장음표시 사용
281쪽
ISO sub signatus Doctor Medicus de Decanus
saluberrime Facultatis Medicinae Parisiensis, te stor Consilia haec Medica , Ad Paradigmata a Magistro G V ph iE EMO D E BAILL U Doctore Medico Pa risiensi de Decano celeberrimo , erudita oratione de summo judicio conseripta , atque a M. I A C o B o T Η E-v AR ae , Collega doctissimo, digestu, de observationibus aucta, digna es' quae typis mandentur. Datum Parisiis Calendis Octobris Anno post Chri in natum mill simo sexcentesimo quadragesimo octaVo.
Nil opus Auctariti laudam limita vos ri,
282쪽
ILLUSTRISSIMO AC SAPIENTISSIMO VIRO D. D.
olim Reginae MARIAE MEDIC Eae Archiatro, nunc Regi LUDovico XIV. a sanctioribus Consiliis,eM Archiatrorum Comiti,
Doctor Medicus Parisensis , S. P. D.
I AE hactenus e musari nostri latebris in apertam lucem prodiere Clarissimi Ballonii opera, Illa bilis me mireri ,
ea tam gratiose ac comiter ab omnibus Philiatris excepta sunt , certo ut credam peccaturum me in Rempublicam latricam, si reliqua , quae adhuc latent, ejusdem Authoris monumenta diutius apud me retineam. Sed longe profecto gravius crimen ipse incurrerem , si paterer ea ad aliorum manus ante per venire , quam auxiliares ac salutiferas tuas esistent exosculata , ab eisque missionem accepissent. Ecce igitur, Archiatram Comes dignissime , utroque eo reatu una me exsolVo , ac medicinalium consiliorum , paradigmatumque centurias aliquot ab ipso Ballonio jam seniore conscriptas, mihique pronepoti concreditas , Illustri tuo nomini dico ac consecro. Id a me nec invito exigebat dignitas illa tua, quam summam sperare Medicus potest , & ad quam tua te virtus, tua longo rerum usu firmata polymathia, nec non in rebus medicis (b incredibilis evelierunt, atque id tam felici rerum successu , ut boni omnes Galli palam profiteantur ac praedicent suum se tibi debere Regem charissimiam , quem nempe malignis ac pestilentibus variolis periculosissime laborantem non cardiacis tantum praesidiis (ut medicastrorum absci x c) vulgus solet sed & ipse,
quam(b Secunda fortuna. ( eo Sanguinis missionem timentium.
283쪽
quam in ejusmodi affectibus tantopere aversantur ac damnant sanguinis missione ter, pro symptomatum urgentium necessitate , repetita , sal um, incolumem restituistis , innumeris interim in hac urbe populosissima pueris hac epidemica lue e medio sublatis. Quod ob facinus tam egregium quae non tibi laudes, Vir praestantissime , quae non soteria debentur Si qui civem Romanum in praelio servaverat, quercea corona dignus habitus est , tu certe , qui Regem Christianissimum ab hoste tam infenso li berasti, auream , qualis est ab Atheniensibus Hippocrati concessa , meruisti. Nec dubito quin, si vixisses priscis illis temporibus , quibus inter heroas referebantur quicunque insigni aliquo facinore Rempublicam conservassent adjuvissentve, quin, inquam, ipse heroum autasses numerum e honoresque prope divinos accepisses. Tu (quod de Hippocrate Paetus
ad Artaxerxem scribens aiebat, sanitatis pater es, tu servator, tu mitigator dolorum, tu divinae scientiae princeps. Plura ne dicam vetat modestia. Iubet vero ratio & aequitas ut nullam unquam praetermittam o casionem celebrandae tuae erga me propensionis ac benevolentiae , quam ipse semper ab annis ferme viginti quatuor singularem expertus sum , quamque si nullo hactenus ossicio , nullo vel levi munusculo , ob fundi proprii tenuitatem, compensare potui , velim saltem operum avunculi mei nuncupationem hanc perpetuum esse apud omnes memoris mei, gratique erga te animi monumentum. V . Lutetiae xIX Calendas Ianuarii MDCXLIX.
284쪽
MEDICI PARISIENSIS CELEBERRIMI,
De Capitis dolore, o Vertigine.
