Renati DesCartes Meditationes de prima philosophia, in quibus Dei exsistentia, & animæ humanæ à corpore distinctio, demonstrantur

발행: 1644년

분량: 47페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

qui jam necessario sum, deincepsque cavendum est ne sorte quid

aliud imprudenter allumam in locum mei, sicque aberrem etiam in ea cognitione, quam omnium certissimam, evidentissimamque esse contendo. Quare jam denuo meditabor quidnam me olim esse

crediderim, priusquam in has cogitationes incidissiem ; ex quo deinde subducam quidquid allatis rationibus vel minimum potuit infirmari , ut ita tandem praecise remaneat illud tantum quod certum est & inconcussum. Quidnam igitur antehac me esse putavi 3 hominem scilicet ; sed quid est homop dierimne animal rationale non, quia postea quaerendum foret quidnam animal sit, & quid rationale , atque ita ex una quaestione in plures difficilioresque delaberer; nec jam mihi tantum otii est, ut illo velim inter istiusmodi subistilitates abutit sed hic potius attendam quid sponte, & natura duce cogitationi meae antehac occurrebat quoties quid effem considerabam : nempe occurrebat primo me habere vultum , manus , brachia , totamque hanc membrorum machinam , qualis etiam in cadavere cernitur, & quam corporis nomine designabam ; occum

rebat praeterea me nutriri, incedere, sentire & cogitare ; quas quidem actienes ad animam referebam ; sed quid esset haec anima vel non advertebam , vel exiguum nescio quid imaginabar instar venti, vel ignis , vel aetheris , quod crassioribus mei partibus esset infusum e de corpore verti ne dubitabam quidem , sed distincte me nome arbitrabar ejus naturam , quam si sorte, qualem mente concipiebam , describere tentassem , sic explicuis.sem et per corpus intelligo illud omne quod aptum est figura aliqua terminari , loco circumscribi , spatium sic replere , ut ex eo aliud omne corpus excludat ; tactu , visu, auditu , gustu , vel odoratu percipi , nec non moveri pluribus modis , non quidem a se ipso , sed ab alio quopiam a quo tangatur ; namque habere vim seipsum movendi , item sentiendi , vel cogitandi nullo pacto ad naturam. Corporis pertinere judicabam; quinimo mirabar potius tales facultates in quibusdam corporibus reperiri. Quid autem nunc ubi suppono deceptorem ali quem potentissimum , &, si fas est dicere , . malignum , data opera in omnibus, quantum potuit, me delusisse, possumne assirmare me habere vel minimum quid ex iis omnibus, quae jam dixi ad naturam corporis pertinere λ attendo , cogito , revolvo , nihil occurrit , fatigor eadem frustra repetere. Quid vero ex iis quae animae tribuebam, nutriri, vel incedere quando

12쪽

quandoquidem jam corpus non habeo, haec quoque nihil sunt

nisi figmenta : sentire i nempe etiam hoc non fit 1ine corpore ,& permulta sentire visus sum in somnis quae deinde animadverti me non sensisse et cogitare ' hic invenio , cogitatio est, haec sola a me divelli nequit, ego sum , ego existo , certum est. Quandiu autem p nempe quandiu cogito; nam forth etiam fieri posset, si cessarem ab omni cogitatione ut illico totus esse desinerem e n hil nunc admitto nisi quod necessario sit verum e sum igitur praecis ah tantum res cogitans , id est , mens , sive animus , sive intellectus , sive ratio, voces mihi prius significationis ignotae esum autem res vera , & verh exsistens , sed qualis res p dixi, cogitans. Quid praeterea λ imaginabor et non sum compages

illa membrorum , quae corpus humanum appellatur ; non sum etiam tenuis aliquis aer istis membris infusus , non ventus, non

