concupiscentia defuerit lan-

336쪽

Σ8o IO. NICO LAI TRACTAT Us

guor s Vso autem vigente ac prae lente deordinantur omnia sise corporalia , sive spiritualia. Quamobrem omnis disciplina Christiana professonis non in miraculis Iaci radi , non in futuro praedicendo,

non in eloquio composito scriptu HrΜmqΜe explanatione, sed resecandis concupiscentiis commendatur. Cur aUtem mortificatio m=rrhaasi 1 let D Gliserius comm . in Cantic. IV. hanc reddit rationem: Quia nimirum amaritudine tua, cui exsiccandi & ad stringendi vis insita est, corpora a putredine servet illaesa ;atque adeo ut hac in re majorem habeat vim cum aloe Lepe jungi solet, quae multo est amarior. Sic & in Evangelio Joh. XI x. 39. dicitur , Myrrha & Aloe conditum fuiste corpus Jesu a Nicodemo, antequam sepeliretur, quod is mos esset

apud Judaeos, ut mortuorum Corpora a corruptione vindicarent Porro quod carnis mortificatio castigatione ipsa sua , poenae amaritus ine, & sensuum adstrictione potentissimum sit medicamentum, quo homineS a peccatorum putredine vindia cantur, est certum. Unde Apoitolu S i . Cor. IX. dicebat: Castigo corpus meum & in servitutem redigo, ne reprobus e D

IV. Cujus ergo membra mortificatione amara ceu myrrha mortificata si int, ille abnegat seipsum, amorem proprium , qui nocet ipsi, odit seipsum, seu animam suam, hoc est, eX-plicante div. Gregor. ho m. 37. in Evangel. non ejus carnalibus desideriis acquiescit, appetitum frangit, voluptatibus reluctatur. Uid. Laurent. BUerling. promptuar. Moral. pag. m. 382. 383. . Ioseph. SperanΔ, Jcristi. seu I. punct. CXII. pag. m. 337. Abnegat sensus, i. e. sensibus indebita negat. Per sensus enim ceu portas omnia mala irrumpunt. In his portis

lim judicium jusque dicebat ratio suumque fiXum tribunal habebat: Oculus non videbat, nisi quod erat necesse; illicita,

vana, curiosa non videbat: auris non audiebat. Nunc autem hae portae patent ic Omnibus malis obnoXiae sunt. Mortificatis his sensibus, visus abnegatur, ne periculum inde accidat. Pangit foedus cum oculis, ne intueantur, quod intueri non liceat. Abnegat, gustum, odoratum, tactum, auditum, imo voluntatem & judicium proprium, ut quasi mortuus videatur. Novit enim veram mortificationem sequi illuminationem,

ac deinde unionem divinam. Bene itaque quidam disierit ita

337쪽

De SEPULCHRIS HEBRAEORUM. 28r

scribens: Plane marcidus languor nouer nos impedit, quem si V sumpto virili animo strenue evinceremus, nobisque a cunctis rebus caducis emori, ct Deo amoenam rn animabus nostris habitationem praeparare studeremus, non possemus tandem non adipisci maxima non possemus non habere ac sentire Deum in nobis.

U. Per M'rrham mortificationem intelligi ostendit locus

Cant. V. I. Mesul MIrrham primam cum aromatibus meis. Quid

aliud per hoC innuere voluit, quam quod myrrha sit Symbolum mortificationis, in qua anima se exercere debet, ut ei accepta fiat ; unde praedicta Verba D. Gregor. Magn. eXplicans , inquit: M'rrham dilectus cum aromatibus metit, quando Chri1hus mortificatione vitae ad perfectionem perducta electum ab hac vita succidens, ad coeleste horreum Cum sancta opinione inducit. Observandum autem est, sponsum aromata messitisse, postquam Myrrham inde collegerat; prius enim dicit messui myrrham primam, dc postea aromatum mentionem facit, ad denotandum, quod virtutes suum in mortificatione principium , progressum & perfectionem habeant. Cum enim mortificata fuerit carnalitas & propria voluntas

tunc fluunt virtutum aromata. Hinc bene Be hard. Serm. XXX in Cantic. Tu quoque si propriam desero voluntatem, si corporis voluptatibus perfecte renuncies, si carnem tuam crucisigas cum vitiis ct concupissentiis, ui ct mortifices membra tua, qua sunt super terram , probabis te Pauli imitatorem.

