Pharmacopoea Gandavensis nobilissimi Senatus jussu renovata

발행: 1787년

분량: 482페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

versas Plantas pertinentes Radices eXprimi contendunt. Itinera

torum & Bolanicorum incuria secit, ut, quid hic credi debeat, aegre statui possit. Interim sub his titulis adseruntur e Iaponia , China & Regno Siana Radices rugosse; calami, vel ad summum Digiti Auricularis crassitiem habentes; unum duosve pollices longae; plerumque bifurcatae ; ad basim fibrosae; coloris albidi, vel sa-Vescentis adeo resinosse, Ut ali Uando subpelluceant, & Cornu quasi reserant; odoris leviter aromatici; saporis subdulcis, leviter amari & acris, non ingrati. Similis Radix circa initium hujus Saeculi in Νovo orbe, & ΠΟ- minatim in Canada detecta est disserunt tamen, quod haec eras sior, magis rUgosa, coloris obscurioris, & minus resinosa sit. Haec Radix apud Chinenses & Iaponenses tanti habetur, ut libra

una tribus Aa genti Libris ordinario vendatur. Ob hanc causam raro ad nos transfertur. In Hollandia Uncia una quandoque centum &quinquaginta Florenis constitit. Μulto minus cara Americana est. Si orientalibus fides, Cardiacum est, cui nullum par hactenus prodiit , & omnibus sere Morbis Antidotum. Vitae fons, secundum

illos, si languerit, hoc Remedio promptissime sustentatur & resuscitatur; ut in pluribus Cerebri Alorbis , & praesertim in labefactione virium a nimia Venere inducta, certissima sit Aledela. In Europa tentamini subjecta tam parum speciosis his promissis stetit, ut multis aliis Indigenis ei facile suppleri, & hinc illam in Patria sua sine blateriei Medicae damno relinqui posse, sit decretum.

Est Sal neuter constans Acido proprio, Nitroso dicto , & Al alis iXO Vegetabili, ad Saturationem simul unitis. Crystallos e bibet prismaticas, sexangulares, utrimque simili Apice terminata8. Colo'ris est candidi, subpellucidi; odoris nullius . saporis salsi, leViter amari, nausuosi, & simul sensum Frigoris Linguae imprimit. In Ac ro

142쪽

non deliquescit. Solvitur in sexies circiter suo pondere Aquae, praesertim ebullientis. Sub Solutione Menstrutim refrigerat , ut Thermometrum eVidenter deprimatur minuS tamen , quam sub Solutione Salis Ammoniaci. Peracta Solutione Thermometrum etiam ad pristinam altitudinem redit. Igni expositum fixum est, funditur,& Crystallisationis Aquam pertinaciter retinet. Sub hoc statu cum Materia Inflammabili Flammam concipit, cum majori vel minori pro circumstantiis Fragore. Peculiare hoc Phaenomenum , quod Nitrum ab omni alio Sale distinguit, Detonatio apellatur, & Acido Nitroso, quod cum Phlogisto Sulphur Nitro tim , de se in Aere libero inflammabile, constituit, debetur. Sub Operatione liberatum Acidum avolat, & post illam remanet AJkali Nitri , quod falso Nit vim Fixatum hac vel illa Substantia, quae in hunc usum adhibita fuit, appellatur. Praeter Phlogiston hunc Salem decomponunt Acidum Vitriolicum, etiam Basi Terrepe, aut Aletallicie junctum, Acidum Phosphoricum, Sal Sedativum & Arsenicum.

origo hujus Salis inter Faturae Arcana hactenus numerari debet. Naturale, totum praeparatum, & Unice e Terra eluendum in India Orientali aliisque locis invenitur. Tale e quibusdam Plantis etiam apud nos in parca copia obtinetur. Pasam in Europa e Parietibus & Terris diu substantiarum putresccntium Vaporibus, in Aere libero, expositis extrahitur: sed Basi tum constat Calcarea;

ita ut, quo crystallisabile & genuinum Nitrum evadat, ulteriori Prarparatione indigeat. Basi ergo Terreae Alkali Vegetabile , smplici methodo ob majorem Asinitatem, facile substituitur, & in

hoc Omne Artificium verum Fitrum conficiendi consistit. Latet interim nos, & arternum sorte latebit, quomodo peculiare hujus Salis Acidum generetur & Basi Terrea: accrescat. itri pro praeparando Pul Vere Pyrio multus usus. In Medicina ob varias dotes multum adhibetur, & laudatur: Virtute enim, prae

