장음표시 사용
31쪽
ratur; quantumvis enim probabiles conjecturae me trahant in unami partem, sola cognitio quod sint tantum conjecturae, non autem certae atque indubitabiles rationes , sussicit ad assensionem meam tu contrarium impellendam e quod satis his diebus sum expertus, cum illa omnia quae prius ut vera quam maxime Credideram , propter hoc unum quθd de iis aliquo modo posse dubitari deprehenis dissem, plane falsa esse supposui. Cum autem quid verum sit non satis clare,& distuicte percipio , siquidem a judicio ferendo abstineam , clarum est me recte agere, & non falli; sed si vel assirmem, vel negem. tunc libet tale arbitrii non rem utor; atque si in eam partem quae falla est me convertam , plane fallar; si vero alteram amplectar,casu quidem incidam in veritatem , sed non ideo culpa carebo quia lumine naturali manifestum est perceptionem intellectus praecedere semper debere voluntatis determinationem; atq; in hoc liberi arbitrii non recto usu privatio illa inest quae sormam erroris constituit, privatio, inquam , inest in ipsa operatione quatenus a me procedit, sed non in facultate quam a Deo accepi, nec ella In operatione quatenus ab illo dependet: aeque enim habeo causam ullam conquerendi quod Deus mihi non majorem vim intelligendi, sive non majus lumen naturale dederit quhm dedit, quia est de ratione intellectus finiti ut multa non intelligat,& de ratione intellectus creati ut sit finitus;estq; quod agam gratias illi qui mihi nunquam quicquam debuit pro eo quod largitus est , non autem quod putem me ab illo iis esse privatum, sive illum mihi ea abstulisse quae non dedit.
Non habeis etia causam conquerendi quod voluntatem dederit lat ἡs patentem quam intellectum,cdm enim voluntas in una tantum re, 'ει tanquam in indivisibili consistat, non videtur serre ejus natura ut
quicquam ab illa demi possit;& sand quo amplior est,tanto majores debco gratias ejus datori. Nec deniq; etia queri debeo quod Deus
mecum concurrat ad eliciendos illos actus voluntatis, sive illa judicia in quibus fallor: illi enim actus sunt omnino veri,& boni quatenus a
Deo dependet,& major in me quodammodo perfectio est quod illos
possim Elicere quam si non pollem;privatio autem, in qua 1ola rati formalis falsitatis&culpae consistit,nulloDeiconcursu indiget,quia noest res,neq; ad illum relata ut causam privatio, sed tantummodo nefatio dici debet; nam sata nulla imperfectio in Deo est, qudd mihi
ibertatem dederit assentiendi ves non assentiendi quibusdam, quo. rum claram & distinctam perceptionem in intellectu meo non po
fuit, sed procul dubio in me impersectio est quod ista libertate non bene utar, & de iis quae non recte intelligo judicium feram. Uideo
32쪽
amen fieri a Deo facilθ potuisse ut etiamsi manerem liber, & conitionis finitae, nunquam tamen errarem , nempe si vel intellectui aeo elaram & distinctam perceptione omnium de quibus unquam siem deliberaturus indidisset;vel tantum si adeo firmiter memoriae
v pressisset, de nulla unquam re esse judicandum quam clarE & di- inct non intelligerem,ut nunquam ejus possiem oblivisci; & facileatelligo me,quatenus rationem habeo totius cujusdam, perfecti
em futurum fuisse quhm nunc sum, si talis a Deo factus essem Sedon ideo possum negare quin major quodammodo perfectio sit in