ignis , non vapor, non halitus , non quidquid mihi fingo, supposui enim ista nihil esse manet positio , nihilominus tamen ego aliquid sum. Fortassis vero contingit , ut haec ipsa , quae suppono nihil esse, quia mihi sunt ignota , tamen in rei veritate non differant ab eo me quem novi 3 nescio, de hac re jam non disputo ; de iis tantum quae mihi nota sunt judicium ferre possum et novi me exsistere, quaero quis sim ego ille quem novi: certissimum est hujus sie praecise sumpti notitiam non pendere ab iis quae exsistere nondum novi e non igitur ab iis ullis , quae imaginatione eia fingo. Arque hoc verbum , e go, admonet me erroris mei: nam fingerem revera si quid me eme imaginarer,quis nihil aliud est imaginari quam rei corporeae figuram , seu imaginem contemplari; iam autem certo scio me esse , simulque fieri posse ut omnes istae imagines & generaliter quaecumque ad corporis naturam referuntur, nihil sint praeter insomnia; quibus animadversis, non minus ineptire videor dicendo , imaginabor, ut distinctius agnoscam quisnam sim, quam si dicerem, jam quidem sum experrectus, videoque nonnihil veri, sed quia nondum video satis evidenter, data opera

obdormiam ut hoc ipsum mihi somnia verius, evidentisisque repraesentent. Itaque cognosco nihil eorum quae possum imaginationis ope comprehendere ad hanc quam de me habeo notitiam pertinere, menthmque ab illis diligentissim h esse avocandam , ut

suam ipsa naturam quam distinctissime percipiat. Sed quid igitur sum p res cogitans e quid est hoc Z nempe dubitans, intelligens,

aifirmans, negans, volens, nolens, imaginans quoque , dc sentiens ..

13쪽

Non pauca sanh haee sunt, si cuncta ad me pertineant, sed quidni pertinerent λ nonne ego ipse sum qui jam dubito fere de omnibus,

qui nonnihil tamen intelligo . qui hoc unum verum esse asermo. nego caetera, cupio plura nosse, nolo decipi, multa vel invitus imaginor , multa etiam tanquam a sensibus venientia animadverto. Quid est horum, quamvis semper dormiam, quamvis etiam is qui me creavit quantum in se est me deludat, quod non aeque verum sit

ac me esse ' quid est quod a mea cogitatione distinguatur quid est quod a me ip1b separatum dici possit λ Nam quod ego sim qui dubilcm , qui intelligam, qui velim, tam manifestum est, ut nihil

occurrat per quod evidentius explicetur e sed vero etiam ego idem sum qui imaginor, nam quamvis forie, ut supposui, nulla prorsus res imaginata vera sit , vis tamen ipsa. imaginandi revera exsilit, & cogitationis meae partem facit: idem denique ego sium qui sentio, sive qui res corporeas tanquam per sensus animadve tor videlicet jam lucem video, strepitum audio, calorem sentio ; falsa haec sunt, dormio enim. At certh videre videor, audire , calescere . hoc falsum esse non potest, hoc est proprie quod i in me sentire appellatur ; atque hoc praecise sic sumptum nihil aliud est quam cogitare t ex quibus equidem aliquanto melisis incipio nosse quisnam sim et sed adhuc tamen videtur, nec possum abstinere quin putem, res corporeas , quarum imagines cogitatione formantur, & quas ipsi sensius explorant, multo di stinctius agnosci quam istud nelcio quid mei, quod sub imaginationem non venit: quanquam prosect6 sit mirum res quas animadverto esse dubias, ignotas, a me alienas , distinctius quam quod verum est , quod cognitum , quam denique me ipsum a me comprehendi: sed video quid si, gaudet aberrare mens mea, nec dum se patitur intra veritatis limites cohiberi. Esto igitur, &adhuc semel laxissimas habenas ei permittamus , ut illis paulo post opportune reductis facilius se regi patiatur. Consideremus res illas quae vulgo putantur omnium distinctissime comprehendi; corpora scilicet, quae tangimus, quae videmus, non quidem corpora incommuni, generales enim istae perceptiones aliquanto magis confusae esse solent, sed unum in particulari; sumamus exempli causa hanc ceram ; nuperrime ex favis fuit educta , nondum amisit omnem saporem sui mellis , nonnihil retinet odoris florum ex quibus

collecta est; ejus color, figura , magnitudo , manifesta sunt: dura est, frigida est, facile tangitur , ac si articulo ferias emittet sonum 3