reliquis Salibus, pestet antiseptica , eVidenter refrigerat; Ut

inter

143쪽

inter Antaphrodisiaca numeretur. Sanguinem praeterea fluidiorem, rubicundiorem reddit , & inflammatoriam spissitudinem pulchre solvit. Ob hunc effectum sitim compescit. Diureticum etiam est, &Alvum laxat. In majori tamen dos , aut diutius adhibitum lan guorem inducere, Stomacho nocere, in Vias Urinarias praecipue agere easque dolore assicere scribitur. Quin etiam Dyspnaeam &Paralysim aliquando produXisse perhibetur. Ob Vim solventem nocet in Febre Hedtica cum signis colli quativis. NUM UULARIAE Folia. De Eladeren et an Penning ruid. NUX MOSCHATA. N00tinti scaenob frequentissmos usus culinarios satis nota est. Pertinet ad Arborem in omnibus Moluccis, & praecipue in Insula Banda crescentem. Continetur in putamine ligneo, quod Aiacis immediatd cingit

Vide AIAM1s. Ut hi di uclei melius conserventur, antequam ad ROStransferantur, Aqua Calcis aliquamdiu macerantur; dein fumo exponuntur. Praeseruntur rotundi & ponderosiores oblongi sylvestres

creduntur. Multo tUrgent oleo , Ut . dum acu calido VulnerantUr,

illud fundant, & per expressionem circiter unam tertiam sui ponderis largiantur. Oleum hoc Odoratum, favum est, & frigefaltum Sebi consistentiam habet. Quod ab eχtearis adsertur ordinario Variis pinguedinibus adulteratum est. Olei Essentialis Unam vigesimam & ultra quandoque sui ponderis praebent. Vires optime Spiritu Vini Rec

Νux Moschata Virtutem possidet aromaticam, nervinam, stoma chicam , anticolicam & emnaenagogam. In Vomitu & Alvi Fluxu praecipue laudatur, & revera i sepe in his morbis cum succcsit adhibetur hinc Vires Adstringentes ei adscriptae sunt. IIas non Vide tUr mereri sed potius vi narcotica & stupefaciente in his morbis agere ἰ nam in majori dosi, prsecipue dum recens est, has dotes

adeo Gidenter possidet, ut multiplici Experimento & Authoritate

144쪽

Temulentiam, Stuporem, Delirium & Apoplexiam induxerit. Hoπ-ΜΑ Us e Nuce Moschata de Alumine Febrifugum conficit.

NUX VOMICA. Kra en00gen. Ita vocantur Νuclei, seu Semina orbiculata, utrimque compressa, umbilicata, Villosa; comete duritiei , coloris cineret Odoris nullius, saporis amarissimi, ingrati, quae ex India Orientali & nominatim e Malabaria adseruntur. Quindecim numero in Pulpa cujusdam Baccae, seu Fructus dicuntur inveniri Arbor , ad quam pertinent , Sty)chROS nux vomica a LINNAEo nuncupatur. Spiritus Vini Rectisi CatuS Omnem amaritiem extrahit , quae consequenter in Resinosa Parte videtur haerere. Faba Sti Ignatii secundum aliquos Authores

ad eamdem familiam pertinet. Non satis liquet. Canibus, Felibus, Gliribus aliisque multis Animalibus certissimis

e perimentis, Vi narcotica, deleteria est. Ad pauca grana Stilporem , Rigorem, convulsionem inducendo brevi post assumptionem interimit. In Νervos videtur venenosam Vim eXplodere : plerUmque enim in Intersectis Brutis nec Inflammationis , nec Gangr ense Vestigia in stomacho reperta sunt. Neque Homini, si fides observatis, Omnino tuta videtur; quamvis talis a Nostratibus passim credatur. In Materiem Medicam tamen introducta est , & suos commendatores invenit: Arabes itaque primi adversus Serpentum ictus laudarUnt , si una, aut duae quotidie per longum temporis spatium assumantur. In Insula Ceylan in eundem finem adhuc adhiberi scribitur: E recentioribus aliqui eam Febres Intermittentes obstinatissimas scribunt percurasse. Alii adversus Pestem Antidotum esse; an- lihelminticam vim possidere; hystericas, hypocondriacas, mania cas , turbas sedare ; Ulcera mali moris & ipsam Hydrophobiam curare contendunt. Fec desunt , qui in Gonnorrhaea Virulenta praesens Remedium esse, & in Dysenteria praemissis evacuantibus mira qnandoque praestitisse perhibent. Νon obstantibus his encomtis

cum SPIELMANNO prudentio Medici este ducimus, cum adversus hos

145쪽

Morbos securiora prostent Aledicamenta, ab usu suspecti desistere,& Nuces Vomicas non, nisi pro necandis Animalibus nocivis, adhibere.

