Observationes criticae in comoediam graecam selectae

발행: 1870년

분량: 79페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

12쪽

αλλ' εστιν ημῖν λογίδιον γνώμην εχον κ2λ. Aristophanes his versibus per Xanthiae os spectatores h0rtatur, nolint quidquam magni expectare') neve tamen Megaricos jocos'), Vespas enim eSse λογίδιον, more

h) Veluti μαχον 'φακλείαν Vesp. 1029. Tae. 760. δὲ Eupol. Prospali. 3. Myrtil. Titanop. I. Eephantid. ino. 2 unice vero ab Hermanno Jen. All. Literat. I, 504 correctum

13쪽

Cratetis compositam fabulam, scit. cujus συνθεσιc Tων πραγματων SimpleX et quae seri possit, Sit, ad το εἰκος

demonstrat inter id, quod nos κατ ἐξοχην antiquam eo moediam Voeamus, quod Summum et nobilissimum esse paene omnium fabularum parabasibus praedicat Aristophanes, et jocos Megaric0s, humiles et vero poeta indignos. utri usque generis in versibus interpositis afferri exempla consentaneum est ) eaque bina, ut ovτε - ουδέ suadet. agitur autem de tota fabularum compositione, de generibus inter se diversis, ut mordicus tenendum sit, nequaquam satis facere, qui particulam quandam attulerit, quam respicere posset Aristophanes; 0p0rtet asserat fabulam, quae in eo, quod hic mem0ratur, quasi cardine Versetur, cuius argumentum, notum illud quidem audientibus, re ab Aristophane memorata Significetur totum; v. c. Pax vocari hie poterat fabula, in

vel hinc apparet, Suevernium salii, qui v. 57 ad Acharnenses 729 - 836 reseri; nam totum genus non una sabula his signi

fieatur.

yὶ Aristot. poet. 5.1449h b. quem probe intellexit primus Ber-naysius in nobili dissertatione octavo novi mus. Rhen. Volumini inserta. cf. etiam δραματα βιω α Αnum. XV de comoed. Diibn. intor Cratetis sabulas hue reserendae videntur Conamina Lusus Vicini. ceterum ex hac singulari Vesparum natura aeque intellegitur, cur eam potissimum Racinins sibi sumpserit imitandam, aequo cur Schlegetius minus ea delectatus fuerit. Vortea. uber

dramat. pag. 206 Bdoli.)εὶ Sufficient haec, ut cognoscatur, Lentschium falli de hoc loco disputantem Philol. supplem. 1860. pag. 102, cujus resutatio, si ad singula descendere vellem, verbosior fieret, quam utilior.

14쪽

qua ingens simulacrum effoditur, quin etiam vel id satis demonstrat argumentum gnaro scilicet, fabula in qua

Θεωρία senatui traditur. ignarus vero num ex eo divinasset y minime vero ad Pacem significandam suffecisset pr0pter us. 962 κριθην ἐκ φορμίδος δουλος διαρριπτῶν ' . quae satis simplices videbantur et quae sponte se osse rent considerationes, tamen eis perpensis haud unum concidit interpretum commentum.

At ambigitur etiam alium in modum, quae in his

versibus via ineunda sit, ut ad certam perveniamus interpretationem. vilissima sine dubio, nihilo tamen Seeius Volgaris est, quam monstravit scholiasta 58, qui de malorum comicorum solito frigore aliorum locorum dissimili similitudine deceptus ariolatur, quasi non eadem omnium h0rum Versuum, de quorum ultimis ne- modum dubitavit, deberet esse vis. sane Aristophanes in parabasi Pacis, ubi in contrarium peecarunt Seh0liastae, et in initio Ranarum aemulorum ineptas perstrinxit consuetudines; atque vel nobis licet perspicere, Athenienses non aliter atque ceteros mortales saepius de eisdem neque profecto semper salsissimis risisse jo eis, at hoc loco vel dualis Guλω melius ostendere debebat; atque saepe quidem epulans inducebatur Hercules, Drtasse non semel esuriens et cena privatus, tamen quod illud additur, non decantatam voracitatem sed certam quandam fabulam, recentem in mem0ria spectatorum ab Aristophane tangi demonstrat. sed hoe intellegentes

β) Apte ad morem comicorum illustrandum hune locum contulerunt et Plui. 795. adde Aristoph. frg. ine. 38. plura dabit volenti Leutachius philol. X, 706.