14쪽

sonum; omn a denique illi ad sent quae requiri videntur ut empus aliquod possit quam distinctissim h cognosci. Sed ecce, dum loquor , igni admovetur, saporis reliquiae purgantur, odor eXpirat, Color mutatur, figura tollitur, crescit magnitudo, fit liquida, fit. calida, vix tangi potest, nec jam si pulses emittet sonum: remanesne

adhuc eadem cera ' remanere fatendum est, nemo negat, nemo ali

ter putat. Quid erat igitur in ea quod tam distincte comprehendebatur ' certe nihil eorum quae sensibus attingebam ; nam quaecunque sub gustum , vel odoratum , vel visum, vel tactum , vel auditum veniebant, mutata jam sunt, remanet cera. Fortassis illud erat quod nunc Cogito , nempe ceram ipsam non quidem fuisse istam dulcedinem mellis , nec florum fragrantiam , nec istam albedinem , nec figuram, nec sonum , sed corpus quod mihi apparebat paulo ante modis istis conspicuum , nunc diversis r quid est autem hoc praecise quod sic imaginor p attendamus, & remotis iis, quae ad ceram non pertinent, videamus quid supersit; nempe nihil aliud quam extensum quid, flexibile, mutabile: Quid vero est hoc flexibile, mutabile an quod imaginor hane ceram ex figura rotunda in quadratam, vel ex hac in triangularem verti posse nullo modo,

nam innumerabilium ejusmodi mutationum capacem ea esse comprehendo, nec possum tamen innumerabiles imaginando percurrere, nec igitur comprehensio haec ab imaginandi facultate perficitur. Quid extensum p nunquid etiam ipsa ejus extensio est ignota nam in cera liquescente fit major , major in ferventi, majorque rursus si Calor augeatur ; nec recte judicarem quid sit cera , nisi putarem

hanc etiam plures secundum extensionem varietates admittere

quam fuerim unquam imaginando complexus: superest igitur ut concedam, me nequidem imaginari quid iit haec cera, sed sola mente percipere: dico hanc in particulari, de cera enim in communi clarius est: quaenam vero est haec cera quae non nisi mente percipitur; nempe eadem quam video , quam tango , quam imaginor ;eadem denique quam ab initio esse arbitrabar et atqui, quod notandum cst , ejus perceptio non visio , non tactio , non imaginatio est , nec unquam suit , quamvis prius ita videretur, sed solius mentis inspectio , quae vel imperfecta esse potest & confusa , ut prisis erat , vel clara & distincta , ut nunzst, prout minus vel magis ad illa ex qu bus constat attendo.

Miror vero interim qu)m prona sit mea mens in erroro, nam

quamvis haec apud me tacitus, & sine voce considerem, haereo tamen i

15쪽

16 MEDITATIOmen in verbis ipsis , & fere decipior ab ipso usu loquendi i dieiis

mus enim nos videre ccram ipsammet si adsit, non ex colore , vel figura eam adesse judicare, unde concluderem statim, ceram ergo visione oculi,non solius mentis inspectione cognosci: nisi jam forte respexissem ex fenestra homines in platea transeuntes , quos et- ,

jam ipsos non minus usitate quam ceram dico me videre e quid autem video praeter pileos & vestes , sub quibus latere possent automata, sed judico homines esse: atque ita id quod putabam me videre oculis, sola judicandi facultate , quae in mente mea est, . comprehendo. Sed pudeat septii vulgus sapere cupientem exsormis loquendi quas vulgus invenit dubitationem quaesivisse . pergamusque deinceps, attendendo utrum ergo perfectius , o, dentiusque percipiebam quid effet cera, cum prim4m aspexi, Credidique me illam ipso sensu externo, vel saltem sensu communi, ut vocant, id est potentia imaginatrice cognoscere; an vero potius nunc, postquam diligentius investigavi tum quid ea sit, tum

quomodo cognoscatur e certe hac de re dubitare esset ineptum .

