Renati DesCartes Meditationes de prima philosophia, in quibus Dei exsistentia, & animæ humanæ à corpore distinctio, demonstrantur

발행: 1644년

분량: 47페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

una idea ex alia nasci possit, non tamen lac datur progressus in in finitum, sed tandem ad aliquam primam debet deveniri, cujus cau- s. sit instar archetypi in quo omnis realitas formaliter contineatur, quae est in id ea tantum objecti vh; adeo ut lumine naturali mihi sit perspicuum ideas in me esse veluti quasdam imagines , quae pos sunt quidem facild deficere a perfectione rerum a quibus sunt desumptae, non autem quicquam majus aut perfectius continere. Atque haec omnia quo diutius & curiosius examino, tanto clarius& distinctius vera esse cognosco; sed quid tandem ex his concludam nempe si realitas objectiva alicujus ex meis ideis sit tanta ut certus sim eandem nec formaliter , nec eminenter in me esse, nec proinde me ipsu ejus ideae caussam esse posse, hinc necessario sequi non me solum esse in mundo, sed aliquam aliam rem quae istius ideae est causa, etiam exsistere ; si vero nulla talis in me idea reperiatur, nullum plane habebo argumentum quod me de alicujus rei, me diversae exsistentia certum reddat;omnia enim diligentissime circumspexi, & nullum aliud potui hactenus reperire. Ex his autem meis ideis praeter illam quae me ipsum mihi exhibet, de qua hic nulla difficultas esse potest, alia est quae Deum, aliae quae res corporeas,& inanimos, aliae quae Angelos, aliae quae animalia, ae denique aliae quae alios homines mei similes repraesentant. Et quantum ad ideas quae alios homines, vel animalia, vel Angelos exhibent, facilε intelligo illas ex iis quas habeo mei ipsius, & rerum corporalium , &Dei posse componi, quamvis nulli praeter me homines, nec animalia, nec Angeli in mundo essent. Quantum autem ad ideas rerum corporalium, nihil in illis occurrit quod sit tantum ut non videatura me ipso potuisse proficisci ; nam si penitius inspiciam. & singu-

. las examinem eo modo quo heri examinavi ideam cerae, animadverto perpauca tantum esse quae in illis clare & distincte percipio', nempe magnitudinem sive extensionem in longum . latum, & pr fundum ; figuram quae ex terminatione istius extensionis exurgit; situm quem diversa figurata inter se obtinent ; & motum , sive m rationem istius situs ; quibus addi possunt substantia , duratio , &numerus : caetera autem ut lumen , & colores , soni, odores , sapores , calor, & frigus , aliaeque tactiles qualitates, nonnisi valde confuse& obscure a me cogitantur , adeo ut etiam ignorem an sintvυae , vel fallae, hoc est an ideae quas de illis habeo sint rerum quarundam ideae, an non rerum : quamvis enim falsitatem propriό d

ctam, sive formalem nonnis in judiciis posse reperiri paulo ante 'notaverim,

22쪽

ideis, cum non rem tanquam rem repraesentant: ita, exemplLcausa, ideae quas habeo caloris & frigoris tam parum clarae & distinctae sint, ut ab iis discere non possim an frigus .sit tantum privatio caloris, vel calor privatio frigoris, vel utrumque sit realis qualitas, vel neutrum ; & quia nullae ideae nisi tanquam rerum esse possunt,siquidem verum sit Bigus nihil aliud esse quam privationem caloris; idea quae mihi illud tanquam reale quid & positivum repraesentat non immerito falsa dicetur, & sic de caeteris. Quibus profecto non est necesse ut aliquem authorem a me diversum assignem; nams quidem sint falsis , hoc est nullas res repraesentent, lumine naturali notum mihi est illas a nihilo procedere . hoc est non aliam ob causam in me esse quam quia deest aliquid naturae meae , nec est plane perfecta ; si autem sint verae, quia tamen tam parum rea litatis mihi exhibent ut ne quidem istud a non re possim distinguere, non video cur a me ipso esse non possint. Ex iis vero quae in Ideis rerum corporalium clara & distincta sunt , quaedam ab idea mei ipsius videor mutuari potuisse, nempe substantiam, durationem, numerum, & si quae alia sint ejusmodi; nam cum cogito Iapidem esse substantiam , sive esse rem quae per se apta est exsistere , itemque me esse substantiam, quamvis concipiam me esse rem cogitantem ,& non extensam; lapidem verti esse rem extensam,& non cogitantem, ac proinde maxima inter utrumque conceptumst diversitas, in ratione tamen substantiae videntur convenire; Irem