15쪽

dudum perspeXerunt existimatores paene 0mnes, tamen diseidium inter eosdem tantum est, ut non solum de fabulis singulis suam quisque habere videatur a Se eX- cogitatam a se latam opinionem, sed etiam in universum incertum sit, utrum aliorum an ipsius fabulas Aristophanes respeXerit. quare me operam non perdere

persuasum habeo, qui hanc quaestionem mihi delegerim enodandam et, qu0d lare sper0, profligandam. Atque versu 62 quin Equites spectetur, dubitatio nulla oriri potest, neque orta est inde ab scholiastis, Arist0phanea quoque comoedia vellicatum esse Euripidem nemo fuit quin crederet'). at de Hercule emuncto

ingeniosius quam Verius multa conjeeta sunt. inter

quae eminet sententia Cobeti sobs. in Plat. 96 sq.) indagavit enim et singulari, quo p0llet, exp0suit acumine, in Platonis ἡJove male habito' Herculem, cum in i

panar devertisset, donec cena pararetur, cottabo cum seorto lusisse; mox Vero sarcinis per lenonis dolum ipsiusque rusticitatem perditis, foras ejectum, ut frementi morem gereret stomacho, quidquid haberet, in emendis salsamentis, VilisSimo cib0, consumpSisse. quae fabula cum consentire videretur cum versu Arist0phanis, de inimicitiis inter illos poetas c0nstaret, non Sine pro babilitate Cobetus vf. 60 λα κακουμενον conjecit Sugillari. at haec summi viri sententia duabus de causis Stare non posse mihi videtur. nam cena Herculis nullo modo summa esse poterat fabulae; praetereundo tan-

φὶ Memorabile at a vitae Euripidis scriptoribus neglectum est, ceteros paene ad unum omnes comicos Euripidi parcere,

qui V. c. novae musicae sere omnes adversati sunt.

16쪽

5 tum leno cenam parari jubet, ut interim ludus cottabi, quo emungitur Hercules, instituatur; deinde licet antequam cenaverit, pr0igiatur - quamquam hoc nequaquam certum est; Voracitatis enim multo minus interest, laute ut cenet, quam ut multos et graves devoret cibos; itaque Igm. 7, sententiae Cobeti unicum, idem

etiam infirmissimum est fundamentum - sed licet ger- tum sit, nihil inde ad totius fabulae argumentum redundat. etenim ut misisset leno cenam, misisset in hamo; eo certius sarcinis potitus esset; Hercules autem non

cenae inhiat, omnino de voraci hic non agitur; agitur de libidinoso, inhiat puellae, ut recte de his scaenis ιρα-

κλης την ετειραν, minime etὸ δεῖπνον ἐξαπατώριενος dici possit. denique titulum comoediae omnino non curavit Cobetus, quo multa longe alia, at ut obscurissima, ita ad summam comoediae cognoscendam gravissimi momenti, eidem infuisse colligitur. at non minus haec quam omnis ejusdem generis') conjectura concidit, unum si firmiter, ut decet, tenemus: omnino Aristophanem respicere non posse nisi proprias fabulas ). simplicissimum enim est, opinor, idem de omnibus hie eodem tenore memoratis fabulis statuendum esse; nam in eo,

yὶ Nominare certe volo, quam nec ipso amplius sustentare videtur, nec refutare tanti est, Berghi sententiam. Comment. 284 qui, nescio unde, compertum habuit, Cratinum potissimum hic vellicari.') Primus hoc sensit magis, quam probavit, sed recte tamen sensit Suevernius Aristoph. Wolh. 83), quem miscentem quidem veris salsissima, vellem certe respexissent, qui aliam in sententiam abierunt.

