Homeri de morte mortvorvmque condicione sententiae exponvntvr atqve comparantvr cvm antiqvisimis ceterarvm nationvm cognatarvm de hac re opinionibvs [microform]. Dissertatio inavgvralis qvam...pvblice defendet avctor Gvilelmus Goeke ..

발행: 1868년

분량: 36페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

Atque haec non ex Hesiodi solius sententia dicta esse puto, sed poetam his locis tradidisse antiquissimas

Graecorum Opiniones, quarum memoria nondum obliterata erat, perSuaSum habeo.

g. 2. De animarum defunctarum Sede.

Hac cum natura animarum defunctarum variae incertaeque cohaerent opiniones de loco, quo praeclarissima illa patrum sedes fuerit. Atque antiquissima quidem aetate OnSentaneum erat, animas, quae in parte mundi, elementa abirent, in nubibus tempestatibusque omnino ut iam antea commemoravi, in aeriis regionibus suam Sedem habere. Est autem haec sedes ab hominum mundo Separata aquis nubium, et aptissime eber latum illud flumen, quod animae a canibus ductae transgrediuntur, lusistro dicit. Hanc igitur nationibus indo- europaei communem fuisse prima aetate Sententiam Satis patet. Eo referendum SSe censeo, quod in Homericis carminibus de animarum Sede trans Oceanum in extremo occidente, et

apud Indos de Vatiarant flumine relatum legimus. Quamquam enim haec fluminis commemoratio non in primis Vedarum hymnis exstat, tamen Indorum de his coelestibus aquis antiquissima opinio erat indeque praecipue intelligitur, quod Varuna h. e. qui tegit, comprehendit, radice Var proprie iis universi coeli idemque aquarum

deus erat.

Atque Romanis idem observatum esse Servius testatur ad A. III. 63: nam Manibus plena sunt loca inter lunarem et terrenum circulum unde et defluunt. f.

Varro p. Aug. de civ. dei VII. Sed omnium vol

maxime haud scio an nostri maiores hanc primigeniam notionem, animas ut in lucida Sua regna perveniant, latas aquas transgredi oportere fere integram conservavorint i Ipsa autem haec coelestis et beata sedes variis pulchrisque simulacris in antiquis nostris fabulis exornata St, quum Saepenumero in mortuorum domicilio amoena prata et virentes horti esse dicantur. Atquo his lucidis locis animi patrum, qui e vita decesserant, radiis soli astrorumque similes adeoque cum iis coniuncti sempiternam beatissimamque vitam peragere putabantur. Sed quum animae in consortio propinquitateque S-Sent deorum quorundam, qui non iisdem semper locis verSabantur, non est quod nationes de animarum sede vagas et incertas occurrere miremur. Accedit quod praecipue posteriore tempore e Germanorum Sententia genii, quorum propria natura ac vi cum elementi cohaeret, qui dicuntur elbe gwerge alii in terra quoque habitabant. Quo factum est, ut illi de sede aeria notioni saepe aliae quaedam admixtae Sint, qua quidem posteriore

aetate orta et exculta eSSe puto. Huc pertinet Romanorum opinio, anima maiorum,

qui post vitam tene ieractam beatiorem condicione nacti essent, loca quaedam terrestria colere, id quod imprimis ad geniorum illud genus spectat, quod locorum erat cf. Sers. A. V. b) Quare Serv. ad A. . 441 tradit dicuntur enim heroum animae luco tenere, et ad ecl. V. 40 heroum animae habitant vel in fontibus vel in nemoribus cf. ad A. XI. 470). Eodem respicit quod

veteribus Germani persuasum erat, monte quoque Omicilia animarum esse. Exstat igitur montis cuiusdam appellatio: ierenberg, unierSberg, ad quem animae perveniunt via, quam dicunt: ierenberge pat Haec ut

32쪽

Κuh ' vult significatio est via lactis in coelo, qua Oelum ex antiquissima Germanorum ac Indorum sententia cum terra coniunetum est. De qua re minus dubitandum esse videtur quum haec lactis via quoque elWeg, hi0lweg in dialecto guesiphalica nominetur. Quae quum via etiam haupat, utipsa dicatur, non dubium est, quin hoc, utcunque erit, ad Indorum spectet opinionem, ex qua animae mortuorum a Vacca quadam anustaram, numen traducebantur ). Apparet igitur ex iis, quae disserui, antiquissimas de mortuorum Sede coelesti eorumque perpetua cum diis coniunctione opiniones temporis decursu aliquanto permutata esse, ita ut animae patrum artiore quodam cum propinquis atque amici vinculo coniunctae in terra ipsa putarentur domicilium habere. lostea vero vulgaris sententia invalescebat desunctos in ima terra versari. Nam

et Romani firma de tenebant, Manes apud deos inseros, qui terrae idemque omnis fertilitatis dii colebantur, vivere ), et nostri maiores pro certo habebant, mortuos ad eam Hel proficisci, cuius pater Lohi ignis et mortis deus in ima terra habitat, ubi et ignes et sedes defunctorum sunt 3.