que cum percipio me nunc esse, & prius etiam aliquamdiu fuisse recordor , cumque varias habeo cogitationes quarum numerum intelligo , acquiro ideas durationis & numeri, quas deinde ad qua Dcunque alias res possum transferre. Caetera autem omnia ex quibus rerum corporearum Ideae conflantur, nempe extensio, figura, situs,& motus, in me quidem , cum nihil aliud sim quam res cogitans, formaliter non continentur; sed quia sunt tantum modi quidam substantiae, ego autem substantia, videntur in me contineri posse eminenter. Itaque sola restat idea Dei , in qua considerandum est an aliquid sit quod a me ipso non potuerit proficisci. Dei nomine intelligo substantiam quandam inniat tam , independentem , summe intelligentem , summe potentem, & a qua tum ego ipse, tum aliud omne, si quid aliud extat, quodcumque extat est creatum. Quae E omnia talia sunt ut quo diligentius attendo , tanto minus a me

.sbio profecta esse posse videantur. Ideoque ex antedictis Deum

23쪽

necessario exsistere est concludendum : nam quamvis substantiae quidem idea in me sit ex hoc ipso, quod sim substantia , non tamen idcirco esset idea substantiae infinitae, cum sim finitus, nisi ab aliqua substantia quae revera esset infinita procederet. Nec putare debeo me non percipere infinitum per veram ideam , sed tantdm per negationem finiti, ut percipio quietem , & tenebras per negationem motus, & lucis; nam contra manifeste intelligo plus realitatis esse in substantia infinita quam in finita , ac proinde priorem quodammodo in me esse perceptionem infiniti quam finiti, hoc est Dei quam mei ipsius e qua enim ratione intelligerem me dubitare, me cupere, hoc est aliquid mihi deesse, &me non esse omnincipe fectum : si nulla idea entis perfectioris in me esset, ex cujus comparatione defectus meos agnoscerem Nec dici potest hanc forto ideam Dei materialiter falsam esse, ideoque a nihilo esse posse, ut paulo ante de ideis caloris , & frigoris, & similium animadverti ; nam contra, cum maximh clara, & distincta sit, & plus realitatis objectivae quam ulla alia contineat, nulla est per se magis vera , nec in qua minor salsitatis suspicio reperiatur. Est inquam haec idea entis summe perfecti, & idfiniti maximhvera; nam quam in vis forte fingi possit tale ens non exsistere, non tamen fingi potest ejus ideam nihil reale mihi exhibere, ut. de idea frigoris ante dixi.

Est etiam maxime clara & distincta, nam quidquid clard&distincte percipio quod est reale & verum, & quod persectionem aliquam importat, totum in ea continetur: nec obstat quod non comprehendam infinitum , vel quod alia innumera in Deo sint, quae nec comprehendere , nec forte etiam attingere cogitatione ullo modo pomum a est enim de ratione infiniti, ut a me qui sum finitus non comprehendatur; & suffieit me hoc ipsum intelligere, ac judieare illa omnia quae clare percipio & perfectionem aliquam importare scio , atque etiam forte alia innumera quae ignoro , vel formaliter vel eminenter in Deo esse, ut idea quam de illo habeo sit omnium quae in me sunt maximὰ vera, & maximὰ clara & distincta.