nam quid fuit in prima perceptione distinctum ' quid quod non a

quovis animali haberi posse videretur at vero cum ceram ab extemnis formis distinguo , & tanquam vestibus detractis nudam cons dero , sic illam revera , quamvis adhuc error in judicio meo esse possit, non possum tamen sine humana mente percipere. Quid autem dicam de hac ipsa mente, sive de me ipso, nihil-dum enim aliud admitto in me esse praeter mentem , quid inquam ego qui hanc ceram videor tam distincte percipere, nunquid me ipsum non tantum multo verius , multo certius, sed etiam multo distinctius, evidentisisque cognosco ρ nam si judico ceram exsistere ex eo quod hanc videam, certe m qito evidentius efficitur me ipsum etiam exsistere ex eo ipso quod hanc videam et fieri enim potest ut hoc quod video non vere si cera, fieri potest ut ne quidem oculos habeam , Fquibus quidquam videatur ; sed fieri plane non potest cum videam sive quod jam non distinguo) cum cogitem me videre,ut ego ipse cogitans non aliquid sim et simili ratione si judico ceram

esse ex eo quod hanc tangam , idem rursus efficietur , videlicet me esse: si ex eo quod imaginer, vel quavis alia ex causa , idem plane. Sed & hoc ipsum quod de cera animadverto, ad reliqua omnia quae sunt extra me posita licet applicare. Por-e

rh autem si magis distincta visa sit cerae perdeptio postquam mihi non ex solo visu, vel tactu, sed pluribus ex causis innotuit, quanto distin-

16쪽

TERTIA. II distinctilis me ipsum a me nunc cognosci fatendum est, quandoquidem nullae rationes vel ad cerae, vel ad cujuspiam alterius corporis perceptionem possint juvare, quin eaedem omnes mentis meae naturam metris probent. Sed & alia insuper tam multa sunt in ipsa mente, ex quibus ejus notitia distinctior reddi potest , ut ea quae ex corpore ad illam emanant, vix numeranda videantur. Atque ecce tandem sponte sum reversus eo quo volebam; nam cum mihi nunc notum sit ipsa met eorpora non proprie a sensibus, vel ab imaginandi facultate , sed a solo intellectu percipi, nec ex eo percipi quod tangantur, aut videantur , sed tantom ex eo quod intelligantur, aperte cognosco nihil facilius, aut evidenti sis mea mente posse ame percipi. Sed quia tam cito deponi veteris opinionis con-Ωetudo non potest, placet hic consistere , ut altius haec nova coxnitio memoriae meae diuturnitate meditationis infigatur.

MEDITATIO III.

De Deo, quod exsista. CLaudam nunc oculos , aures Obturabo, avocabo omnes sensus, imagines etiam rerum corporalium omnes vel ex cogi

tatione mea delebo, vel certἡ , quia hoc fieri vix potest , illas ut inanes & falsas nihili pendam . mεque solum alloquendo , &penitius inspiciendo meipsum paulatim mihi magis notum & familiarem reddere conabor. Ego sum res cogitans , id est dubitans ,

assirmans,negans, pauca intelligens, multa isnorans,volens, nolens, imaginans etiam es sentiens; ut enim ante animadverti, quamvis

