De Franciae commercio regnantibus Karolinis ...

발행: 1869년

분량: 103페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

Inter leges quae Judaeorum bonis minabantur, nonnullae prorsus aut desuescebant, aut aliis contrariae Vanescet ant.

Exempli gratia, quamvis saepe illis interdictum uerit pecuniae publicae tributorumque administratione Earolus Μagnus ejusque filius et nepos Judaeis usi sunt, utpote publicanis et fisci magistris. Haud aliter non desunt capitularia, per quae vetiti erant terras possidere l). Scimus vero quae diplomata quasque terrarum confirmationes uni alterive Judaeorum suppeditaverint arolini.

Commercium Ver servorum semper vetitum fuisse videtur. On enim modo leges praecipiunt ne servi Christiaui Judaeis deserviant vel adhaereant, sed etiam dant facultatem redimendi eos pro duodecim solidis, et invito hero 2), Severisque afficiunt poenis Judaeum qui servum illexerit ad Judaicam religionem Ludovicus Pius tameti semel concessit Judaeis Domato et Samuel 3 peregrina mancipia habere et vendere et non baptigare. Nonne vero talibus privilegiis generalis prohibitio confirmatura Itaque Judaei, Onerati contumeliis, sine patria, Sine lege,

suae libortatis, imo ne vitae quidem, habentes securitatem, aut perirent omnes, aut sugerent inhospitale Franciae solum necesse videbatur. Quis autem ignorat illos, commerci et artibus renascentibus, quasi redivivos exstitisse, summaque potentiaeque culmina attigisse Haud secus ac si privilegium erat genti Judaicae extremam miseriem extremamque prosperitatem pati vicissim.

I BAL. I. 1173. Additio tertia M. v Non liceat Christianis Judaeorum

neque paganorum neque haereticorum res emphyteosos vel conductionis titulo habere neque suorum similiter ei accomodare. N BAL. I. Il05, cap. Aus6g. VI. 423. I. 285 Canones episcopi Isaac, tit. XI art. 27. - AGOBARD loc cit. - Sextum concilium Matisconense lin.

22쪽

CAPUT

o Frinno ininis PMGrat Dori Consularis iu3ιitutio. Quamvis multa negotiatoribus obstarent impedimenta, quae commercium Franciae exterius peSSumdare viderentur, non deerant tamen inter Francos audaces vel potius lucri amore abrepti cives, qui non modo excentis navigationis periculis sed et exterarum gentium invidiae obviam ire auderent. Quos sequebantur prOVida regum decreta, et praecipue

Consularis institutio l)

Consules in tempore sacrorum bellorum sub crucis vexillo susceptorum Solum creato fuiSSe Onnulli asseverant, neque prorsus me latet nullum certum de consulibus exstare documentum ante diploma marchionis Montisserrati, urbis yri possessoris, quo aSSiliae negotiatoribus dat copiam, annoMcLxxxvII, consules habendi 2). Falsa enim et a nostris historiarum scriptoribus fabricata sui charta famosa, qua Mahumedus ipse christianis concedit ut christianis judicibus utantur 3 Per hoc foedus, ait, et teStamentum meum profiteor me defensurum judicem eorum in provinciis meis cum equitibus, peditibus adjutoribus et sequacibus meis fidelibus, et eos undique ab inimici Servaturum, Sive remoti suerint, sive pIOpinqui etc. on est tamen dubium quin

I BOREL. De origine et des onctions de consul Psitersboium 807. STECK. De consulum in emporiis Asiae minorijs origine. - ABDEX. Orisine nainre profrsis et innuenc di consulat. 2 Depping. Histoire u commerce entre te Levant et I Europe depulsio croisades usqua in sondation des colonies 'Amsirique 2 vol in '. Paris 1836. - tom ii. p. 25. - Statuis de MarSeille, si d. de resquet. I. 17. 3 CHARRIERE. sigociations de la France dans e Levant. Introd. p.