ta rerum universitate,quod quaedam ejus partes ab erroribus imini unes non sint, aliae veri, sint, quam si omnes plane similes essent; c nullum habeo jus conquerendi quod eam me Deus in mundo ersonam sustinere voluerit quae non est omnium praecipua , &iaxi md perfecta;ac praeterea etiam ut non possim ab erroribusabunere priori illo modo qui pendet ab evidenti eorum omnium pereptione de quibus est deliberandum, possum tamen illo altero quiendet ab eo tantum quod recorder quoties de rei veritate non liuet, a judicio serendo esse abstinendum; nam quamvis eam in meifirmitatem esse experiar ut non possim semper uni & eidem co- rationi defixus inhaerere, possum tamen attenta & sepius iterata editatione essicere ut ejusdem , quoties usus exiget, recorder,at ae ita habitum quemdam non errandi acquiram: qua in re cdmaxima & praecipua hominis persectio consistat , non parum me γdierna meditatione lucratum esse existimo quod erroris & fal
tis causam investigarim et & sane nulla alia esse potest ab ea quam plicui; nam quoties voluntatem in judiciis ferendis ita contineo ad ea tantum se extendat quae illi clarE & distincte ab intellectu hibentur, fieri planε non potest ut errem , quia Omnis clara, &stincta perceptio procul dubio est aliquid, ac proinde a nihilo essen potest, sed necessiario Deum authorem habet, Deum inquamam summe perfectum, quem fallacem esse repugnat ide6q; pro-ldubici est vera. Nec hodie tantum didici quid mihi sit cavendum nunquam saltar,sed simul etia quid agendum ut assequar veritate; equar enim illam profecto, si tantu ad omnia quae persem intelo satis attendam, atque illa a reliquis quae confusius & obscuritis archendo,secernam. Cui rei diligenter in poster u operam dabo
De essentia rerum materialium, V iterum de Deo quod exuat.
Ulta mihi supersint de Dei attributis multa de mei ipsius, sive mentis mea natura investiganda , sed illa sorte alias resuma,
33쪽
jamq; nihil magis urgere videtur postquam animadverti quid e
vendum atq; agendum sit ad assequenda veritatem quam ut ex du-hiis, in quae superioribus diebus incidi, coner emergere, videamq; an aliquid certi de rebus materialibus haberi possit. Et quidem priusquam inquiram an aliquae tales res extra me exsistant, considerare debeo illam ideas,quatenus sunt in mea cogitatione,& videre quaenam ex iis sint distinctae, quaenam confusae. Nempe distincte imaginor quantitatem, quam vulgo Philosophi appellant continuam, sive ejus quantitatis , aut potius rei quantae extensionem 4n longum , t tum, & prolandum; numero in ea varias partes; quassibet istis partibus magnitudines, figuras, situs, & motus locales, motibusq; istis quassibet durationes assigno. Nec tantum illa sic in genere spectata mihi plane nota & perspecta sunt , sed praeterea etiam particularia innumera de figuris , de numero, de motu, & similibus attendendo percipio , quorum veritas adeo aperta est, & naturae meae consentanea, ut dum illa primum detego, non tam videar aliquid novi addiscere, quam eorum quae jam ante sciebam reminisci, sive ad ea primum advertere quae dudum quide in me erant, licet non prius inissa obtutum mentis convenissem. Quodci; hic maximἡ considcrandum puto,invenio apud me innumeras ideas quarumda rerum, quae
etiamsi extra me fortasse nulli bi exsistant, non tamen dici possunt nihil esse;& quamvis a me quodammodo ad arbitrium cogitentur,
non tame a me finguntur, sed suas habent veras & immutabiles naturas: ut cum, exempli causa, triangulum imaginor, etsi fortasse talis figura nulli bi gentium extra cogitationem meam exsistat, nec unquam extiterit,est tamen profecto determinata quaedam ejus natura , sive essentia, sive forma, immutabilis & aeterna,quae a me non effcta est, nec a mente mea dependet, ut patet ex eo quod demon
strari possint variae proprietates de isto triangulo, nempe quod ejus tres anguli sint aequales duobus rectis; quod maximo ejus angulo
maximum latus labiendatur,&similes quas velim nolim clarε nunc agnosco , etiamsi de iis nullo modo antea cogitarim cum triangulum imaginatus sum, nec proinde a me fuerint cffctae. Neque ad rem attinet, si dicam mihi forte a rebus extornis per organa 1 ensuuinam trianguli ideam advenisse, quia nempe corpora triangularem figuram habentia interdum vidi; possum enim alias innumeras figuras excogitare de quibus nulla suspicio esse potest quod mihi unquam per sensus illapsae sint,& tamen varias de iis, non minus quam