Sed sorte majus aliquid sum quam ipse intelligam , omnesque illae perfectiones quas Deo tribuo potentia quodammodo in me sunt ,

etiamsi nondum sese exerant, neque ad actum reducantur; experior enim jam cognitionem meam paulatim augeri; nec video quid obstet quo miniis ita magis & magis augeatur in infinitum ,nec etiam cur cognitione sic aucta non possim ejus ope reliquas omnes D

perfectiones adipisci ; nec denique cur potentia ad istas perfection

24쪽

ies , si jam in me est, non susciat ad illorum ideam producendam. mo nihil horum esse potest ; nam primo ut verum hi cognitionemneam gradatim augeri, & multa in me esse potentia quae actu non-lum sunt, nihil tamen horum ad ideam Dei pertinet, in qua nem 1e nihil omnino est potentiale, namque hoc ipsum gradatim augeri ertissimum est imperfectionis argumentum. Praeterea etiamsi co- Initio mea semper magis & magis augeatur, nihilominus intelligorunquam illam idcirco sore actu infinitam , quia nunquam eo detentetur , ut majoris adhuc incrementi non sit capax. Deum auem itaiudico esse actu infinitum,ut nihil ejus persectioni addi posit.Ac denique percipio eme objectivum ideae non aselo esse poten tali, quod propria loquendo nihil est, sed tantummodo ab actuali, ive formali possie produci.Neq; profecto quicquam est in his om-tibus quod diligenter attendenti non sit lumine naturali manife- tu me sed quia cum minus attendo, & rerum sensibilium imagines nentis aciem exca8cant, non ita facilὰ recordor cur idea entis me

3erfectioris necessario ab ente aliquo procedat,quod sit revera per ectius: ulterius quaerere libet an ego ipse habens illam ideam esse ossem, si tale ens nullum exsisteret. Nempe a quo essem p a me cilicet, vel a parentibus, vel ab aliis quibuslibet Deo miniis perfe- .his ; nihil enim ipse persectius, Hec etiam aeque perfectum cogitai aut fingi potest. Atqui si a me essem, nec dubitarem, nec opta-em,nec omnin6quicquam mihi deesset,omnes enim persectiones,luarum idea aliqua in me est , mihi dedissem , atque ita ipsemet eus essem et nec putare debeo illa forsan quae mihi desunt dissetius aequiri posse, quam illa quae jam in me sunt ; nam contra, ma- 'iisestum est longe difficilius fuisse me, hoc est rem , sive substantim cogitantem , ex nihilo emergere , quam multarum rerum quas gnoro cognitiones, quae tantum istius substantiae accidentia sunt,

cquirere. Ac certe si majus illud a me haberem , non mihi illa altem quae facilius hiberi possint denegassem e sed neque etiamlla alia ex iis , quae in idea Dei contineri percipio ; quia nempe ulla dissiciliora factu mihi videntur e si quae autem dissiciliora fatu essent, certe etiam mihi dissiciliora viderentur, siquidem reli-ua quae habeo , a me haberem, quoniam in illis potentiam meamerminari experirer. Neque vim harum rationum effugio , si suronam me forte semper fuisse ut nunc sum , tanquam si inde seueretur nullum exsistentiae meae authorem esse quaerendum z qu iam enim omne tempus vitae in partes innumeras dividi potest.

uarum singulae a reliquis nullo modo dependent, eat eo quod

25쪽

pauid anth fuerim, non sequitur me nunc debere esse, nisi aliqua tausa me quasi rursus creet ad hoc momentum , hoc est me conservet. Perspicuum enim est attendenti ad tempor s naturam eadem plan8vi,& actione opus esse ad rem quamlibet singulis momentis quibus durat conservandam, qua opus esset ad eandem de novo creandam si nondum exsisteret, adeo ut conservationem sola ratione a creatione differre sit etiam unum ex iis quae lumine naturali manifesta sunt. Itaque debeo nunc interrogare meipsum, an habeam aliquam

vim per quam possim efficere ut ego ille qui jam sum, paulo post

etiam sim futurus: nam cum nihil aliud sim quam res cogitans, vel saltem eum de ea tantum mei parte praecise nunc agam quae est res