23쪽

- 21 Graeci προξέΜοι, qui Suorum ci Vium aut quorumdam advenarum utilitatibus inserviebant, sese, sub aliis nominibus, per totum imperium Romanum continuaverint. Quando igitur Mahumedi asse Μediterranei maris littora suae ditionis fecerunt, necesse sui consules sinon crearentur ad saltem renovarentur. Quod eo facilius acceperunt Orientis reges quo minus eorum mores a tali institutione abhorrebant. Apud Seres enim Sarracenum consulem 1 et Hierosolymae alterum Graecum invenire est 24. Haud tamen ignoro Sarracenorum scriptores ipsos non ire infitias quin considerent consules tanquam obsides potiusquam suorum civium defensores ac patronos 3). Quis autem non lateatur illud negotiatoribus summo fuisse auxilio, scilicet ut in extremis regionibus nonnullos invenirent qui lingua uterentur patria, qui ejusdem religionis praecepta Sequerentur, quique Optularentur miseris 3 Quod arolini, et inter eos praecipue arcius agnus, non neglexerunt a Circa pauperes 4 , scribit Einhardus, Sustentandos et gratuitam liberalitatem, quam Graeci vocant eleemosynam, devotissimu*, ut qui non in patria solum et in regno suo id facere curaverit, verum trans maria, in Syriam et AEgyptum atque Africam, Hierosolymis, Alexandriae atque Carthagini, ubi christianos in paupertate compererat, penuriae illorum compatiens, pecuniam mittere solebat, ad hoc maxime regum transmarinorum amicitias expetens, ut christianis sub eorum dominatu degentibus refrigerium aliquod ac relevatio perveniret. inaud secus ac hodie Bussiae imperatoIes Karolus sibi per Orientem conciliabat animos christianorum non magnis impensis, et Franciae auctoritatem per has penitus remotas regiones undabat. Felices nimium ejus Successores, si talibus semper institissent vestigiis l

24쪽

- 22 De aduenis neg0ιiatoribus benigne per Franciam aeceptis. Illud autem, plus quam consularis instituti aut universa eleemosyna nostris negotiatoribu proderat, Scilicet advenas in Franciam benigne exceptos esse. Eis enim, veluti civibus, leges vigilabant: non modo itinerantes qui ad palatium aut alio pergunt nemo adfallire debet l), sed etiam gratuita viatoribus hospitalitas praebetur 2). Quinetiam nonnullis

eorum privilegia haud aspernanda concedunt reges. Ocumento quadraginta et tres Hispani, quos arolus Magnus contra Suo miSSOS in beneficiorum possessione confirmat. 3)DOcumento quoque tria Ludovici ii capitularia 4 pro

aliis ispanis, quos in privilegiorum confirmatione bis confirmavit et eo videlicet modo ut sicut Franc homines

etiam, et remotissimi populi, haud Secu excipiebantur Syrorum gens, ante alias, Sub finem seXti post Christum oeculi, Νarbonam, Castraque Constantia, Burdigalamque mercium loco receptores possidebant T), et in Aurelianensi civitate jamdudum positi munichramnum tanquam regem legitimum considerabant. Quinetiam 8), Lutetiae, Eusebius quidam negotiator genere Frus, in locum Ramaudi episcopi Subrogatus, Syros ecclesiasticae domui ministros statuit Begnantibus arolinis, quamvis documenta desint, id conjectura aSSequi queas, ut iisdem privilegus ornati sint Syri. Nemperaro inter Franciam Syriamque ceSSabit commercium.

l BAL. 1. 198 art. l7. cap. de 789. 2 Supplox Iibellus monachorum Fuldensium arolo imperatori por

25쪽

- 23 De jure naufragii et de jure laenagii si in

Advenae tamen quibusdam legibus parebant. Duae praecipue, tunc temporis, increbuerant consuetudines, advenis contrariae, qua recentiores legum latores aboleverunt nup-

perrime, neque adhuc per totam Europam, jus naufragii dico et jus albenagii. Naufragorum bona abripere, eorumque infortuniis ditescere non modo legitimum apud antiquos sed etiam honestum evasit 2 . Graeci tamen, mitiores facti, mox id genus furti sunt detestati, adeo ut Euripides, omnium assensu, dicere potuerit:

Romani quoque naufrago protexerunt, sicuti lex demonstrat 4 Si quando naufragio navis expulsa fuerit ad littus, vel si quando aliquam terram attigerit, pertineat ad dominos;

fiscus meus sese non interponat. Quod enim jus habet fiscus in aliena calamitate, ut de re tam luctuosa compendium sectetur nΜore autem, de solito, plus quam lege Valuerunt, et nautae ventis jactati terras plus quam mare timuerunt 5 . Imo tempus mox adfuit quo reges non jam puduit tam turpium beneficiorum partem reposcere, nedum leges de tutela naufragorum errent. Annis enim ccccLX et ΜCCCCLXIX reges Franciae inter sua beneficia enumerant jus naufragii. Verisimile est igitur, regnantibus arolinis, morem illum evaluisse, simulque noruisse artem Odiosam eorum qui, mediis in procellis aut noctibus sub obscuris, nunc per littora nunc in scopulis sallacia incendebant signa, terrae aut potius

mortis praenuntia.