de triangulo, proprietates demonstrare: quae sane omnes sunt verae,
quandoquidem a me clare cognoscuntur, ideoque aliquid sunt, non
34쪽
merum nihil: patet enim illud omne quod verum est esse aliquid;&jam fuse demonstravi illa omnia quae clarε cognoseo esse vera; atq;
quamvis id non demonstrassem , ea certe est natura mentis meae ut
nihilominus non possem iis non assentiri, saltem quamdiu ea clard percipio;memimq; me semper, etia ante hoc tempus, cum sensuum objectis quammaxime inhaererem , ejusmodi veritates , quae nempe de figuris, aut numeris,aliisve ad Arithmetica, vel Geometriam, vel in genere ad puram atque abstractam Mathesim pertinentibus evidenter agnoscebam, pro omnium certissimis habuisse. Iam verti si ex eo solo, quod alicujus rei ideam possim ex cogitatione mea depromere, sequitur ea omnia quae ad illam rem pertinere clare &distincto percipio, revera ad illam pertinere , nunquid inde haberi etiam potest argumentum quo Dei exsistentia probetur Certe Hus idea, nempe entis summe perfecti,non minus apud me invenio, quam ideam cujusvis figurae aut numeri; nec minus clare &distincte inrelligo ad ejus natura pertinere ut semper exsistat, quam id quod de aliqua figura,aut numero demonstro ad ejus figurae, aut numeri naturam etia pertinere; ac proinde, quamvis no omnia quae seperioribus histe diebus meditatus sum vera essent, in eodem ad minimum Certitudinis gradu esse deberet apud me Dei exsistentia,in quo laeqrunt hactenus Mathematicae veritates. Quanquam sata hoc prima fronte non est omnino perspicuum, sed quandam sophismatis speciem refert. Cum enim assuetus sim in omnibus aliis rebus exsistentiam ab essentia distinguere, facile mihi persuadeo illam etiam abessentia Dei sejungi polle, atq; ita Deum ut non exsistente cogitari: sed tam e diligentius attendenti fit manifestum non magis polle exsistentia ab essentia Dei separari, quam ab essentia trianguli magnitudinem trium ejus angulorum aequalium duobus rectis,sive ab idea montis ideam vallis: adeo ut non magis repugnet cogitare Deum
hoc est ens sumtia perscistum cui desit exsistentia hoc est cui desit
aliqua persectio quam cogitare monte cui desit vallis.Verumtamene possim quidem cogitare Deum nisi exsistentem, ut neq; montem sine valles ac certh ut neq; ex eo quod cogitem montem cum valle; ideo sequitur aliquem montem in mundo esse, ita neque ex eo quod 'cogitem Deum ut exsistentem , ideo sequi videtur Deum exsistere: nulla enim necessitate cogitatio mea rebus imponit;& quemadm dum imaginari licet equum alatum,etsi nullus equus habeat alas, ita fores Deo exsistentia possum assingere,quamvis nullusDeus exsistat. Imo sophisma hic latet, neque enim ex eo quia non possim cogitare montem nisi cum valle, sequitur alicubi montem & vallem exsi-C δ . stere,
35쪽
stere , sed tantum montem & vallem , sue exsistant, sive non exsi stant, a se mutuo sejungi non posse ; atqui ex eo quod non possim
cogitare Deum nisi exsistentem, sequitur exsistentiam h Deo esse inseparabilem, ac proinde illum revera exsistere, non quod mea cogitatio hoc essiciat, sive aliquam necessitatem ulli rei imponat , sedeontra quia ipsius rei, nempe exsistentiae Dei, necessitas me detem minat ad hoc cogitandum e neque enim mihi liberum est Deum
absque exsistentia thoc est ens summe perfectum absque summa perfectione) cogitare , ut liberum est equum vel cum alis, vel sine alis imaginari. Neque etiam h1c dici debet necesse quidem esse ut ponam Deum exsistentem , postquam posui illum habere omnes persectiones, quandoquidem exsistentia una est ex illis, sed priorem positionem necessariam non fuisse; ut neque necesse est me putare figuras omnes quadrilateras circulo inscribi, sed posito quod hoc