illa, quae sentio vel imaginor, extra me fortasse nihil sint, illos tamen cogitandi modos, quos sensius & imaginationes appello, quatenus cogitandi quidam modi tantum sunt, in me esse sum certus. Atque his paucis omnia recensui quae verὰ scio , vel saltem quae me scire hactenus animadverti. Nunc circumspiciam diligentius an forte adhuc apud me alia sint ad quae nondum respexi: sum certus me esse rem cogitantem,nunquid ergo etiam scio quid requiratur ut de aliqua re sim certus p nempe in hac prima cognitione nihil aliud est, quam clara quaedam & distincta perceptio Mus quod assimo ; quae sanε non sussceret ad me certum de rei veritate reddendum, si pos Osci unquam contingere, ut aliquid quod ita diar & distincte perciperem falsum esseu ac proinde jam videor pro regula generali posse

e statuere, Diuitigod by Corale

17쪽

18 MEDITATIO

statuere, illud omne esse verum quod valde clare & distinct8 percipio. Verumtamen multa prius ut omnino certa & manifesta a misi , quae tamen postea dubia esse deprehendit qualia ergo ista suere λ nempe terra , coelum , sidera &caetera omina quae sensibus usurpabam: quid autem de illis clare percipiebam nempe ipsas talium rerum ideas, sive cogitationes menti meae obversari; sed ne nunc quidem illas ideas in me esse inficior. Aliud autem quiddam erat quod affirmabam , quodque etiam ob consuetudinem credendi clare me percipere arbitrabar, quod tamen revera non percipiebam ; nempe res quasdam extra me esse a quibus ideae istae procedebant , & quibus omnino similes erant ; atque hoc erat, in quo vel fallebar, vel certe si verum judicabam, id non ex vi meae perceptionis contingebat. Quid vero cum circa res Arithmeticas, vel Geometricas aliquid valde simplex & facile considerabam , ut quod duo & tria simul juncta sint quinque, vel similia, nunquid saltem illa satis perspicue intuebar ut vera esse affirmarem p Equidem non aliam ob causam de iis dubitandum esse postea judicavi, quam quia veniebat in mentem forth aliquem Deum talem mihi naturam indere potuisse ut etiam circa illa deciperer quae manifestissima viderentur;sed quoties haec praeconcepta de summa Dei potentia opinio mihi occurrit, non possum non fateri, siquidem velit, facile illi esse eiscere ut errem etiam in iis quae me puto mentis oculis quam evidentissime intueri ; quoties vero ad ipsas res quas valde clare percipere arbitror me converto, tam plane ab illis persuadeor ut sponte erumpam in has voces , fallat me quisquis potest, nunquam tamen efficiet ut nihil sim , quandiu me aliquid esse cogitabo , vel ut aliquando verum sit me nunquam fuisse, cum jam verum si me esse; vel forte etiam ut duo & tria simul juncta plura vel pauciora sint quam quinque, vel similia, in quibus scilicet repugnantiam agnosco manifestam. Et certh cum nullam occasionem habeam existimandi aliquem Deum esse deceptorem, nee quidem adhuc satis stiam utrum si aliquis Deus, valde tenuis, &, ut ita loquar, Meta physca dubitandi ratio est quae tantum ex ea opinione dependet. Vt autem etiam illa tollatur quamprimum Occurret occaso, examinare debeo an sit Deus,& si sit, an possit esse deceptor; hac enim re ignorata non videor de ulla alia plane certus esse unquam posse. Nunc autem ordo videtur exigere, ut pri ius omnes meas cogitationes in certa genera distribuam, & in quibusnam ex illis veritas aut

falsitas proprie consistat, inquiram. Quaedam ex his Ianquam rerum imagi

18쪽

hominem , vel Chimaeram, vel Coelum,uel Angelum,vel Deum c gito;aliae vero alias quaidam praeterea sormas habent, ut cum volo, cum timeo,cum affrmo, cum nego, semper quidem aliquam rem ut

stiriectum meae cogitationis apprehendo .sed aliquid etiam ampliusquam istius rei similitudinem cogitatione complector;& ex his.alia voluntates, sive affectus, aliae autem judicia appellantur. Iam quod ad ideas attinet, si solae in se spectentur, nec ad aliud quid illas referam , salta propriε esse non possunt, nam sive capram, sive chimaeram imaginer, non minus verum est me unam imaginari quam