O ΜI Folia. De Bladeren et an Basilicum. OLET FRUCTUS EORUMDEMQUE OLEUM. De Crugien van denodi1 00m en der reter Olie. Arbor haec sponte crescit in Gallia Meridionali, Hispania, Italia aliisque calidioribus Regionibus. Fructus, Olivae dicti, immaturi, Virides, conditi ad nos adseruntur, & apud multos in deliciis sunt. Maturi multo scatent oleo. Id Torculari exprimitur, quodque sic primo prodit, limpidum , inspidum, inodorum, oleo Amigdalarum non absimile, praestantissimum est, & Virgineum appellatur quod postea adjesita aqua, vel calefactis Olivis, 31 ori etiam adhibita

pressione obtinetur, Vilius est &amurcosum. Alucilaginosus liquor, qui ex immaturis Fructibus exprimi potest , olim sub Olet Ompha cini nomine in usu erat. Olivae scribuntur oris halitum emendare, Stomachum roborare Appetitum excitare , & Viscerum Obstructiones potenter solvere Earum oleum omnium Pinguedinum Principia & Vires habet: obsutilitatem tamen, quae unice a diVersa principiorum proportione pendet, facilius adhibetur, & plerumque in usus medicos praeserridebet. Praecipupe ejus dotes sunt Acria obvolvere ; irritatas, rosas partes demulcere; tensas, coii Vulsas fibras laxare , & cum obviis Salibus Alkalinis, teste Sapone Hispanico ejus producto , innocuUm Sa' ponem constituere. Ob has virtutes non solum omnium Venelaortimasti impiorum, praecipue acrium , effectibus optime medetur sed etiam AlLatinis verum Antidotum est. Prae caeteris in similibUS ca-

146쪽

I32 PHAR MACOPAEA . sibus famam sibi conciliaVit, quia, dum in majori quantitate assumitur, vomitum excitat, & ast implUm Venenum plerumque seliciter eXpellit. In hunc usum affatim ad plures libras inodorum, insipidum , optimum adhibeatur: rancidum enim ipsum Venenum est. In atrocissimis praeterea primarum Viarum Doloribus ab alia causa pendentibus & in nephi itide laudatur. Antillelminticum est. Ejus inunctione Hydropem curari aliqui contendunt. Tepidi olei Em-brocatione & Balneo horrendissinae ConVulsiones sedantur. Laxandi , emolliendi, lubricandi ergo in Enematibus adhibetur. Plurima Emplastra, Unguenta, Linimenta & Olea composita ingreditur OLIBANUM erook Est Substantia gummeo-resinosa, quae grana eXhibet Variae magnitudinis & figurae, granis Mastichis ordinario majora , pellileida,

coloris citrini; dum vetustior est, rusescentis. Odorem Pnebet pro prium , fortem, balsamicum: masticata Dentibus adhaeret, lentescit, Salivam lacteam reddit, & saporis est subadris, amari. Fragilis est, Flammam facile capit, & sussitum tum gratum spargit Spiritus Vini Reetificatus tres circiter quartas partes solVit , & Omnes Vires e trahit. In Aqua tota sere suspenditur eamdemque lacteam reddit Emulsio haec odoris fragrantis est, terebinthinacei. Secundum plures Authores Arboris, quae LINN Eo Puniperus Loecia dicitur, produc- . tum est. Alii dubitant. Teste celeb. HASSEI QUISΤ in utraque Arabia colligitUr. Veterum Olibani distinctiones, a diversa Glebarum figura & magnitudine , in Marem , Foeminam , Thus Orobaeum & Mannam si

volae sunt

Vix hodie interno adhibetur; quamvis Myrrhpe Vires videatur possidere. Laudatur ab aliquibus in Alvi Fluxu, Tussi &Pleuritide, praesertim epidemica. An hic aliquid prpestare possit dubitamus. Credimus potius Scissitum ejus roborare, discutere. Emplastra aliqda ,