N G L U S annos natus q6. dolore capitis periodico jampri.
dem laborabat , alias hemicrania est, alias cephalalgia, Mhaec frequentior et Ira morbus diu affixit, ut inveteraverit ac confirmatus sit: quaerit a nobis ut dolorem malumque leniamus , quandoquidem radicitus evellere potis non est , nec quisquam ullo remedio sublatum iri credit, nisi forte aetas ipsa remedium fuerit. Biliosus enim valde est , Maestuantia habet viscera, unde evenire potest ut successu temporis bilis defervescat , non ita acris generetur. Ita enim Hippocrates morbos --mγο- s d) in senecta desituros credidit: Id quod Galenus de affectionibus calidis intellexit, . Antequam autem capita perstringamus quibus nos opitulari posse tam pertinaci & rebelli dolori credidimus , honnihil de capitis affectionibus paullo generalius praelabimur. Duo autem , aut tria perstringemus , quorum unum ab instituto paullo erit alienius , sed tamen quasi ex eventu tractandum occurrit. Primum est, quanti sit momenti affectio capitis etiam levis, si spectetur pars laborans, non causa doloris essiciens. Ballonii Oper, Tom. III. N n Se-( Connutritos.
I. rem. iis pari.m fees.s lib. s. Epid. Partium principi m a 'fectiones etialeves non sunt negligenda.
285쪽
diga CONSILIORUM MEDICINALIUM,
Secundum , an facultatis animalis consideratio sit in morbis Decessaria , ta quater US. Pro tertio , quoniam Galenus in morborum acutorum vigore tanti facit facultatem vini lem , Id quod Lamen nonnullis parum probabile videtur , videndum quatenus id verum esse possit , nam mentionem sumus
facturi de quatam Galeni auctraritate ex qua colistare pbtest gravitatem affectionum sistimandiam esse, alias ex dignitate & principatu partis , alias eg magnitudine causarum morbum essicientium. Ut si quod symptoma i=ήν- Eup ( contingat per augmentum causis morbificae, illud augmentum consideremus alias ex humorum vi & magnit Udine, alias ex natura& conditione partis laborantis , ut quod magiam aliqua causa in parte minus praecipua facit , in principe parte minor causa par & idem committat , & ejusdem momenti. Totum autem hoc eruetur ex commento quodam in I. pro osticon.
Postquain locutus est de iis qui in febribus falsis objectis moti festucas
colligunt, muscas venantur , gesticulantes manus ad os & oculos ferunt, unum valde commemorabile adstruit: Nam haec aut in phreniti de , aut ardente febre , aut peripneumonia , aut capitis dolore eontingere ait, sed alia, atque alia horum ratio est. In phrenitide enim haec sunt mala ta essentialia & pathognomonica, & ideo sunt perniciosa, quia pars prineeps laborat ; in aliis autem affectibus sunt aspae , magnitudinem causis morbificae sequuntur. Nam symptoma superveniens non oritur nisi aucto malo , ut singultus non ex quavis inflammatione hepatis sequitur , sed ex ea magna & gravis de ita de ceteris. Sic in peripneumonia , dolore caespitis , ardente febre non haec eveniunt, nisi quum affectionis causa increverit Id quod Galenus his verbis explicavit; merito igitur aflectiones talia committentes , id est inducentes errorem mentis & partis imaginantis, ut inde gesticulatio manuum, muscarum venatio, & festucarum coblectio consequatur , censentur dissiciles , graece καλὴ πώ , quippe ouae se-hris acutae, aut peripneumoniae, aut doloris capitis sequantur magnitudibyem , addit codex graecus v--is inuti Em', id est humorum com- attentium eas: a phrenitide quidem, quia pars princeps est aflecta, cujus universum genus exitiale habetur , a febre vero dolore capitis , pe-xipneumonia, ob magnitudinem ( inquam humorum committentium eas assectioneS. Sic in phrenitide habet rationem etv seri cet ( e , in dolore capitis , peripneumonia, febre acuta 6 vo lucis , id est in phrenitide , ut talia morbis partium principum dignitatem re principatum partis observat , in aliis morbis vim ac potentiam humorum: quamquam in phrenitide observatio humorum non est disterenda , nec negligenda , sed in aliis morbis; quid materiale cernitur , in partium principum morbis , quae pari nam LXigua causae magnos quosdam affectus producit in parte principe , ut de