1 Rogos nil antiquius duxisse videntur quam advenam nomina aetatesque Cognoscere. l . BAL. I. 450, cap. 3 806 4. - Id. I. 342. Doministerialibus palatinis 800 2 u Ernaldus per mansiones omnium negotiatorum, Sive in mercato, Sive aliubi negotientur inquisitionem faciat. 2 EuRipmEs Iphigenia tu aurid. - sinop Anab. VII. 3, 5. 3 EvRIPIDEA HBlΘnR. 4 PARDAssus. I. 129. - it. ΙΙΙ, lib. V. stag. V. sententiarum Pauli. M CAssioDORE. Epist. IV, 7.

26쪽

Haud aliter jus albenagis l), scilicet jus fisci vel domini in

bona decedentium advenarum, quamvis ab aliquibus consideretur tanquam justa hospitalitatis remuneratio, multis impedimento erat, quominus Franciam adirent. Quid enim iniquius quam advenarum divitias, aegre partas, fisci nomine vindicare sub titulo caducia Quid animos magis frangit quam tecum reputare lare ut morte subita abreptus, bona tua, legitime adquisita pueris transmittere nequeas 3 Soli ideo suis inservierunt commodis reges illi qui jus odiosum aboleverunt, et advenis securitatem, sibi ac regno majorem peperere proS- peritatem. Quis autem, regnantibus arolitiis, talia potuisset non dico intelligere sed suspicari 3 Quum igitur advenas alitioribus arceant naufragii pericula, et ab interior Francia

timor mortis subitae, non satis profecto mirari possumus si nonnulli sese tot periculis committere audeant.

27쪽

CAPUT I

D- ωocratio 'Grr-Frisses. Αutequam negotiatorum vestigiis insistamus, huc illuc varios naturae humanarumque artium fructus ferentium, mihi necessitas incumbit enumerandi merces quas emebant aut venumdabant. Νeminem profecto latet homines nil antiquius ducere quam res quae spectant ad alimoniam, ideoque negotiatores commercio rerum quae Vitam Sustentant, et ante Omnia commercio frugum, maximam daturos esse operam. Viatori

Franciam hodie perlustranti apparent campi late culti, qui quidem denuntiant populum agrestibus operibus inservientem. Haud ita ero se res agebat regnantibus Κarolinis. Solum enim vastae silvae tegebant, locis intermissae desertis Raro, circum urbes monasteriaque, aut in Villis quibusdam, terra serebat segetes, non ero abundantes. Ad nos enim pervenit Pippini, anno DccLXxiv constitutio generalis de istantis faciendis pro ubertate terrae s). egotiatoribus igitur non licobat tali indulgere commercio. Α onim illud celebre aroli agni capitularium de villis septuaginta et quatuor plantas comparandis alimentis idoneas, imo plantas pro condimentis et medecina enumerat Enumerantur quoque in breviario rerum fiscalium arolimagni

viginti et sex herbae hortulanae 3). Quid plura Sunt in-

28쪽

- 26 hardi epistolae ad suos villicos, per quas eos doce vel minimas agrorum curas ly Florebat igitur agri cultura. - Ηἴ

autem unice regis aut possessoris illo utilitati accommodata evadebant. Quisque pro Se Suisque, nunquam autem pro aliis, agros arabat. il igitur mirum si tam Saepe sames, ea tempestate, Franciam turbaverit, quamvis arolini cura verint ne tale detrimentum caperet patria. equidquam enim praecipiunt, ut 2), in praesenti anno, de famis inopia

suo quisque adjuvet, prout poteSt, et Suam annonam non nimi care Vendat, s nequidquam 3 severis assiciunt poenis eos qui pani faciendo sunt obstaculo, molaSque Seu manuaria Seu aquaria rumpere tentant; nequidquam, una cum regibuS, comites Sacerdotesque pauperibus opitulari conantur :Fames adeo validae desaeviunt, ut multi pereant, imo On- nulli humana carue vescantu i 4). Quae quum ita Sint, quum unicuique cura incumberet consulendi sibi suisque ne fame perirent, nullus commerci frugum, nostra tempestate adeo florenti, Vacabat. Arbores fructiferae et praecipus vitiS. Pomaria vero ea tempestate enumeranda sunt inter Franciae divitias. Quod si enim capitulariis fidem lacias, non modo Omne fructiferae arbores, sorbari scilicet, caStanearii, Vellanarii, amandatarii, morarii, sici, cereSarii, aliaeque, Sed etiam plurimae ejusdem arboris genera exculta erant b). Imo olitores artem inserendi ad id adduxerant ut hodie eos vix imi-