putem, necesse erit me fateri rhombum circulo inseribi, quod aper . te tamen est falsum. Nam quamvis non necesse sit ut incidam unquam in ullam de Deo cogitationem , quoties tamen de ente primo in summo libet cogitare, atque ejus ideam tanquam ex mentis meae thesauro depromere , necesse est ut illi omnes persectiones attribuam, et si nec omnes tunc enumerem , nec ad singulas attendam : quae necessitas plane sussicit ut postea, eum animadverto exsistentiam esse persectionem, recte concludam ens primum & Κmnium exsistere et quemadmodum non est necesse me ullum trianguintum unquam imaginari, sed quoties volo figuram rectilineam tres tantum angulos habentem considerare,necesse est ut illi ea tribuam eπ quibus recth insertur ejus tres angulos non majores esse duobus 'rectis, etiamsi hoc ipsum tunc non advertam. Cum vero examino, quaenam figurae circulo inscribantur, nullo modo necesse est ut pu- , tem omnes quadrilateras ex eo numero esse;imo etiam idipsum nequidem fingere possum quamdiu nihil volo admittere nisi quod clar88c dissin, intelligo : ac proinde magna differentia est inter ejusmodi falsas positiones, et ideas veras mini ingenita , quarum prima & praecipua est idea Dei : nam sane multis modis intelliso illam non esse, quid fictilium 1 cogitatione mea dependens,
sed imaginem verae & immutabilis naturae; ut, primo, quia nulla.
alia res potest h me excogitari ad cujus essentiam exsistentia pertineat praeter solum Deum ; deinde quia non possum duos, aut plu- μres ejusmodi Deos intelligere ; & quia posito quod jam unus exsistat, plane videam esse necessarium ut & anth ab aeterno extiterit, in aeternum sit mansurus ac denique quod multa alia in Deo percipiaua ,
36쪽
ipiam quorum nihil a me detrahi potest, nec mutari. sed vero uacumque tandem utar probandi ratione , semper eo res redit, ut a me sola planὰ persuadeant quae clare & distincte percipi it quidem ex iis quae ita percipio etsi nonnulla unicuique ob ia sint , alia vero nonnisi ab iis qui propius inspiciunt, & dNigenter investigant, deteguntur; postquam tamen detecta sint,iaec non minus certa quam illa existimantur. Vt quamvis non 'am facile appareat in triangulo rectangulo quadratum basis equale eme quadratis laterum , quam istam balim maximo ejusngulo subtendi non tamen miniis creditur postquam semel est peris pectum. Quod autem ad Deum attinet, ceria nisi praejudiciis ob tuerer, & rerum sensibilium imagines cogitationem meam omni ex arte obsiderent, nihil illo prius,aut facilius agnoscerem; nam quid ex se est apertius , quam summum ens esse, sive Deum ad cujus Ω- ius essentiam exsistentia pertinet, exsistere Atque quamvis mihi a tenta consideratione opus fuerit ad hoc ipsum percipiendum, nunc tamen non modo de eo aeque certus sum, ac de omni alio quod certissimum videtur; sed praeterea etia animadverto caeterarum rerum tertitudinem ab hoc ipso ita pendere,ut absq;eo nihil unquam perfecte sciri possit. Etsi enim ejus sim naturae ut quamdiu aliquid valde clara & distincth percipio,non possim non credere verum esse, quia tamen ejus etiam sum naturae ut non possim obtutum mentis in eandem rem semper defigere ad illam clare percipienda ,recurratq;siaepe memoria judicii ante facti, clim non amplius attendo ad rationes propter quas tale quid judicavi, rationes aliae afferri possunt quae me, si Deum ignorarem , facila ab opinione dejicerent, atq; ita de nulla unquam re veram & certam scientiam , sed vagas tantum &mutabiles opiniones haberem. Sic, exempli caua, cum naturam trianguli