286쪽
vulneribus capitis statuit Hippocrates: quum nullum etiamnum leve capitis vulnus negligi debere suadeat. Unde illud est Hippocratis memora- Lib. deprae-bile: Parva causa medelis exsolaitur , nis quid circa Deum principalem af cept. sub fifectum fuerit. Nam ubi vitium est in parte praecipua , tape non est tam ' 'laborandum in evacuando , quam tollendo partis vitio. Id & in morbis longis Sc acutis observari debet et de acutis hic dicitur , de longis dicam :Tanti momenti est pars & vitium partis dominatum in corpore habentis, ut longitudo morbi sit ei accepta ferenda. Sunt enim morbi diuturni tri- Morbi Iovibus modis , vitio partis, culpa aegri , coctionis difficultate. Difficultas Pitio partis,
coctionis ob humoris copiam , naturae imbecillitatem , ta meatuum angue et Thustiam. Galenus de apoplexia loquens, quae die3 septem non praeterit, alti diei ulta, partes principes non ais serunt sortes smul ac diuturnas passones, immo a Comm. ad parvis causis impendio magis laeduntur, nedum a gravibus, Unde non aphor. s I. mirum est si ubi delirat quis Sc nimium cerebro perturbato afficitur, ter- careatur vulgus, Medici non ita terrentur, praesertim quum perturbationis mentis causas, alias ab aliis secernant: quamquam dicat quis quid attinet si quis bene aut male in febre ratiocinetur Z nihil enim ad curationem attinet quamquam in universum ab Hippocrate est pronuntiatum : In quovis morbo mente conclare bonum, O bene se habere ad ea quae osseruntur. Nunc itaque alias quaestiones explicemus , quid Sc quatenus conferet facultatum animalium observatio in morbis. Apud Galenum locus est qui multos hactenus torsit, neque enim putant omnino verum esse morbo consistente nec purgationi, nec venae sectioni intendendum esse, quia tunc maxime concoctio sit. Circa ivitium melius es minuere materiam , quo natura cetera Deilius evincat. Unum m orbus con et iit , nil opus es evacuare, dum natura jam concoquit, tum ob alia , tum quia Dis animalis maxima ex parte laborat, O satigata es, graece vi res ac eae a Misc, licet naturaliso Oualis fortis per sat.
At quorsum mentio sit de facultate animali g quorsum sensus 3 ratiocinatio memoria y phantasia motus nam licet aeger maneat immobilis , nil propterea deterius illi contingit. Est enim facultas naturalis morborum Ui duim lcoctrix & maturatriX : at ratiocinetur quis vel non , moveatur necne , nil si sati tria attinet; at respiratio & sensus necessitatis sunt alicujus : respiratio vero ad necessor ia vitalem facultatem quodammodo refertur ; ut autem animal subsistat necessaria sunt haec tria, vita , nutricatus , respirati . Ad Vitam ipsam resipies ea o. r. sine ratio referri debet, nec enim voluntaria omnino a tio est, ut nec pullus: Bene Walent, sit enim est, hiasu (g , non omnino κατὰ νοῶ sm (h . Ceterum Ga- bus cerebro lenus parvi sacere videtur facultatem animalium. suum valemus, ait, corebro opus est ad actiones voluntarias, non ita quum aegratamus. Ad vitam tibis iideor es cerebrum par momentum labent, sed non idem in morbii, aegrotamus. Quo pertinet locus praeclarus in Prorrhetico. bum virtus fine manio Ad pari. s. sina evacuatione imbecilla fuerit, duorum horum alterum esse oportet, vesenim gravans copia ostenditur, vel unius principiorum irat peries ac nasera- Tet, ita
287쪽