17쪽

quod vs 61 alterum comoediarum genus, το λίαν μέγα, addita iterationis particula laudatur, nemo haerere potest, quoniam eodem sententiae circuitu continentur omnia illa membra. quid enim 3 poteratne dici, nostrum argumentum neque Platonis Hercules est, neque rursus noster Euripides 3 rursus etiam Hercules prodiret; tum premendum fuisset inter poetas discrimen'). praeterea si alterius generis, του λίαν μεγαλον, Aristophanes ipsius attulit exempla, necessario etiam Megaricae comoediae propria exempla afferre debebat; quam ab eo ante Vespas omnin0 excultam esse id demonstrat, quod spectatorum partem tale quiddam expectantes facit. itaque id qu0que firmum, in quo altiora eXtruantur, Baeti Sumus fundamentum, fabulas hic significatas esse Aristophaneas.

At jam lartasse suspicaris, me ei subscripturum esse sententiae, quam etsi retractata videtur ab ipsis auctoribus, Fritgschio et Dind0rsio, multis tamen probari seio: ex Epulonibus Herculem illum asserri. nempe in ceteris, quae antea actae erant, comoediis, Babyloniis, Achar

nensibus, Equitibus, Agricolis, Nubibus I, onerariis,

Herculi locus non erat, Epulones collegium Herculi sacrum exhibebant - quid promptius quam haec g0njungere 3 tamen p0stquam Bergki de spectaculo joculari corruit sententia, quo pacto Hercules, isque de cena deceptus, in Epulonibus locum habere potuerit, me certe fugit. sane qu0d in capite dissertationis operosioris quam

') Eoo vitium vel scholiastae interpretatio vitavit, qui de

volgari argumento us. 58 - 60 interpretatus est. tum enim αἶεις cum vi positum e8Set.

18쪽

jucundioris aut laeundioris p0suit Fritgsellius, deesse in nube fragmentorum, unde neXum orationis, Singulas pers0narum partes, t0tius denique fabulae dispositionem facile perspicias, etiamnunc magnam partem Verum eSt. at cur ultra simplex et eXploratum argumentum, qu0d

de patre illo ex pago comice seto Daetalensium s*. 15. Bergh) et filiis Pudico et Paedicone ') est, transgredi,

mur, neScio. Vespae eum probant a tam simplici et absoluto argumento non abhorrere. mitto, quae de juvenili vel potius puellari poeta comminisci possint elegantiores; mihi certum praebere videntur argumentum numeri. etenim habes scaenam inter Patrem et Ρ aediconem Versibus Aristophaneis conseriptam, XII - XV. XXXII. inter eosdem senarios iambicos, XVI, trochaeos, XVII - XVIII. Pater graviter conqueritur octonariis iambicis XIX-XXΙΙΙ. denique Schneidevinus in fragmento XLVIII recte agnosse videtur scaenam inter Paediconem et Pudicum' ') comparata cujusvis ex servatis fabulae metrica discriptione clarescet, quanta scaenarum

ιφὶ Non dubito, qnin personarum nomina ipsa praebeat Aristoph. Nub. 529. miro errore SchneideWinus σώτρονα Xmam

) Cf. H. Jacobi in Meinehit Com. V. CXXXIII. multis virorum doctorum conjecturis addam lacillimam certe sive paene nullam αγω pro ἐγω

malis suis artibus gloriatur Paedico prae Pudici simplicitato. cui ille, quibusnam rebus studuerit in urbe Paedico, non ignarus, ubi tu discere aliquid potuisti 2 nam statim a magistro probo sine dubio, cui a patre traditi erant) profugisti.