cogitans,si quae talis vis in me esset, ejus procul dubio conscius essem ; sed & nullam esse experior, & ex hoc ipse evidentissime e gnosco me ab aliquo ente O me diverso pendere: sorid vero illud ens non est Deus, tumque vel a parentibus productus, vel a quibuslibet aliis causis Deo minus perfectis. Imo, ut jam anth dixi, perspicuum est tantundem ad minimum esse debere in Causa quantum eu in effectu; & idcirco cum sim res cogitans, ideamque quandam Dei in me habens qualiscunq; tande mei causa assignetur, illam etiam esse

rem cogitante,& omnium perfectionu,quas Deo tribuo,ideam habere fatendum est;potestq; de illat rursus quaeri an sit a se, vel ab alia; nam si a se, patet ex dictis illam piam Deum esse,quia nempe cum vim habeat per se exsistendi, habet procul dubio etiam vim pos dendi actu omnes perfectiones quarum ideam in se habet, hoc est

omnes quas in Deo esse concipio. Si autem sit ab alia , rursus eo dem modo de hac altera quaeretur an sit a se, vel ab alia, donec tandem ad causam ultimam deveniatur quae erit Deus. Satis enim M pertum est nullum hic dari posse progressum in infinitum , praesertim clim non tantum de causa , quae me olim produxit, hic agam, sed maximh etiam de illa quae me tempore praesenti conservat. Ne fingi potest plures fortὰ causas partiales ad am efficiendum concuserisse, &ab una ideam unius ex perfectionibus quas Deo tribuo, ab alia id eam alterius me accepisse, adeo ut omnes quidem illae persectiones alicubi in universo reperiantur, sed non omnes simul junctae in uno aliquo qui sit Deus;nam contra unitas, simplicitas, sive insep rabilitas eorum omnisi quae in Deo sunt,una est ex praecipuis perfectionibus quas in eo esse intelligo; nec certe istius omnium ejus per fectionum unitatis idea in me potuit poni ab ulla causa, a qua etiam aliarum perfectionum ideas non habuerim; neque enim efficere potuit ut illas simul junctas,& inseparabues intelligerem, nisi simul eL fece

26쪽

cntes attinet, ut omnia vera sint quae de illis unquam putavi, non amen profecto illi me conservant, nec etiam ullo modo me,quateius sum res cogitans,effecerunt, sed tantum dispositiones quasdam n ea materia potuerunt, cui me, hoc est mentem, quam solam nunc

ro me accipio, inesse judicavi, ac proinde hic nulla de iis difficultasisse potest, sed omnino est concludendum ex hoc solo quod exsitam,quaedamque idea entis perfectissimi, hoc est Dei,in me sit,evi- lenti inme demonstrari Deum etiam exsistere. Superest tantum ute- taminem qua ratione ideam ista a Deo accepi, neq; enim i ita sensi- Ius hausi, nec unquam non expectanti mihi advenit,ut solent rerum ensibilium ideae,cum istae res externis sensuum organis occurrant, et occurrere videntur ; nec etiam a me efficta est; nam nihil ab illa

tetrahere , nihil illi superaddere pland possum, ac proinde superestat mihi sit innata , quemadmodum etiam mihi est innata idea meipsius. Et sanh non mirum est Deum me creando ideam illam mihindidisse,ut esset tanquam nota artificis operi suo impressa; nec et-am opus est ut nota illa sit aliqua res ab opere ipso diversa , sed ex Ioc uno quod Deus me creavit,valde credibile est me quodammodo ad imaginem,& similitudinem ejus factum esse, illamque similitudinem , in qua Dei idea continetur, a me percipi per eandem facultatem, perquam ego ipse a me percipior, hoc est dum in mei