considero,evidentissim quidem mihi,utpote Geometriae principiis imbuto, apparet ejus tres angulos aequales esse duobus rectis; nec possum non credere id verum esse quamdiu ad ejus dein monstrationem attendo; sed statim atque mentis aciem ab illa deflexi , quantumvis adhuc recorder me illam clarissim perspexisse, facile tamen potest accidere ut dubitem an sit vera, si quidemDeum ignorem: possum enim mihi persuadere me talem a natura factum esse ut interdum in iis fallar quae me puto quam evidentissime percipere;cum praesertim meminerim me saepe multa pro veris & ce tis habuisse , quae postmodum aliis rationibus adductus falsa esse
judicavi. Postquam vero percepi Deum esse, quia simul etiam intellexi caetera omnia ab eo pendere,illumque non esse sallacem; atq; e 3: inde
37쪽
inde collegi illa omnia quae clare & distincte percipio necessaribesse vera, etiamsi non attendam amplius ad rationes propter quas istud verum eme judicavi, modo tantum recorder me clare &distin- δε perspexisse, nulla ratio contraria afferri potest quae me ad dubitandum impellat, sed veram & certam de hoc habeo scientiam; neque de hoc tantum, sed & de reliquis omnibus quae memini me aliquando demonstrasse, ut de Geometricis & similibas: quid enim nunc mihi opponetur MEne talem factum esse ut saepe fallis p Atiam scio me in iis quae perspicue intelligo falli non posse: mene multa alias pro veris & certis habuisse quae postea falsa esse deprehendi atqui nulla ex iis clare & distincte perceperam, sed hujus rogulae veritatis ignarus ob alias causas forte credideram,quas postea nuntis firmas esse detexi. Quid ergo dicetur ' anne ut nuper mihi obj iciebam me fortε somniareaive illa omnia quae jam cogito non magis vera esse quam ea quae dormienti occurrunt λ imo etiam hoc nihil mutat, nam certe quamvis somniarem, si quid intellectui meo sit evidens, illud omnino est verum. Atque ita pland video omnis scientiae certitudine de veritatem ab una veri Dei cognitione pendere, adeo ut priusquam illum nossem, nihil de ulla alia re perfectθscire potuerim. Iam verti innumera tum de ipso Deo , aliisque rebus intellectualibus, tum etiam de omni illa natura Corporea, quae est puraeMatheseos objectum, mihi plane nota dccerta esse possunt.
De rerum mαIerialium exsistentia. reali mentis a corpore distinctione. REliquum est ut examinem an res materiales exsistant: & quide jam ad minimum scio illas, quatenus sunt purae Matheseos objectum, posse exsistere, quandoquidem ipsas clarε & distincth pcr-cipio. Non enim dubium est quin Deus sit capax ea omnia effciendi
quae ego sic percipiendi sum capax; iihilq; unquam ab illo fieri non possie judicavi,nisi propter hoc quod illud a me distincte percipi repugnaret. Praeterea ex imaginandi facultate, qua me uti experior dum circa res istas materiales versor, sequi videtur illas exsistere:
nam attentius consideranti quidnam sit imaginatio , nihil aliud esse apparet quam qiueda applicatio facultatis cognoscitivae ad corpus ipsi intime praesens, ac proinde exsistens. Quod ut planu fiat, primo examino differentiam quae est inter imaginationem & puram inte Iectionem. Nempe,exempli causa, cum triangulum imaginor, nomtantum intelligo illud esse figuram tribus lineis comprehensam edsmul etiam istas tres lineas tanquam prassientes acie mentis intueor;
atque hoc est quod imaginari appello. Si vero de chiliagono velim
38쪽