alteram. Nulla etiam in ipsa voluntate , vel affectibus falsitas est timenda , nam quamvis prava,quamvis etiam ea quae nusquam sunt possim optare , non tamen ideo non verum est illa me optare, ac

proinde sola supersunt judicia in quibus mihi cavendum est ne fallar ; praecipuus autem error & frequentissimus qui possit in illis reperiri consistit in eo qu5d ideas, quae in me sunt, judicem rebus quibusdam extra me positis similes esse, sive conformes mam prosecto si tantum ideas ipsas ut cogitationis meae quosdam modos con-sderarem , nec ad quidquam aliud referrem, vix hi ullam errandi materiam dare possent. Ex his autem ideis aliae innatae aliae a ventitiae , aliae a meipso factae mihi videntur: nam quod intelligam quid sit res, quid sit veritas , quid sit cogitatio, haec non aliunde habere videor quam ab ipsamet mea natura; quod autem nunc strepitum audiam, Solem videam , ignem sentiam , a rebus quibusdam extra me positis procedere hactenus judicavi ; ac denique Sirenes, Hippogryphes, & similia a me ipis finguntur: vel

forte etiam omnes esse adventitias possum putare, vel omnes innatas , vel omnes factas , nondum enim veram illarum originem clare

perspexi. Sed hic praecipue de iis est quaerendum quas tanquam a

rebus extra me exsistentibus desumtas considero , quaenam me moveat ratio ut illas istis rebus similes esse existimeme nempe ita videor doctus a natura, & praeterea experior illas non a mea voluntate nec proinde a me ipso pendere , saepe enim vel invito obversa n-tur: ut jam sive velim, sive nolim, sentio calorem, & ideo puto sensum illum, sive ideam caloris a re a me diversa, nempe ab ignis, cui assideo, calore mihi advenire , nihilque magis obvium est quam ut judicem istam rem suam similitudinem potius , quam aliud quid in me immittere; quae ratione an satis firmae sint, jam videbo. Cum hiedico me ita doctu esse a naturiantelligo tantum spontaneo quodam c a impe-

19쪽

ao 'MEDΙΤΑΤΙΟ impetu me ferri ad hoc credendum, non lumine aliquo naturali mihi ostendi esse verum, quae duo multum discrepant; nam quaecumque lumine naturali mihi ostenduntur, ut quod ex eo quod dubitem sequatur me esse , & similia , nullo modo dubia esse possunt. quia nulla alia facultas esse potest , cui aequi fidam ac lumini isti, quaeque illa non vera esse possit docere ; sed quantum ad impetus naturales, jam saepe olim judicavi me ab illis in deteriorem partem fuisse impulsum, cum de bono eligendo ageretur, nec video cur iisdem in ulla alia re magis fidam. Deinde quamvis ideae illae a voluntato mea non pendeant, non ideo constat ipsas a rebus extra me positis necessario procedere , ut enim impetus illi, de quibus mox loquebar, quamvis in me sint, a voluntate tamen mea diversi esse videntur , ita forte etiam aliqua alia est in me facultas nondum mihi satis cognita istarum id earum effectrix , ut hactenus semper visum est illas, dum somnio, absque ulla rerum externarum ope in me formari;ae denique quamvis a rebus a me diversis procederent, non inde sequitur illas rebus istissimiles esse debere ; quinimo in multis sepe magnum discrimen videor deprehendisse; ut, exempli causa, duas diversas Solis ideas apud me invenio , unam tanquam a sensibus haustam , & quae maximo inter illas quas advent tias existimo est recensenda, per quam mihi valde parvus apparet