Ii, O sitalis υirtutis Embecillitas es deterrima, O cito hominem tollit: tinat enim eum his animalis exsolvitur, sed F quae facultas in cerebro re et, a
cietur , non protinus cor a citur. Quo ex loco demonstratio dc illus ratio eorum quae hic dicuntur erui elicique potest Ceterum ut tandem luce quadam allata aliquid concludatur, his nos
cancellis orationem nostram coercemus. In corpore nostro est chronae, Sem ( i) quidam ut animal si sistat nec sua mole obrutum ruat, aut dissolutum cadat ac prolabatur. Est enim harmonia quaedam & contentio omnium virium, ut chordarum in lyra et haec si dissolvitur, male se ires habet. In vigore morborum facultas naturalis coctioni dat operam , vita lis assicitur Sc laborat, & exsuscitat , opitulaturque naturali laboranti: restat animalis ; huic si vis aliqua inferatur , aliquid deterius continget et nam duabus prioribus laborantibus, saltem animalis aliqua ex parte integra incolumisque maneat; licet autem quod pertinet ad ratiocinationemta motum progressivum , non ita necessaria sit animalis facultas , ad re-- . . pirationem de sensum facit, & ad conservationem illius MD, Ac (h valet. Uppocri in Hippocrates: In morbo mente consare bonum, ait, licet nil sit ne-M ista disia, cesse ratiocinari febricitantem. Bonum autem signum est & causa, quia re in omni quum respiratio ab ea facultate pendeat, quum libera est illa respiratio
morso bona. voluntatis , , instrumentorum integritatem significet cum mediocritate: Usus conjunctiam ; ut causa autem valet, quia usui', necessitati satisfaciat: quamquam autem diximus respirationem cum vita coincidere, & ad nubiam particularem actionem referri, sed ad vitam solam.
Mentio quoque facta est de sensu. Hic in morbis est pernecessarius , Facultatis nec enim sine irritatione quadam crisis fieri potest ; si autem facultas sei, fetificor i o sifica laboret, natura non sentit punctiones , calcar ipserum humorum, iura sita =ὰ unde seras rata crisi saepe succumbit , opprimitur. iis eris imo Sunt qUi ita conciliant locos istos contrarios , fatentur quidem verum sueei bai. illud eis e Galeni in methodo medendi , ventriculi ta jecoris , denique fa-
Lib. ii Meth. cultatis naturalis ita opus & muniis esse necessarium ut sine iis salutaris co- et o esse nequeat, sed in morbis thoracis ut in pleuritide, peripneumonia,ta ceteris id genus, majorem quamdam esse necessitatem facultatis aniam is, quam naturalis ; hic tamen distinctione opus est: nam etiamnum in istis morbis est quaedam praerogativa V, essicientia facultatis naturalis; hu mor enim. coqui & praeparari exclusioni debet , quod ab energia facult tis naturalis, pendet. At ut foras coetus humor , quasi putrefactus excludatur , viribus & laterum firmitate opus est , id autem est ipsius secubtatis animalis: sed talis functio cum ipsa respiratione coiniuidit, ut semper sese eodem quaestionis solutio referat ac revolvat: haec autem paullo su, cliuius explicata sunt quam ut Medicum deceant, qui in artis operibus potius quam subtilibus disputationibus enactioreque actionum examine suam industriam ostentare debet. Haec autem de facultate animali obiter tractaevimus, ut plus tamen tem-
288쪽
poris Ela operae insumserimus quam nec crederemus et eo autem lubentius fecimus , partim ut nostrum quoddam quantulum est fallentes ta lenientes otium , nobis eX aliqua parte faceremus satis, partim ut labore leva remus eos quos hactenus ea quaestio exercuit de necessitate facultatis animalis in morbis : Nunc ad nostri aegri dolorem capitis demulcendum veniamus rimavult enim sibi simpliciter provideri ac consuli , quam rebus ad exactius examen disputando revocaelis , interea nostram manum auxiliarem postulare. Tria concurrere videntur quibus doloris tam frequenter redeuntis catb s.