29쪽

- 2 tari valeamus: quippe qui in uno quercus trunco duodecim varias insererent arbores l). Inter fructiferas arbores duae, nostro tempore florent, quae agricolarum divitias quotannis augent, olea scilicet, itiSque. Regnantibus autem arolinis, seu per bella, seu per incuriam, rarae erant oleae. Quamvis leges barbarae 2 oleas resecari scelus haberent, fere omnes in meridionalibus regionibus

perierant, adeo ut concilium Aquisgrani dederit sacerdotibus licontiam utendi 3 lardo pro olea. Quod ad vites attinet, non modo abundantes florebant haud secus ac hodie, sed etiam colebantur in regionibus, qua non jam ditant. In eustria scilicet Fontanellens monasterium 4 4 montibus arduis ac frugiseris Bacchique sortilis-Simu ObSitum erat ... monstrantur nunc usque arbusta in

latere montis ac vitiferae arbores quas abbas Milon plantavit, et, dum philosopharet, excoluit. Haud procul a Gemedio abundabant vinearum botriones qui in turgentibus gemmis lucentes rutilant in alerni 5 . Item situs monasterii S. Leuiridi erat aquarum nemorumque ac vinearum sertilitate jucundus Q 6). In Franciae provincia quoque, prope Lutetiam florebant vina quae Baccius, Sexto decimo Saeculo, laudabat veluti jamdudum nussis secunda Gallicis vinis T). Vina autem, quae et hodie magni ducunt homines docti palati jam illustria fiebant Pardulus episcopus LaudunensiSin epistola admincmarum Bemensi vina celebrat 8 . Gregotius Turonensis θ), quamvis Latiana et Gazetina pluris

faciat vina, non dedimatur tamen montes uberrimos Divionis, repletos vineis e tam nobile incolis falernum porrigentibus ut respuant salernum. Memorat quoque propter VinO-

30쪽

- 28 rum abundantiam Aureliae, Matisconis et Cadurci regiones. Vinorum igitur et copia et virtus negotiatoribus divitiis esse debebant, adeo ut vites morbo laborantes, tanquam publicam calamitatem, enumerent scriptores l). Quam quidem arolini nunquam obliti sunt culturam 2 Ut judices nostri, ait arolus agnus, vineas recipiant nostras, et ipsum Vinum in bona mittant vascula, et diligenter providere faciant quod

nullo modo naufragium sit η Franci vero, haud secus ac Galli, vinum colere non contenti, vivo quoque inserViebant,

Sicut apparet e severis et irritis in ebrios capitulariis 3 .

Siloae.

Galliam 4 olim lare totam silvae tegebant densissimae,

majoresque nostri, velut Americae Oceaniaeve coloni, domos et urbes mediis in saltibus aedificare solebant. Quando vero Homani Galliam fecere suam, sere omnes Silvae deletae Sunt, ut extenderentur latifundia. Multis post saeculis, monachi Sese confugerunt in ultimas penitusque remotas partes Silvarum S. Fiacrus Verbi gratia et S. Sequarius in Burgundia, S.Imierus in Rauracia, . annomarus in Pertica, et a- glorius in Armorica, discipulisque congregatiS, plurimum aluerunt ad silvas ccedenda. 5). Regnantibus igitur arolinis

vix nonnullae ex antiquis silvi supererant quas enumerat

Κarolus Calvus in capitulario anni Dcc Lxxvii, videlicet arisiaca 6), silva in pago Suessionensi, Seliaca, Salmotica, Causia, Andriaca, Verberia, Attiniaca, stenidaque, partes samosae illius Arduennae silvae cujus fit cepe mentio apud antiquorum scriptores chronicorum T). Non procul a

6 B L. ΙΙ. 268 edici Carisiacum. 2. 7 Annales Fraucorum An. 802 804, 8l3 819. 22, 23, etc.

SEARCH

MENU NAVIGATION