Bromatologia seu doctrina de esculentis et potulentis

발행: 1784년

분량: 447페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

5쪽

hirurgia Doctoris, Chemiae atque Bolanides Professor3s, Fubliei, ordinarii in Academia ehirurgita militari, nec non Directoris pharmaeopaearum militariam atqtie ehirurgi flatus militaris supremi.

6쪽

Non aer , non pontus non terra, denique cuncta Sufficiunt nostrae ViX elementa gulae.

7쪽

PER ILLUSTRI, EXPERTISSIMO,

DOCTISSIMO, Ac CELEBERRIMO

JOANNI ALEXANDRO

S A C. CAES. REG. APOST. MAI.

ACADEMIAE CHIRURGICAE REGIAE PARISIENSIS, MONTI SPE SUL. BONONIENSIS ET MANTINENS. MEMBRO

Hoc qualecunque opusculum in obseρvan

tiae monumentum.

DEDICAT ET CONSECRAT

9쪽

Ε Α corporis humani est conditio, ut ipsius vitae actionibus omni momento partes solidae deterantur & fluidae corrumpantur ; hinc fanitas diu illibata & vita longa sperari nequit , nisi detritae partes & corrupti humo-

res , noVa restauratione iterum quotidie resarciantur. Cum vero haec restauratio solis alimentis fieri possit, hinc primarium ac praecipuum medici ossicium esse opinor, ut esculentorum & potulentorum indolem optime pernoscat; sola enim hujus notione dise- tam , cuilibet aetati, temperamento, sexui, anni tempori, climati, consuetudini morbo congruam praescribere Valebit. Haec notitia denique multiplici alia ratione necessa-

10쪽

PRAEFATIO.ria est, morbi enim plurimi potissimum ex praVo Victu originem habent, plurimi ideo bona diaeta praecaveri, plurimi hac sola facilius quam medicaminum sarragine curari se sinunt. Consentiunt denique Diaetologi omnes, inter causias longae vitae nostrorum ProaVorum non postremam fuisse, quod ignorarent adhuc in prima morum simplicitate tot

sensim ab ingeniosa gula invectas cibi & potus corruptelas, tot condimenta, quae magnatum & divitum mensis apposita , succos generant impuros aut Ventriciatum oppresso naturae sensu ad nimium ingerendum

alliciunt. Non vero mihi mens est in hoc opusculo Hygienes aut Diteteticae integram trais

SEARCH

MENU NAVIGATION