Quare duplicem omnino fuisse omnibus de quibus hic agimus, nationibus de mortuorum sede sententiam statuimus, quarum altera, quae mortuo in elementis versantes facit multo prior est, altera vero, ex qua haec sedes in ima terra erat, exstitit quo tempore huiuscemodi opiniones, quoad fieri potuit, accuratius distingui coeptae sunt Cohaerent autem quodammodo hae sen-

nium opes quaerimus.

tentiae inier se eo quod animi mortuorum in aeriis r gionibus iidemque in terra ipsa vivere putabantur.

q. . De Regno inferno.

De regno autem inferno opinioneS, qua Veteres amplectebantur quum conferas, neminem effugere potest quantopere hae inter se cognatae sint. Qua in ro diiu' dicanda quidem tenendum est eiusmodi opiniones ota humana natura originem repetere potui8Se et saepe casu ac fortuito apud complures nationes XOrta eSSe. Attamen Si easdem rerum quarundam propriarum notiones adeoque significatione nominum apud diversas natione usitatas intellexeris, iure contendere mihi videor has nationes ab antiquiSSima aetate, qua nondum Separatae erant, commune Sententia ConServaviSSe.

Ad hanc opinionum demonstrandam cognationem primum pauca de diis inferis dicam. Erant Romanorum dii insori Orcus o mi Pater quorum unus Orcus quod nomen idem atque graecum' ἶρκος est et claustrum significat is potissimum deus esse videtur, qui mortem modo cruentam modo mitiorem hominibus 'fferat, alter iis Pater dominus ac princeps ammarum putandus est qui cum Proserpina tandem habet potestatem, quae vovi it Junoni apud superos est Ut apud Graecos multae erant adminiStrae comitesque principis inferorum. Ἐρινυες λῆρες Μοῖραι

sic apud Romano quoque varia numina ad deos inferos regnumque infernum pertinent. Quae Sunt deae quaedam, Omne variae formae et figurae unius eiusdemque Terrae

Matris') cuius inde ab antiquissimis temporibus per

es relle Rom. Mythol. p. 454. y cf. relle l. c. p. 458 sqq.

33쪽

omnes deinceps aetates Summa auctorita erat. In quarum numero primum locum obtinet Mania, quae mater

Larum putabatur cf. Varro l. l. IX. 61 et Larvarum. Alia nomina sunt De Muta vel Tacita cf. v. Fast. II. 71 581 et ara vel Larunda cf. v. l. c. II b073.

Eodem pertinet De Dia, quod nomen a SanSerita radice div h. o. splendere derivatur et ad Manium ampliorem naturam spectat. Alia denique terrae et Manium dea antiquissima Genita Mana erat, cui canis, qui etiam Laribus sacer erat, immolari Olebat omne autom do his diis inferis notiones, ut Supra Commemoravi, Romanorum suiSSe genuinas et propria pro certo amr- mari poSSe puto. Neque vero qui apud Etruscos dii inferi habebantur praetereundi esse videntur. Erant duo imprimis, quorum alter Mantus appellatus, quod nomen compositum esse e vocibus Manes et tueri Poti' vult, eandem, ac Romanorum Dis Pater naturam prae se fert ). Alter autem Etruscorum deus regni inferni erat eorum lingua Graeco nomine Charu dictus, qui tristis immanisque deus mortuos, qui in equo vehuntur, in Orcum deducit cf. Prelle l. c. p. 4613. Et do Romanorum diis inferis hactenus. Ex Germanorum autem opinione ea regni inferni Hel est, quae defunctos recipit receptosque retinet. Nam Hel, goth. Haha a verbo hela est ea, quae occulit ). Sed haec dea proprie et antiquissima aetate neque mors ipsa est neque homines crudeliter persequitur, quae Otio OSteriore tempore usitatissima erat, quum crudeli specie induta praecipue pestis tempore in equo, cui tantum tres pede erant, circumvehi putaretur ).' cf. Gn Zeitschr. VIII. p. 185. ' cf. Serv. V. A. X. 148 atrusca lingua autum item Patrem appellant.' cf. Mannhard Gotteri. p. 318. f. Mullectori Sagen p. 244.