sum mentis acie converto,non modo intelligo me esse rem incompletam,& ab alio dependentem, rεmque ad majora, & majora, sive meliora indefinite aspirantem, sed simul etiam intelligo illum,a quo pendeo , majora ista omnia non indefinite Se potentia tantum, sed reips1 infinite in se habere,atque ita Deum esse;totaq; vis argumenti in eo est qu6d agnoscam fieri non posse ut exsistam talis naturaequalis sum,nempe ideam Dei in me habens, nisi revera Deus etiam exsisteret, Deus inquam ille idem cujus idea in me est, hoc est habens omnes illas perfectiones, quas ego non comprehendere, sed quocunq; modo attingere cogitatione possum & nullis plane defectibus obnoxius. Ex quibus satis patet illum fallacem esse non posse, omnem enim fraudem, & deceptionem a defectu aliquo pendere lumine naturali manifestum est. Sed priusquam hoc diligentius examinem , sim lique in alias veritates quae inde colligi possunt inquiram , placet hie aliquandiu in ipsius Dei contemplatione immorari, ejus attributa apud me expendere,&immensi hujus luminis pulchritudinem,quantum caligantis ingenii mei acies ferre poterit, Intueri,admirari,adorare. Vt enim in hac sola divinae majestatis co d a tem

27쪽

23 ME DI ΤΑΤΙΟ

templatione summam alterius vitae Delicitatem consistere fide er dimus,lta etiam jam ex eade,licet multo minus perfecta, maximam, cujus in hac vita capaces simus, voluptate percipi posse experimur.

De vero ct falso.

ITa me his diebus assuefeci in mente a sensibus abducenda, t misque accurate animadverti perpauca esse quae de rebus corporeis vere percipiantur, multoque plura de mente humana, multo adhuc plura de Deo cognosci, ut jam absque ulla difficultate cogitationem a robus imaginabilibus ad intelligibiles tantum, atque ab omni materia secretas convertam:&sane multo magis distinctam

habeo ideam mentis humanae, quatenus est res cogitans , non eaetensa in longum , latum, & profundum , nec aliud quid a corpore habens, quam ideam ullius rei corporeae: cumque attendo me dubitare ; fave esse rem incompletam , & dependentem , adcli clara Ac distincta idea entis independentis, & completi, hoc est Dei, mihi occurrit; Sc ex hoc uno quod talis idea in me sit,sive quod ego ideam illam habens exsistam, adeo manifesth concludo Deum etiam exsistere, atque ab illo singulis momentis totam exsistentiam meam dependere, ut nihil evidentius,nihil certius ab humano ingenio cognosci posse confidam. Umq; videre videor aliquam viam per quam ab ista contemplatione veri Dei, in quo nempe sunt omnes thesauri scientiarum & sapientiae absconditi,ad caeterarum rerum cognitionem deveniatur. Inprimis enim agnosco fieri non posseut ille me unquam fallat; in omni enim fallacia vel deceptione aliquid imperfectionis reperitur;&quamvis posse fallere nonnullum esse videatur acuminis, aut potentiae argumentum, procul dubio velle fallere vel malitiam , vel imbecillitatem testatur, nec proinde in Deum cadit. Deinde experior quandam in me esse judicandi facultatem , quam certh, ut & reliqua omnia quae in me sunt, a Deo accepi, cumque ille nolit me fallere, talem profecto non dedit, ut dum ei recte utor, possim unquam errare. Nec ullum de hac re dubium superesset,ni si inde sequi videretur me igitur errare nunquam posse,nam si quodcumque in me est, a Deo habeo, nec ullam ille mihi dederit errandi

facultatem , non videor posset unquam errare. Atque ita prorsus quamdiu de Deo tantum cogito,totusque in eum me converto, nullam erroris, aut falsitatis causam deprehendo ; sed postmodum ad me reversu faexperior me tamen innumeris erroribus esse obnoxium , quorum causam inquirens animadverto non tantum Dei, sive statis