VI. Per Myrrham mortificationem Deo gratissimam significari indicat illud Eccles XXI v. eto. quasi Myrrha electa dedi

suavitatem odoris. Tametsi certum sit omnes universim virtutes Deo gratas esse, attamen haec mortificationis virtus gratiam Dei prae cunctis aliis conciliat. Myrrha autem mortificationem praefigurat, quae electa dicitur, quia inter omnes alios odores is, quem Myrrha spargit, fragrantiam amabilem habet. Id quod mortificationi aptissime congruit. Ille enim, qui , abnegatis omnibus mundanis, ad Deum accedit, dc omnia, quae inordinata sunt in se mori patitur, coram Deo bene olet. Abnegatio enim ac resignatio propriae voluntatis Deo gratissima est. Acceptius obsequium homo praestat Deo, Lando a vano non necessario visu, auditu, olfactu, gu-u vel tactu discrete abstinet, voluntatem suam in hujusm

in di

338쪽

di rebus pure propter Deum mortificans , quam si mortuos ad vitam temporariam revocaret. EX hac unctura Christi myrrha fiat a Zeno sierm. de jejun. ad mortalitatem nos deducit, dicens : Ostenditur ergo per hoc, quia ungere Christum, est sepulturam ejus praeparare, Sepulturam Vero Jesu praeparat secundum Apostolum, qui mortificat membra sila, quae sunt super terram. Et qui jam non secundum carnem ambulat,& qui actibus Spiritus Sancti carnis facta mortificat. Et ut plemus dicam, cui mundus crucifiXus est & ipse mundo. Hosita Blossius rcfercnte niansito ita describit: Sunt certe nonnulli adhuc in carne positi, qui dum omnia visibilia fastidiunt , mentem in cCelestia attollunt, nihilque aliud optant aut student, quam sese sponso suo per intimos cordis affectus adjungere , in eoque solo delectari ac pasci, spretis omnibus rebus mundi, sequemetipsis neglectis atque mactatis in corde, in carne, in actu dc habitu, in omni denique opere dc verbo, solo divino amore accensi, veluti virgula fumi eX aromatibus Myrrhse de thuris a deserto in coelum adscendunt, odorem sanctitatis de bonae famae subtilitatemque mentis & recte judicii olenteS. VII. In Sepulchro Christi II. reperitur Alae quae amara,& amaritudinem poenitentiae indicat & contritionem , quae instar

salis ad condiendas nostras transgressiones esse debeat. Aloe autem est succus amarus naturam poenitentiae indicans. Peccata enim amarissime sunt deploranda , uti pluribus ostendit Angi. Gr. Miltiams sol. m. I9O. I9 I. In Sepulcro Christi erant iii. lineae albae vestes, quibus significatur, quod animae corpora nostra pura instar albarum vestium esse debeant. Album enim puritatis, fidei, castimoniae & ejus generis aliarum

virtutum nota. Hinc decoruS color Deo, uti etiam Cicero et .

de legib. asierit: vid. Martin. de Roa Singui. Lib. VI. pag. m. F28.& pari. 2. cap. I. Ubi plura. Iv. reperiebatur in illo Sudarium, quo facies Christi tegebatur, quo indicatur, quod facies nostras obtegere debeamus humilitate , ne Cum Pharisaeo illo superbo, bona opera nostra CX tollamus. Deus enim resistit superbis, sed humilibus dat gratiam. Facies nostras Su- durio tegere debemus, ut veram, non si mulatum humilitatem eXerceamus, quia dejectio corporis & exaltatio cordis,

339쪽

De SEPULCHRIS HEBRAEORUM. 283

abominatio est apud Deum. Nihil enim externa humilitas juvat, quando cor adhuc superbit; sed interna cordis humi

litas multum commody assert, quando nostras miserias agnoscimus propriam dignitatem abnegamus. Laudabilior est animus, cui nota est infirmi ras propria, quam qui, ea non respecta , moenia mundi, Vias syderum, fundamcnta terrarum& fastigia coelorum scrutatur. Recte dc bene Anglus G. M Hlsams sol. m. II O. hoc CXplicat, ita scribens : θ -e Dotita bis humbis, me must deme ali the good that is in Our se es : and then,

sicut species aromatι , cum in stulPerem rediguntur, vehementer redolento ita hominis bona, cum per humilitatem fuerint comminuta, Deo punt gratiora. Conser. sol. 4 3. ubi plura de hac vir

tute.