Regnum infernum, in quo Hel dominatur, dicitur Nistheimr h. e. nebularum munduS), et in Septentrionibus esse putatur in ima terra Sub radice arboris g=drasit. Nebulosum et frigidum est et in interiore eius parte ipsius deae sedes, quam Hetheim vocatam ea uere ferro saeptam sinoli flumen circumfluit atque canis, cui nomen Gam est, custodit ). Mortui autem per loca tenebrosa ad inferos equitant ), ut eadem haec nostrorum maiorum atque truscorum Sententia fuisse videatur.

Omnium autem horum deorum, quot et quales cum inseris rationem habere putabantur, natura ac vis eadem fere dicenda est. Neque quemquam dubitare puto, quin Euhn' recte iudicaverit, totam Graecorum de Plutone et Proserpina fabulam unam eandemque SSe atque eam, quae Indis de ama et am observata fuisset. Comparat enim cognomen ProSerpinae, δέσποινα cum SanSer. dasapalni, quo cognomine dea ami appellabatur, et ' ινυς cum Saranyia, quae nomina Suo iure eadem esse vult. Imprimis vero quam arte opiniones de regno inferno inter se cohaereant, intellegitur ex illa communi et antiquissima sententia, mortuorum statum nihil aliud nisi alteram vitam esse Attamen vita po8 mortem non integra est, Sed manea quaedam et imperfecta, quippe

quum animi stupore sensus impediti sint. Itaque anos dicuntur taciti Ov. Fast. V. 4223, animae silentum 4833, umbrae silentes Verg. . VI 264 . Quare quum defunctorum vitae condicio simillima sit priori vitae, pergunt et animi easdem res in regno inferno agere, ad quas vivi incubuerunt et locis ibi versantur qualia in

34쪽

hac terra reliquerunt. Quale igitur et quibus simulacris instructum sit regnum infernum, in univerSum eaedem sententiae nobi occurrunt ut accuratius Supra XPOSui. Magni autem momenti esse mihi videtur quod e maiorum nostrorum opinione defuncti cibis potibusque delectantur. Ut enim quae Graecorum fabula erat, Pro- Serpina grano mali comes non iam ad superos redire poterat, Sic Saepius in antiquis nostris fabulis praescribitur, ut ii, qui vivi in Societatem mortuorum venerint, caveant ne cibi eorum fruantur ob eamque rem morti Succumbant ). Eodem pertinet, quod prisci Germani in opinione erant, apud infero animalia quaedam Ver- Sari, cane praecipue lupo apros, id quod pariter Indis a Graecis observatum erat i. Ex hac autem sententia de altera quadam animarum OS mortem vita opinio illa stabilis et iam antiquitu vulgari emanat, mortuos cum vivi propinquis amicisque Semper coniunctionem habere. Inde intellegitur, quod omnibu perSuasum erat, defunctos et humana re curare et quae loea iis in vita cara fuissent, interdum visere. Et nostri quidem maiore animo mortuorum in terram redire putabant ultimis imprimis duodecim anni diebus, qui dies etiam nunc die gwolstendicuntur. adem autem opinione ducti Iranii per decem deinceps ultimos anni dies patrum animi solemnia epula instituebantq). Praecipue vero huc multae opinione vel hucusque populare Spectant, anima malorum hominum post mortem Spectra fieri variaque, saepissime canis specie indutas ambulare, cuius rei multa testimonia im

Sed tamen hae notiones quae pertinent ad poenas

et praemia, quibus mortui affici putabantur, quamquam

priscorum Sunt temporum tamen a prima aetate non repetenda Sunt, qua poenae defunctorum Omnino aberant.

Si autem einhol Germanorum de poenis futuri opinionem ad id tempus referri vult, quo illi christianam doctrinam amplexi sunt 3 errat, et iure eum impugnant

dubium 8Se non potest, quin hae notione iam mulio priore aetate exstiterint quam ea qua Germani christianam doctrinam receperunt. Quod demonstrant multae antiquissimae nostrae antiquitatis fabulae, in quibus ii qui vivi gravia crimina commiserint cogi dicuntur ut apud inferos magna flumina pervadant, quorum in numero maxime lip sumen commemoratur. Atque iam

prior mihi opinio fuisse videtur de spiritibus illis, hominibus infestis, qui dicuntur iesen, obolde et proprie ex animis humanis orti ad uberiores Indorum et Iraniorum de huiusmodi spiritibus opiniones respiciunt. Neque

aliter Romani Larvas vel Lemure e8Se anima eorum, qui male hau vitam vixiSSent, ob eamque rem POSt mortem ea circumvagari putabant ). Quibus ex rebus apparet, apud Omne nationes indo- europaeas et has de poenis et in universum omnes de morte vitaque futura sententias a miti quodam principio prosectas tempore progredienti simili modo mutatas et

De funeribus et cultu mortuorum. Etiam ritus, quos antiqui in funeribus peragendis observare Solebant, maximam partem ad antiquissimas

35쪽

communesque de vita futura opiniones reserendi sunt. Quare quum de ii pauca commemoraturus Sim, imprimis ad OStro maiore me convertam, qui prae aliis antiquas otiones funeribus manifestata ServaviSS Videntur.