sa assignari potest, plethora particularis ipsius cerebri, cui, assiduitate do- Deliberatis-lendi juncta est jam v g ιάθε ris I ): viscerum intemperies , Ei di siss 'acerrimae bilis & calidorum exhalationum parens : tertium acuties ipsius '' 'i' sensus, potissima taentorum dolorum ( quod attinet ad naturam suscipierutis partis occasio. Doloris assiduitas caput infirmius reddit minima occasione laedi facile , c.-- .a
immo quia pars aegra & dolens suam quodammodo natUralem oeconomiam ha L , tib in pejorem habet & immutatam , proprium alimentum est oneri. Unde G natur humor. Ienus ait, eos qui capitis dolori frequenti sunt obnoxii, capite infirmissi- Lib. de sac mo esse , & eas partes alioqui imbecillas repletio quaquaversum distendens 'i
Hippocrates hanc sensus acutiem a prima origine repetit, dum etiam ira demonstratio utero natura partes defaecat atque repurgat, vel supra modum, vel infra , vel nem quum intra modum: quo autem purius cerebrum & defaecatum magis, eo. ho- agit de go. minem sapientiorem reddit, sed tantum bonum compensatur quodam ma- 'rummi
Io: dum hac ratione mutationes aeris facile persentiscus unde illud Hip- .pocratis: Cerebrum plurimam vim habes in homine, thoc enim eorum quin ob Utibia is aere fiunt futerpres est, s fanum exsistat, Di sub femEt quum cerebrum in homine inter cetera animantia insignem magnitin lib. de s .dinem habeat, multas & varias nervorum propagines, non saepe totum psi ira
dolet, sed alia; antica , alias posticae parte, alias sinistra, alias dextra ; et prout pestifera vis morbi huc aut illuc inclinaverit. I
Ceterum ad dolendi facilitatem facit assidua agitatio, a filaque animi , , is ad quae humores rapit sursum , inflammat Quandoquidem assidua cogitatio pari. o. ub occaecat re corpus infirmum reddit, Celso, unde magna: pars urbanorum , p ira.& studiosorum imbecillo est ventriculo. Ii quippe, ait , vahetudinurii Ti- ub
vunt qui corporum suorum robora inquieta cogitatione F assidua Tigilia; m, da piis id inmere consueverunt. Seqnitur enim illud quod eleganti verbo Vocatur ab narrai do Hippocrate cerebri ἀνάλωσιc , id est consumtio, quae iis mavime continge- quodam forere potest qui pertinacius res & cogitant & tractant. dati, qui ei Ut consalatur utrique pleihorae, & pesticulari & universali, licet is omipius sanguis detractus , tamen circa ver dc autumniam potest detrahi, nisi hi visis, forte a detractione deterius habeat, ut quum purior biliosior sanguis erit ; sanguis enim I bilem frenare ab Avicenna, creditur. Sanguis fra-N ure I Potin num bilia
289쪽
eorum Galen. multa, Comm. adpart. s.fees.s.
Potest , obstinato magis malo arteriotomia decerni, & quum redit dolor, est velut accessio fibrilis maxime exsistente fibre particulari & vel uti capitali. Alvus sit mollior : quibus enim est ejusmodi , ii nec pleuritide, nee magnis aliis morbis capiuntur, ait Hippocrates. Concinnanda optata la xans vel cassia deglutiatur, superbibito folliculorum decocto. A validio ribus est temperandum, quia corpus impendio magis incalesceret & agita retur : at humorum tranquillitas & quies eorumdem perturbationi ta staditioni est praeferenda.Si haemorrhagia, aut feta porcina aut myrefolio , aut alia arte irritari posset, id porro optabile foret. Hirudines quoque pone aures applic buntur & frequentes cucurbitulat. Ad sensus acutiem veteres non reformidant sopientia & foris admota& assumta : Et soris conserva nenupharis & violarum cum semine lactu cae, lintea in lacte repente macerata , & fronti subinde admota, immo cataplasma vulgare, & ex mica panis. Dolor capitis incipiens emplastro adstringente mitigabitur. Id docet frontale puerorum capiti applicatum , quod strictius additum dolorem repellendo compescit. Est enim frons pars maXime eXcipiens, occiput mittens. Usurpato ad tempus emplastro adstringente , digerente utendum ex floribus viridibus chamaemeli, hederae terrestris; vesica suilla lacte, vel aqua semiplena , vel pullus per medium sectus admovebitur. Nares ilibnendae oleo de semine cucurbitae, immo aliquid narcoticum in aurem immittendum dolore saeviente: intus brupus nen pharis, hordeata cum seminibus stupefacientibus : Quae temperant & pingues aciunt sanguinem &crassiorem reddunt, juvant: Decoctum pedum & crurum vituli, pisces, lactucae; denique omni arte humectandum, quia humiditas sensum ipsorum spirituum obtundit. Inedia inutilis, immo malefica est, ventriculus enim repletur per jejunia ichoribus, qui suffusiones ta dolores capitis magnos excitare solent. Juvabit interdum frigidam siepe ore continere , immo omnia quae assumta sunt in pastu frigida aqua includere, ait Celsius. Vitare piperata , condita , odorata, Zythum , id autem maxime ad sanitatem facit non bibere vinum nisi hausto jusculo, aut cibis satis abunde
praesumtis. Haurire serum lactis aestate. Frequens usus conservarum nenupharis , cichoxii, violarum, rosarum, addito papavere albo.Vinum aqua hordei stangendum dum domi vivet. Errhina vitentur nisi Velit mane aqUam tepentem nare attrahere.