19쪽

vel potius ἐπιψυδίων pars illi argumento concessa fuerit, quae Vero restant frustula, maximam partem spectant

cenam, Ι-VIII. XXVIII snam FritZschii rati0nibus subscribere nequeo), XXXVΙ-XXXVIIII. iambica praeter I.

hanc cenam paratam et praep0sitam esse choro, titulus demonstrare videtur. atque Bergkius testimoniis probavit, a patribus filios in sanum Herculis esse adduetos' )Daetalensium vero ex pago fuisse Patrem diserto ait Galenus; dubium igitur n0n est, quin eum eo venerint silli et cibos vinumque porrexerint. neque occulta est Paediconis mentio, quem Sibi melius, quam patri consuluisse verisimile est fgm. VI. X. postremo in eo omnes consentiunt, civitatis causam, quae in aliquot fragmentis

agitur, ad eandem pertinuisse familiam fg. XXIV-XXVII. XI) sive intulit eam Patri Paedico, ut volgo creditur, sive fratri, quod certe cogitari potest. at jam

satis superque comoediae spatium eXpletum est; et profecto restant perpauca tantum, undeque nihil congludi possit, fragmenta; atque etiamsi non omnia dilueida sunt et haud pauca intentior quaestio sine dubio ill strabit, tamen, praesertim cum a c0njectandi libidine

δ) Ergo ὁ χορος συνεστηκεν ἐκ πρεσβvrων ΛαπHεων κcia νέων; quod vero Berghius senum et puerorum numerum aequalem

fuisse dicit, sine ulla factum est causa. scholium enim Equitum 593 doctissimum est, cui fides habenda summa. omnino ibi dicitur chorus comicus, ubi ex personis sexu aut aetate diversis constitit, in ἡψχoeur non aequalia divisus esse. scilicet ubi mares et seminae erant, 13 erant mares 11 seminae, ubi feminae et pueri, seminae 13 pueri Il. εἰ λ πρεσβυzῶν καὶ νέων, Τοῖς πρεσβυτας πλεονεκzεῖν δεῖν g ασίν. apparet, opinor, legendum esse δυεῖν, ita eadem ratio 13: 11 existit.

20쪽

manus abstinuerim, satis probabiliter post acutiorum

conamina haee a me esse adumbrata existimo. alia,

quae intellegenti et e0gitanti existimatori per se valde

mira videri possunt, veluti chori paene nullum esse Vestigium, parabaseos nullum, perpauc0s homines eSSenotatos, eosque praetereundo '), tantum abest, ut opionem nostram de simplicitate fabulae labefactent, ut, si quid omnino silentium probat, nulla re magis confirmari putanda sit. id, puto, Sine controversia constat, Herculis non fuisse in Epulonibus partem. quibus omnibus perpensis facere non possumus, quin aliam, atque quae adhuc nota sit, respexisse Aristophanem putemus comoediam; docuit igitur praeter adhuc notas fabulam ante 422. nam ut in Acharnensibus Equitibusque, ita in Babyloniis Nubibus d Onerariis sine dubio non fuit Hercules, neque in Agricolis, certe hoc neque conjecit quisquam neque conici potest. Porro quaeramus de versu 61, quoniam de 59 nihil de 62 omnia certa sunt. hic etsi de scriptore fabulae

omnes consenserunt, ceteroquin in tam diversas abierunt partes, ut rectam viam n0ndum intratam esse, jure

λδὶ Thrasymachus, Chalcedonius, ut post Suevernium evicit C. F. Hermannus, ind. leci. Gotting. 1848. 41. Lysistratus Xoλαργέων ονει 'ος, de quo es Droysen, rh. mus. IV. 35. not. 35. Alcibiades illo tempore nondum adultus; Aristodemus, de es Cratin.

Panopi. 5 qui non habendus est nobilis Cratini amator ut putavit Bergh. , nam ille spureus haberi non poterat, sed potius etiam impudicitiae nota in illum transiit, qui Volgo ὁ τρεσας appellatur, de quo es Perigon. ad Aeliani var. hist. I, 27, Jacobs. ad Ael. hist. an. IV, 1.

SEARCH

MENU NAVIGATION