장음표시 사용
5쪽
Facultati litterarum Parisiensi proponebat ad Dctoris gradum
In eadem facultate jam licentiatus, Olim scholae normalis alumnus. professor historiae aggregatus.
9쪽
Pro Ambianens Academia, anno DccLIII, abbas Carlier scripserat dissertationem de commercio Franciae regnantibus Merovaeis et arolinis. Hau autem materiam quum primis, ut ita dicam, digitis attigisset, quumque alia parte me non lateret nonnullos evasisse nostra tempestate qui arolinorum regnis summopere studuerint, mihi in mentem venit alteram dissertationis partem de integro tractare, et hoc, quantulumcumque Sit, opusculum libris recentibus de arolinis addere. Hactenus enim historiarum scriptores id tantum sibi pro-pOSuerant, ut res militares, aut litteras, civiliaque instituta per hoc tempus quasi renascentia describerent : Quidquid vel spectat ad naturae dona hominum industria atque artibus in Vario usu conversa, deinde per negotiatores huc illuc delata, omnino neglectum erat. Quare non inutile videbatur, quam mihi provinciam sumpsi, enumerare et quibus legibus uterentur negotiatores, et quas merces aut emerent aut venumdarent, et quae in loca potissimum convenire solerent. Librum igitur hunc conscripsi, in tres partes divisum, quarum una spectabit ad lumines, altera ad res tertia ad regiones.