:itare, equide aequἡ ben intelligo illud esse figuram constantem te lateribus,ac intelligo triangulum esse figura constantc tribus, non eo de modo illa mille latera imaginor, sive tanqua praesentia 1eor: &quamvis tunc,propter consuetudine aliquid semper ima-andi, quoties de re corporea cogito,figuram forte aliquam con-h mihi repraesentem,patet tame illam non esse chiliagonum, quiala in re est diversa ab ea quam mihi etiam repraesentarem ii deriagono, aliave quavis figura plurimorum latem cogitarem; nec icquam juvat ad eas proprietates, quibus chiliagonu ab aliis po- Ionis differt, agnoscendas. Si vero de pentagono quaestio fit,pos-n quidem ejus figuram intelligere, sicut figuram chiliagoni, absq;e imaginationis ; sed possum etiam eanden imaginari, appli-ndo scilicet aciem mentis ad ejus quinque latera , simulque ad eam iis contentam ; & manifeste hic animadverto mihi peculiari adam animi contentione opus esse ad imaginandum;qua no utor intelligendum: quae nova animi contentio,disserentia inter ima- nationem,& intellectionem puram clare ostendit. Ad haec consi-:ro istam vim imaginandi quae in me est, prout differt a vi inteli :ndi, ad mei ipsius, hoc est ad mentis meae essentiam non requiri; im quamvis illa a me abesset, procul dubio manerem nihilominitie idem qui nunc sum; unde sequi videtur illam ab aliqua re a me versa pendere;atque facith intelligo, si corpus aliquod exsistat cuiens sit ita conjuncta ut ad illud veluti inspiciendum pro arbitrio applicet , fieri posse ut per hoc ipsem res corporeas imagi- r; adeo ut hic modus cogitandi in eo tantum a pura intellectio : differat, quod mens, dum intelligit, se ad seipsam quodammodo invertat,respiciatq; aliquam ex ideis quae illi ipsi inuint; dum autelagi natur,se convertat ad corpus, & aliquid in eo ideae vel a se imi lectae,ves sensu perceptae conforme intueatur. Facile, inquam, in-lligo imaginationem ita perfici posse,siquidem corpus exsistat,&lia nullus alius modus aequeconveniens occurrit ad illam explican-im, probabiliter inde conjicio corpus exsistere, sed probabiliteriatum, & quamvis accurate omnia investigem, nondum tamen vi- eo ex ea naturae corporeae idea distincta, quam in imaginatione ea invenio, ullum sumi posse argumentum quod necessario con-udat aliquod corpus cxsistere. Soleo vero alia multa imaginari praeter illam naturam eorpoream uae est purae Matheseos objectum , ut colores, sonos, sapores,dO-
,rem & similia, sed nulla tam distincte;& quia haec percipio melius:nsu, a quo videntur ope memoriae ad imaginationem pervenisse;
39쪽
ut commodids de ipsis agam,eadem opera etiam de sensu est agendum, videndumq; an ex iis quae isto cogitandi modo,quem sensit mappello, percipiuntur, certum aliquod argumentum pro rerum corinporearum existentia habere possim. Et primo quidem apud me hie repeta quaenam illa sint quae antehac ut sensu percepta vera esse putavi , & quas ob causas id putavi; deinde etiam causas expendam propter quas eadem postea in dubium revocavi; ac denique confiis
derabo quid mihi nunc de iisdem sit credendum. Primo itaq; sensime habere caput, manus, pedes, & membra caetera, ex quibus constat illud corpus quod tanquam mei partem, vel sorth etiam tan quam me totum spectabam ; sensique hoc corpus inter alia multa versari, k quibus variis commodis, vel incommodis affici potest.& commoda ista sensu quodam voluptatis, & incommoda senis doloris metiebar. Atque praeter dolorem & voluptatem sentiebam etiam in me famem , iatim, aliosque ejusmodi appetitus ; itemque corporeas quasdam propensiones ad hilaritatem , ad tristitiam, ad
iram,similesq; alios affectus; foris vero, praeter corporum exiensi nem,& figuras,& motus, lentiebam etiam in illis duritiem,& calorem, aliasque tactiles qualitates; ac praeterea lumen,& colores, &odores. & sapores, & sonos, ex quorum varietate caelum, terram, maria,& reliqua corpora ab invicem distinguebam: nec sane absq; ratione ob ideas istarum Omnium qualitatum quae cogitationi meae