147쪽

tamquam Vulnerarium, ingreditur. Albumine OVi subactum scri bitur Maculas Faciei delere. OPIUM. Herilsap. Hel verilikte Sap van de Maankoppen. Opium quod ad nos transfertur, secundum KAEMpFERI aliosque oculares Testes , est inspissatus Succus lacteus, stillans ex incisis Capitibus Papaveris Albi. Coctione ex eisdem Capitibus extractum,& hinc Veterum tantum Meconit m esse alii contendunt. Priorem sententiam , pro magna saltem parte Veram esse, & OpiUm coctione eXtractum tantam Res11iae proportionem non continere, quantam Opium apud nos prostans, aut eX emuente succo paratum prodit, probat CL. ALsΤoN in Medicat sifos and observations VOl. V. adsertUr in panes coactum , qui variis soliis teguntur. Consistentiae est solidioris; ut tamen facile subigi & duci possit. Coloris

extus est obscurioris; intus e fulvo nigri cantis; dum in pulVerem redactum est favioris. Odorem praebet ingratum , Virosum, caput graVantem; saporem amarum , calidum , acrem Ut diu Ore retentum Linguam & Palatum inflammet & exulceret. Totum relictis solis heterogeneis solvitur Spiritu Vini tenuiori, Vino & Aceto una tertia circiter Ali Ohole duae circiter tertiae Aqua ut hino pateat substantiam esse resumoso gummeam. Duae haec principia

videntur uniri oleo, quod protracta per plures menses, in ses Vida, digestione sensim separatur. Hac methodo , ablato principiorum Vinculo , Opium decomponitur, & pars ejus Gummosa libera obibneri potest. Vide Elementa Pharmaceutica CL. BAUMo. Hsed substantia adsertur e Persia & AEgypto. Commendari passim solet Opium Thebaicum: sed notante SPIELMANNO potius ad pH'ritatem , quam ad patriam respiciendum est. Aliqui Opium, quod e Planta nostrate prpeparatur , ab Orientali viribus non dicturre alii multo in serius esse , asserunt. Pro priori parte pugnant CL. HALLERI tentamina. Quod coctione apud nos obtinetur sultem

debilius esse Opio Orientali, & duplam quidem ejus dosini requiri statuit ARNUT in Medicat estos and obserrati0RS VOl. V -

148쪽

13 ΡΠ ARAIACOPAEA

In parca dosi, & opportune exhibitum, praestantissimum, & sine quo Medicinam multi facere nollent, Medicamentum est; in majori quantitate assumptum , Venenum. A grano dimidio , vel integro in non agitetis pulsus fit plenior , frequentior; augetur corporis calor ; rubet facieS. Concomitantur haec mentis serenitas, hilaritas; imaginatio ViVidior hinc in aliquibus subjectis irritabilior fit &pronior in iram animus. Sequitur Temulentia, Delirium, Doloris, si quis ante adfuit, oblivio. Sensuum & motuum muscularium organa tum sensim obtunduntur. Nascitur Insensibilitas, Stupor, Somnus, sub quo Sudor erumpit, diminutis interim manifeste reliquis excretionibus. Post aliquot horas Somnus excutitur, & succedit sensus frigoris & Debilitas. Μ or dosis illico Delirium, Somnum inducit; pulsum , respirationem deprimit, & Lethargum ,

Apoplexiam, ae Mortem insert. Fortsi ob hunc interficiendi modum a Gu o & ejus schola frigidum in quarto gradu Opium pronuntiatum es intelligitur tamen ex dictis, partim calidas, stimulantes; partim sedantes, narcoticas Vires possidere, &, perspecta tota effectuum serie , Ut Vinum agere. Orientalibus, qui perpetuo usu maximae dosi, etiam plurium Dragmarum sensim assuescunt, idem omnino Videtur praestare, quod Nostratibus Spiritus Frumenti: Venerem scilicet illis exstitnulat; animum eorum & audaciam erigit. Sensim etiam longo ejus usu tristes, stupidi fiunt, & ad idem Remedium continuo coguntvir rccUrrere. Egregium itaque in non assuetis est Cardiacum, quod podagricum, arthriticum , exanthematicum, & quodUis acre repulsum ideo, felicius aliis Remediis stimulantibus, ad eXteriora repellit, quod comites Nervorum turbas, sive hae mali causae sint , sive effectus, sedet. Ob vires sedantes & narcoticas praescribitur in omnibus doloribus non inflammatoriis, dum Medici mens est inducias aegrorum tormentis pacisci. Doloris sensum tum quidem in mente sopit sed, nisi excitato a Remedio sudore, vel relaxata penitus fibra , cujus tensio dolorem creaVerat, Morbus radicitus curetur, manet causa