VIII. Sepulchrum ipsum. V. quod attinet, illud excisum erat in lapide firmo, quo denotatur, quod fides nostra fundata & insedificata esse debeat Christo, petra firmissima, ne tempore tentationum decidamus dc instar arcus Dadii dilabamur. Firma dc immobilis ut petra fides nostra esse debet, alias est tantum temporaria, uti Christus ipse ostendit in Parabola Matth XIO. 2O. 2I. quam saepe laudatus Anglus G. milliams in libr. the best Rebeion edit. Londin. I 636. fol. m. 279. pluribus exponit his verbis : Ne temporar' faith is a belleis in Christ, and a trust in the mero re God for a se on, ad Our Savioursheweth in the parabis of the soler, where he telis us that he , τι hich reciveth the sted into pon' places, is he that heareth the woru- - - 'et hath not root in himself, but dureth for a while, and when tribulation or persecution arseth, s c. he fare away. But the

justifidi faith is a most Arme perpetuasi appropriation of the Iove and mero os God. Constat hinc fidem nostram immobilem esse debere, quam nec Diabolus , mundus & adversitates nunquam labefacere positant. IX. Observandum porro venit, quod vi.) ingens lapis ad os Sepulcri advolutus fuerit, quo significatur, quod si O-Positum resolutio nostra in cultu de ministerio Dei similis ingenti lapidi esse debeat, ad ostium animae voluto, ne aliquid cor nostrum ingrediatur, quod pias cogitationes disturbet. Cor nostrum recte cum ostio comparatur, per quod in

340쪽

intrare conantur inimici; quare danda est opera ut vigilemus dc os cordis lapide ingente muniamus, ne Diabolus pravis cogitationibus se ingerat, & cubiculum omnipotentis Regis occupet. VII. in considerandum, quod lapis sigillo Pontificis obsignatus fuerit, quo indicatur , quod mens icanima nostra gratia Christi sit obsignanda quod optimum sigillum Pontificis. sum ) quod monumentum novum in

quo nemo reconditus fuerat, quo notatur, quod peccatum in cordibus nostris habitare non permittamus, antequam corpus

Christi in illis recondamus. Cor nostrum itaque peccatis non inquinandum, si habitaculum vel receptaculum corporis Christi e sie debeat. ix. J Vigiliae illi addebantur ad custodiendum, ne quis corpus Christi furto auferet. Quo signi. sicatur, quod nocte dieque vigilare debeamus, vel ut Sa-Piens Proverb. IV. 23. dicit, quod omni custodia custodire corda nostra debeamus, ne malitiosi discipuli Diaboli gratiam Dei a nobis furto auferant. Diaboli malitiosi discipuli sunt pravae suggestiones, quae omnem impendunt oPeram , Ut corda nostra rapiant. Omni itaque custodia cor custodiendum, ne ejusmodi suggestiones immittantur. Nam when Satan , scribit doct. Gr. Midiami fol. m. s 8 8. 0 his xvi ea suggestions hath emsed the hed os si e imo our hearis Me a mher , then our corrupi flesh , 0 wi ed thoughis and imaginations receiveth snn as

mori, and to thr oris, but speciali' above asi things, Do torhe thoughis and ima ard a sections of t' heart. Vid. sol. FD. ubi plura de hac re leguntur. X. Nec silentio est praetereundum quod X. 9 Sepulcrum Christi in horto amoenissimo foribus pulcherrimis ornato, ut discamus, quod corda nostra dc mentes nostrae instar horti esse debeant , floribus omnis generis dc fructibus bonarum virtutum praediti. Sit ibi rosa rubicunda patientiae, lilium album innocentiae, dcc . Ut anima nostra dicere possit Cantis.1 v. Veniat dilectus meus in hortum dcc. Succedet XI. quod in monte Calvaria Christus pastias, ut semper memores simus passionis Christi; quia mors Christi unicum illud, quod animas nostras liberat ab omnibus peccatis, uti Augustin. asserit

oc ante ipsum Apostolus Johannes inquiens : Sanguis Christi

SEARCH

MENU NAVIGATION