aliam vero ex rationibus Astronomiae desumptam , hoc est ex notionibus quibusdam mihi innatis elicitam , vel quocumque alio modo a me factam , per quam aliquoties major quim terra exhibe tur;utraque profecto similis eidem Soli extra me exsistenti esse non potest, & ratio persuadet illam ei maxime esse dissimilem quae quamproxime ab ipsis videtur ematiasse. Quae omnia satis demonstrant me non hactenus ex certo judicio , sed tantum ex coeco aliquo impulsu credidisse res quasdam a me diversas exsistere quae ideas sive imagines suas per organa sensuum , vel quolibet alio pacto mihi immittant. Sed alia quaedam adhuc via mihi occurr1t ad inquirendum, an res aliquae ex iis quarum ideae in me sunt extra me exsistant. Nempe quatenus ideae istae cogitandi quidam modi ta tum sunt, non agnosco ullam inter ipsas inaequalitatem, & omnes a me eodem modo procedere videntur; sed quatenus una unam rem, alia aliam repraesentat, patet easdem esse ab invicem valde diverissas; Nam proculdubio illae quae substistias mihi exhibent, majus aliquid sunt, atque, ut ita loquar, plus realitatis objectivae in se continent, quam illae quae tantum modos, sive accidentia reprae sen

20쪽

ΤΕRTI A. 2Isentant; & rursus illa per quam summu aliquem Deum aeternum, infinitum, omniscium, omnipotentem, reruir q; omnium, quae praeter

ipsum sunt creatorem intelligo, plus prosecto realitatis objectivae in se habet, quum illae per quas finitae substantiae exhibentur. Iam vero lumine naturali manifestum est tantumdem ad minimum esse debere in causa essiciente & totali, quantum in ejusdem causae effectu; nam quaeso undenam posset assumere realitatem suam effectus , nisi

h causa p & quomodo illam ei causa dare posset, nisi etiam haberet Hinc autem tequitur nec posse aliquid a nihilo fieri , nec etiam id quod magis perfectum est, hoc est quod plus realitatis in se continet , ab eo quod minus : atque hoc non modo perspicue verum est de iis effectibus quorum realitas est actualis sive formalis; std etiam de ideis in quibus consideratur tantum realitas objectiva; hoc est non modo non potest , exempli causa , aliquis lapis qui prius non fuit, nunc incipere esse , nisi producatur ab aliqua re in qua totum illud si vel formaliter, vel eminenter quod ponitur in lapiade ; nec potest calor in subjectum quod prius non calebat induci, nisi a re quae sit ordinis saltem aeque perfecti atque est calor,& sic de caeteris ; sed praeterea etiam non potest in me esse idea caloris, vel lapidis , nisi in me posta sit ab aliqua causa in qua tantumdem ad minimum sit realitatis quantum esse in calore, vel lapide concipio: nam quamvis ista causa nihil de sua realitate actuali, sive formali in

meam ideam transfundat , non ideo putandum est illam minus realem esse debere , sed talem esse naturam ipsius ideae ut nullam aliam ex se realitatem formalem exigat praeter illam quam mutu tur 1 cogitatione mea cujus est modus; quod autem haec idea realitatem objectivam hanc vel illam contineat potias quam aliam, hoc

profecto habere debet ab aliqua causa in qua tantumdem sit ad minimum realitatis formalis quantum ipsa continet obiectivae; si enim ponamus aliquid in idea reperiri quod non fuerit in ejus causa, hoc

igitur habet i nihilo; atqui quantumvis inpersectus sit iste essendi

modus quo res est objective in intellectu per ideam , non tamen profecto pland nihil est, nec proinde a nihilo esse potest. Nec etiam debeo suspicari, cum realitas quam considero in meis ideis sit ta tum objectiva,non opus esse ut eadem realitas sit formaliter in causis istarum id earum , sed sussicere si si in iis etiam objective; nam quemadmodum iste modus essendi objectivus competit ideis ex ipsarum natura , ita modus essendi formalis competit id earum caulas,

SEARCH

MENU NAVIGATION