Dubitari non potest quin antiquissimus quidam Germanorum O fuerit, certe eorum qui prope ad mare habitabant, corpora mortuorum mari tradere, ut a mari mortui ad sedes suas deportarentur trans aqua illas, quae animarum regnum ab hac terra Separare putabantur. Huc autem spectat quod in nonnullis fabulis traditum est, OS, quo gwerge dicimus et ex animis humanis saetos scimus, Orpu mortui recipere receptumque per mare ad animarum domicilia ducere ). Quare saepenumero mentio fit navis, in qua corpus collocari solebat quin etiam in navi ipsa rogus exstruebatur in eoque mortuu Cremabatur ). Germani primis temporibus quoad Scimus, aeque atque ceterae nationes et mortuo cremare et nonnullas corpori partes condere consueverant ). Concremabatur autem non Solum XO viva una cum coniuge mortuo, sed etium servi equus cane arma quaecunque domino antea cara fuerant, eum in mortem Sequebantur. Tumulum XStructum aut corpuS antea expositum ii, qui funus persecuti erant, circumequitare Solebant, qui mo a priscis temporibus ortu perdiu in patria nostra restabat, quum ter epulcrum circumirent indeque ad templa abirent. Quae quum omnia ad antiquiSSima omnibusque nationibus indO-europaeis commune Sententia respiciant, tamen aliae XStant re gravioris momenti. Nam idem nostris maioribus atque Graecis et Romanis praeceptum

erat, ut mortuo pecuniam apponerent i Plane eandem porro atque Indi sententiam et consuetudinem Germani Servabant, quum Vaccam funus prosequi vellent, qui mos originem ducit a pervagata illa opinione, e qua animae in regno inferno a vaeca flumen traducuntur. Denique opinio sane memorabilis, non esse fas, Si quis mortuus esset, flere, omnibus his nationibus propria est ). Quod autem ad cultum venerationemque mortuorum

attinet, Germani antiquissima iam aetate amplexi Sunt opinionem Indorum, qui ab initio patres deiunctos summis honoribus dignos habebant. Hoc imprimis sacrificia

ostendunt, quae in honorem animarum defunctarum institui solebant. Eadem mortuorum veneratio inest in Romanorum uberrima illa sepulcrorum cura ), deinde vel

maxime in tot sacrificiis, quae si diis inseris et Manibus osterrebant, ut dii propitii essent Manibus et hi requiem

pacemque nanetSeerentur.

Quibus in sacrificiis persciendis eosdem in universum fuisse ritus apud omnes has nationes Satis cognitum habemus. Propinqui et amici maioros epulis solemnibus honorant et ad ea animas invitant, ut una secum edant. Quare haec epula, quae Romani silicerni dicebant, silentio celebrabantur, ne animae perturbarentur neve abirent. Hae autem feriae non solum institui solebant quo

tempore corpus mortuum nondum Sepultum coram propinquis collocatum erat, sed etiam ad sepulcrum tumulumque, deinde certis anni diebus renovabantur. Omnibu porro quum persuaSum 88et, Oportere Sanguinem in

honorem mortuorum effundi cs. Serv. V. A. III. 67. V. 78), plerumque animalia immolabantur, primi autem temporibus etiam homines inseris devotos 8Se, Satis On-

36쪽

stat'), sive id ad animas sive ad deos inferos placandos factum esse utamuS. Apparet igitur ex his, quas commemoraVi, rebus, quanto studio nationes indo, europaeae mortuo Patres coluerint ortus autem est hic maiorum singularis cultu e praeclara et augusta natura, qua primis temporibus mortui praediti esse existimabantur. Nam omneS nationes, quarum genuina de morte vitaque futura opiniones investigavi, semper pro certo habebant, defunctorum animos et in natura versari et superstitibus invisibiles adeSSe eorumque curam gerere Quam ob antiquissimam communemque sententiam pulchrum illud vinculum Sempiternaque cum patribus defunctis coniunctio quum aliis tum maxime his nationibus propria atque innata Sunt.

Quod apud Getas, qui Germani habentur, factum esse e rodotus tradit IV. 4.

SEARCH

MENU NAVIGATION