28쪽

αV Α R Τ A. a tis summe persecti realem,& positivam, sed etiam, ut ita loquar. illi. sive ejus quod ab omni perfectione summὰ abest, negativamandam ideam mihi obversiari,& me tanquam medium quid inter fum M nihil sive inter summum ens & non ens ita esse constitutum, quatenus a summo ente sum creatus, nihil quidem in me sit,per od fallar, aut in errorem inducar, sed quatenus etiam quodam-3do de nihilo , sive de non ente participo , hoc est quatenus non m ipse summum ens,desuntque mihi quam plurima,non adeo m m esse quod fallare atq; ita certe intelligo errorem,quatenus er-r est,non esse quid reale quod a Deo dependeat,sed tantummodo se defectum , nec proinde ad errandum mihi opus esse aliqua finitiate in hunc finem a Deo tributa, sed contingere ut errem ex eo iod facultas verum judicandi quam ab illo habeo non sit in me inlita. Verumtamen hoc nondum omnino satisfacit,non enim errori pura negatio , sed privatio, sive carentia cujusdam cognitionis, .iae in me quodammodo esse deberet; atque attendenti ad Dei na- iram non videtur fieri posse ut ille aliquam in me posuerit faculta-:m quae non sit in suo genere perfecta, sive quae aliqua sibi debita erfectione sit privata; nam si quo peritior est artifex eci perse- iora opera ab illo proficiscantur, quid potest a summo illo rerum mnium conditore factum esse quod non sit omnibus numeris ab ,lutum p nec dubium est quin potuerit Deus me talem creare ut unquam fallerer; nec etiam dubium est quin velit semper id quod st optimum; anne ergo melius est me falli quam non falli dumaec perpendo attentius, occurrit primci non mihi esse miran4um quaedam a Deo fiant quorum rationes non intelligam; nec de ejus xsistentia ideli esse dubitandum quod forte quaedam alia esse ein eriar quae quare,vel quomodo ab illo facta sint non comprehendo; um enim jam sciam naturam meam esse valde infirmam, & limita-am, Dei autem naturam esse immensam, incomprehensibile,infiniam, ex hoe fatis etiam scio innumerabilia illum posse quorum camas ignorem;atque ob hanc unicam rationem totum illud causarum renus quod a fine peti solet in rebus Physicis nullum usum habere 'xistimo; non enim absque temeritate me puto posse investigare files Dei.occurritalia non unam aliquam creaturam separatim,sed mnem rerum liniversitatem esse spectandam,quoties an operaDei

erfecta sint inquirimus; quod emim sortὰ non immerito, si solum esset, valdh imperfectum videretur , ut habens in mundo rationem partis est persectissimum;& quamvis ex quo de omnibus volui dubitare nihil adhuc praeter me, & Deum exsistere certo cognovi, non

29쪽

3o MEDITATIO

possum tamen, ex quo immensam Dei potentiam animadverti,n

gare quin multa alia ab illo facta sint, vel saltem fieri possint, adeo

ut ego rationem partis in rerum universitate obtineam. Deinde ad

me propius accedens, & quale suam sint errores meis qui soli imperiectionem aliquam in me arguunt) investigatas , adverto illos duabus causis simul concurrentibus dependere, nempe a facultate

cognoscendi quae in me est,& a facultate ei igendi, sive ab arbitrii libertate , hoc est ab intellectu , 3e simul a voluntate; nam per solum intellectum percipio tantiim ideas de quibus judicium ferre possum, nec ullus error proprie dictus in eo praecisε sic spectato reperitur ;quamvis enim innumerae fortasse res exsilant quarum ideae nullae in me sunt, non tamen propriε illis privatus, sed negative tantum destitutu. sium dicendus , quia nempe rationem nullam possum afferre, qua probem Deum mihi majorem quam dederit cognoscendi facultatem dare debuisse; atque quantumvis peritum artificem esse intelligam, non tamen ideo puto illum, in singulis ex sais operibus omnes perfectiones ponere debui me quas in aliquibus ponere potest. Nec vero etiam queri possum quia non satis amplam & persectam voluntate, sive arbitrii libertatem a Deo acceperim; nam sana nullis illam limitibus circumscribi experior. Et quod valde notandumihi videtur nulla alia in me sunt tam perfecta,aut tanta, quin intelligam perfectiora,sive majora adhuc esse posse,nam si, exempli causa, facultatem intelligendi considero , statim agnosco perexiguam illam, & valde finitam in me esse, simulque alterius cujusdam multo majoris, imo maximae, atque infinitae ideam sermo, illamq; ex hoc ipse quod ejus ideam formare possim , ad Dei naturam pertinere percipio. Eadem ratione fi facultatem recordandi,vel imaginandi, vel quasibet alias examinem, nullam plane invenio quam non in me tenuem, & circumscriptam, in Deo immensam esse intelligam; sola est voluntas, sive arbitrii libertas. quam tantam tu me experior ut nullius majoris ideam apprehendam; adeo ut illa praecipuὸ sit, ratione cujus imaginem quandam. & similitudinem Dei me referre intelligo: nam quamvis major absque comparatione in Deo quam in me sit, tum ratione cognitionis & potentiae quae illi adjunctae sunt, redduntque ipsam magis firmam & efficacem;tum ratione objecti, quoniam ad plura se extendit; non tamen in se formaliter & praecise spectata major videtur , quia tantum in eo consistit quod idem ver facere,vel non facere hoc est assirmare vel negare, prosequi vel fugero possimus ; vel potius in eo tantum,quod ad id quod nobis ab intellectu proponitur assirmandum vel negandum, sive prosequen