149쪽

GANDA VEΝSIS. , IS 3 doloris, qui, evanidis post aliquot horas Opii viribus, denuo, &aueto quidem cum impetu plerumque, redit: Ut dolendum sit, non nisi palliativum in multis casibus esse Remedium. Ob easdem vires vigiliis nimiis medetur.& inordinatos Spirituum motus felicissime compescit hinc in hystericis hypocondriacis turbis ; omnibus motibus & constrictionibus spasmodicis maximi est usus etiam, adhibita cautela, ubi materia eliminanda a spastice constrictis Colatoriis retinetur ut in omni fere Colidae genere , in diffacili didolorifica menstruatione , Haemorrhoidum moliminibus , doloribus Partus spuriis &c. in irritata multum fibra ut in Tussi inani, se

rina , morbillosa , libera caeteroquin Respiratione, singultu, VO-mitu &c. princeps est Remedium. Profusiores eVac lationeS praesertim per alvum sedat. Cum successu in debellandis febribus intermittentibus additur Cortici Peruviano , cujus Vires purgantes etiam infringit. Quin ad granum unum alterumve , in initio paroxis mi adhibitum , ejusdem violentiam & durationem minuit , nec non

aegri constitutionem inalteratam servat. Hanc methodum, non ΠΟ-Vam , CELEB. LIND reduXit; post eum plures assirmant. In Gangraena, praesertim illa, quae Senum extremitatibus quandoque accidit, mira praestare CL. PERCIMAL POTT scripsit. Cum Cortice Peruviano in variis

istiusmodi casibus stupendam opem tulisse vidimus. Cardiacas hic vires exercet. Variis praeterea CouVulsionibus, Epilepsiae sine materia, Episthotono & Spasmo Μaχillae inserioris cynico medetur. Plura hujus rei exempla prostant in Medicat obori attons and inquines. Tamdiu in omnibus his cassibus augenda dosis, donec Somnolentia altius ascendere Vetet. Egregiam quantitatem his morbis detenti ordinario serunt. Nobis Mulier sedecim quotidie grana sine somno& cum optimo cVentu assumpsit. Viginti , quin etiam vigenti sex tempore viginti quatuor horarum dedit CELEB. FARR. Medicat

observations and inquii ies. Vol. IV.Cum Opium manifeste sanguinis circulum intendat, & calidum sit Remedium, proscribi debet in omni Inflammatione, in omni H G

150쪽

136 PHARMACOPAEAmorrhagia, in Febre intensori, & in Omnibus Naturae criticis &salutaribus moliminibus. Non desint eXceptiones. Eas adducere longum foret. Prudens Medicus, a quo solo hoc Remedium praescribi potest, has dignoscere debet. Cuti applicatum eam irritat, rubefacit; nec sciri praecise potest , quota ejus pars corpus subintret: hinc eXternUm usum CELEBERRIMUS TRALLEs rejecit. Glandulis tamen induratis & tumidis Testiculis maximo cum fructu ab Orientalibus adhiberi ocularis testis est CELEB. KER . Medicat obser tion3 and inquii ies. Vol. V. Adversus ejus Venenum proponuntur Vomitus aliaque generaliora ; Acida.

MECHA, GILE ENSE, SYRIA CUM &c. pobalsiamluit; AaLDni Dan Gileail, Mecha Dc. Est Balsamum Terebinthina suidius; coloris citrini, paulo rubicantis; odoris Varii pro aetate, suaVis, aromatici, fragrantiS, terebinthinacei, qui Corticum Citri, Lavendultae & Seminum Anis odores videtur adjunctos habere. Saporis est amari, acris, aromatici.

Recens Lac coagillat.

Pertinet ad Arbusculam, quae aliquibus Balsamum verum; LIN-Naeo An ris Op0balsamum dicitur, & Arabiae proprie indigena est. Tres hujus Balsami species notantur. Prior fuit ex incisa Arbore pretiosissima est, & ad Principum di intaxat orientalium manUS pervenit. Altera prima & levi coctione e soliis & ramusculis elicitur. Tertia fortiori & protractiori. Hsec fola ad nos Videtur transferri. Balsamo canadensi, Terebinthina, Variis oleis Essentialibus, quin etiam Unguinosis plerumque adulteratur. FraUS aegre detegi potes . Redentis gutta Aquae instillata se in Telam diffundit, quae cohae

rens,

SEARCH

MENU NAVIGATION