se offerebant, & quas solas proprie & immediate sentiebam putabam e sentire res quasdam a mea cogitatione plane diversas , nempe corpora a quibus ideae istae procederent;experiebar enim illas absq; ullo meo consensu mihi advenire, adeo ut neque possem objectum ullum sentire,quamvis vellem,nisi illud sensus organo esset praesens; nec possem non sentire cum erat praesens; ciimq; ideae sensu perceptae, essent multo magis vividae & expressae,& suo etiam modo magis distinctae, quam ullae ex iis quas ipse prudens & sciens meditando effiagebam ι vel memoriae meae impressas advertebam,fieri non posse videbatur ut a meipso procederent; ideoque supererat ut ab aliis quibusda rebus advenirent: quarum rerum cum nullam aliunde notitiam habere quam ex istis ipsis ideis,non poterat aliud mihi v nire in mente quam illas iis similes esse: Atq; etiam quia recordabar me prilis usum fuisse sensibus qu3m ratione, videbamque ideas quas ipse essingebam non tam expressas esse . quam illae erant quas sensis Percipieba,&plerumq;ex earum partibus componi, facile mihi pein suadebam nullam plane me habere in intellectu,quam non prius hahbuitam in sensu. Non etiam sine ratione corpus illud ,quod species
40쪽
quodam jure meum appellabam, magis ad me pertinere quam alia
illa arbitrabar; neq; enim ab illo poteram unquam sejungi,ut a re-iquis; omnes appetitus & affectus in isto, & pro illo sentiebam; ac deniq; dolorem & titillationem voluptatis in ejus partibus,non aut tem in aliis extra illum positis advertebam. Cur vero ex isto nescio quo doloris sensu quaedam animi tristitia, & ex sensu titillationis laetitia quaedam consequatur,curve illa nescio quae vellicatio ventriculi, quam famem voco, me de cibo sumendo admoneat, gutturis vero ariditas de potu, & ita de caeteris, non aliam san8 habebam rationem , nisi quia ita doctus sum a natura; neque enim ulla plane est assinitas saltem quam ego intelligam inter istam vellicationem , & cibi sumendi voluntatem , sive inter sensium rei dolo rem inserentis, & cogitationem tristitiae ab isto sensu exortae. Sed& reliqua omnia quae de senseum objectis judicabam, videbar natura didicule: prius enim illa ita se habere mihi persuaseram, quam
rationes ullas quibus hoc ipsum probaretur expendissem. Postea vero multa paulatim experimenta fidem omnem quam sensibus habueram labefactarunt,nam & interdum turres quae rotundae visae fuerant e longinquo, quadratae apparebant ἡ propinquo, & statuae permagnae in eorum fastigiis stantes, non magnae e terra spectanti videbantu ;& talibus aliis innumeris in rebus sensuum externorum judicia falli deprehendeba;nec externorum duntaxat,sed etia inte norum,nam quid dolore intimius esse potest atqui audiveram at quando ab iis quibus crus aut brachiusuerat abscissum,se fbi videri adhuc interdum dolorem sentire in ea parte corporis qua carebant; ideoq; etiam in me non plane certum esse videbatur membra aliquod mihi dolere, quamvis sentirem in eo dolorem. Quibus etiam duas maxime generales dubitandi causas nuper adjeci: prima erat, quod nulla unqua dum vigilo me sentire crediderim , quae non etia' inter dormiendum possim aliquando putare me sentire; cumq; illa quae sentire mihi videor in somnis,non creda a rebus extra me positis mihi advenire,non adverteba quare id potids credere de iis quς sentire mihi videor vigilando. Altera erat, quod cum authore meae originis adhuc ignorarem,vel saltem ignorare me fingere, nihil videbam obstare quo minus essem natura ita constitutus ut fallerer, ctiam in iis quae mihi verissima apparebant. Et quantum ad ratio nes quibus antea rerum senbilium veritatem mihi persuaseram, non
dissiculter ad illas respondeba . Clim enim viderer ad multa impellia natura quae ratio dissuadebat, non multum fidendum esse putabatis, quae a natura docentur; Et quamvis sensuum perceptiones h vos luntate