30쪽

i vel fugiendu ita feramur,ut a nulla vi externa nos ad id determiseritiamus. Neq; enim opus est me in utramq; parte ferri posseri liber,sed contra quo magis in una propendeo,sive quia ratione, es boni in ea evidenter intelligo,sive quia Deus intima cogit iis meae ita disponit, tante, liberius illam eligo ; nec sane divinacia , nec naturalis cognitio unquam imminuunt libertatem , sed ius augent,& corroborant. Indifferentia autem illa quam expe-r,Cum nulla me ratio in unam partem magis quam in alteram im-lit, est infimus gradus libertatis, & nullam in ea perfectionem , tantummodo in cognitione despctum, sive negationem quan-n testatur; nam si semper quid verum & bonum sit cla e viderem, aquam de eo quod esset judicandum,vel eligendum deliberarem; I; ita quamvis plane liber, nunquam tamen indifferens esse pos. n. Ex his autem percipio nec vim volendi, quam a Deo habeo,r se spectatam causam esse errorum meorum;est enim amplissima, I; in suo genere perfecta; neq; etiam vim intelligendi, nam quid- id intelligo, chm a Deo habeam ut intelligam, procul dubio re- intelligo, nec in eo fieri potest ut fallari unde ergo nasCuntur mei roTes p nempe ex hoc uno quod cum latius pateat voluntas quam tellectus, illam non intra eosdem limites contineo , sed etiam ad a quae non intelligo extendo; ad quae cum sit indifferens , saci rero & bono deflectit, atq; ita & fallor & pecco . Exempli causa, im examinarem hisce diebus an aliquid in mundo exsisteret, atq; lverterem ex hoc ipso quod illud examinarem,evidenter sequi me sistere,non potui quidem non judicare illud quod tam clare intel-kebam verum esse,non quod ab aliqua vi externa suerim ad id c Sus , sed quia ex magna luce in intellectu , magna consequuta estro pensio in voluntate , atq; ita tanto magis sponte & libeta illud tedidi, quanto minus fui ad istud ipsum indifferens. Nunc autemon tantum scio me,quatenus sum res quaedam cogitans,exsistere, :d prpeterea etiam idea quaedam naturae corporeae mihi obversa- r , contingitq; ut dubitem an natura cogitans quae in me est, vel Qtius quae ego ipse sum,alia sit ab ista natura corporea, vel an ambae de sint ; & suppono nullam adhuc intellectui meo rationem occur-ere,quae mihi unum magis quam aliud persuadeat,eerse ex hoc ipso um indifferens ad utrumlibet assirmandum vel negandum , vel einam ad nihil de ea re judicandum. Quin imo etiam haec indifferenia non ad ea tantum se extendit de quibus intellectus nihil planE Ognoscit, sed generaliter ad omnia quae ab illo non satis perspi- ue cognoscuntur eo ipso tempore, quo de iis voluntate deliberatur;

SEARCH

MENU NAVIGATION