Frictio capitis est ubi juvat, est ubi obest. Student omnes caput si care in biliosis, & iis quibus caput biliosius & aestuantius est , nocet e non ex parte ipsius cerebri, sed ex parte membranarum ejus & pericr nil ; frequenti enim frictione caput & siccius & minus perspirans redditUT. Vitet odorata.
290쪽
De lotione capitis, de balneo, de pedum lotione judicium porro adhibendiam. Lotio capitis ab antiquis usurpata, a nostris intermissa, immo omissa, quia facile peccatur in lotionis usu , si modo prudenter administretur , plurimum auxilii est allatura. Lixivium sit potius ex his quae laxant Sc
Frequens balneorum usus aquae egelidae odore Sc sumo carentis ( quam- Gah Ioeus no quam ita Galenus canonem prudentiae adhibet , capitis solius caliditatem tandus q. quovis alio modo habentis: balneum juvat et quum vero spiritus fluuien- σβrum tus ob humorum pravitatem ad caput fertur, hos lavare non convenit,ue si dicat, si localis est affectus in cerebro, juvat lotio : si a toto cor- do, jah empore, disconvenit. Pipionum applicatio in partes di Visorum urgente do- otiatem em-lore confert. Vide an haec Galeni de balneo opinio vera sit. Sed quia iis balnei Cis
aeger quodammodo podagrietat, ut ita loquar, imbecillitatem habet juvam pedum , cautius agendum et de istis malis ita vid fiatur. ii ' i cisti. 'Ligatio tibiarum adstractior omnino vitetur. ' 'Spongiae imbutae decocto parato ex vino , addita rdsa , sumach, nuce repressi applicentur pedibus. item liaculi sui: Empliarum palmeum et tritico calefacto pedes imponantur. An vomitus conferat experiundum , nam caput replet. Veneris sit usus moderatior & quem languor Mon excipiat; nam IV nus maxime capiti ta generi nerVoso ossicit, corpus inurmius reddit, de ad resstendum morbis impotentius et ideo Hippoctates a coitu hominem imbecillimum reddi credidit quod ab homine exeat sortissimum et semen ain tem est; deinde in coitu homo quasi eg homine vexillit, ait Plinius. Pitularum communium frequens usus esto Syrupus paratus ex succis oXalidis, pomorum, limonum , malorum ain reorum , bugIossi, borraginis. Ultimus hic sit conservandae tuendaeque sanitatis canon quem Celsus et ganter descripsi Ouum omnibus, mutilis tu post cibum. Haut contentio, aut evitatio tanimi, tum his praecipue, qui vel capitis, vel arteriae dolores habere eo i merami, Mequoslibet alios oris affectus. Vitari etiam grave iuris destillationesque possint, si quam minime eum ( qui his est opportunus, aerem vel loca, aquasque Mutei; se caput in sole protegit, ne ince atur neve sublimn ex repentino nubilo frigus id moveat, si post concoctionem jejunus ea et radit, si post mbum neque legit neque scribit.
I. Maxtima pars Anglorum rus ibi capillo, mel quod artificio'mangonω-que idi sat , quod in naturam tandem mutatum est ; suxionibus ealidis re bilio sis inbarticulos obnoxia est, haec autem calidioris temperamenti sunt a m menta : quod ad actiones arsinet sunt promti, agiles , acuti superbi, e tDque animo , O tamen regio illorum est valde frigida ; credo id esse a diata, nam multa carne utuntur et tho sortiori, generosis vinis es piperviis , aut