Renati DesCartes Meditationes de prima philosophia, in quibus Dei exsistentia, & animæ humanæ à corpore distinctio, demonstrantur

발행: 1644년

분량: 47페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

luntate mea non penderent,non ideo concludendum esse putabam illas a rebus a me diversis procedere, quia sorte aliqua esse potest in meipso facultas,etsi mihi nondum cognita, illarum eflectrix. Nunc autem postquam incipio meipsum, meaeque authore originis melius nosse, non quidem omnia quae habere videor sensibus , puto es ietemcre admittenda;sed neq; etiam omnia in dubium revocanda. Et primo quoniam scio omnia quae clare & distincte intelligo, talia a

Deo fieri posse qualia illa intelligo,satis est quod possim unam rem

absci: altora clare & distincte intelligere,ut certus sim una ab altera

- este diversam, quia potest saltem a Deo seorsim poni; & non refert aqua potentia id fiat,ut diversa existimetur; ac proinde ex hoc ipso quod 1 ciam me exsistere, quodq; interim nihil plane aliud ad natu-rom,sive essentiam meam pertinere animadverta praeter hoc solum quod sim res cogitans, recte concludo meam essentiam in hoc uno

consistere quod sim res cogitans. Et quamvis fortasse s ' potius ut postmodum dicam, pro certo habea corpus quod mihi valde arcte

conjunctum est, quia tamen ex una partu claram & distincta habeo ideam mei ipsius,quatenus sum tantum res cogitans,non extensa;&ex alia parte distinctam ideam corporis, quatenus est tantu res extensia,non cogitans,certum est me a corpore meo revera esse distinctum,& absq; illo posse exsistere. Praeterea invenio in me facultates specialibus quibusda modis cogitandi, puta facultates imaginandi, sentiendi, sine quibus totu me possum clare & distincte intelligere, sed non vice versa illas sine me, hoc est sine substantia intelligente cui insint: intellectionem enim nonnullam in suo formali conceptu includunt,unde percipio illas a me, ut modos re distingui. Agnosco etiam quasdam alias facultates, ut locum mutandi,varias figuras induendi ,& similes, quae quidem, non magis quim praecedentes, absq; aliqua substantia cui in sint possunt intelligi,nec proinde etiam absq; illa exsistere. Sed manifestum est has, siquidem exsistant, inesse

debere substantiae corporeae sive extenis,non aute intelligenti, quia nempe aliqua extensio, non auic ulla plane intellectio in earum claro & distincto conceptu continetur. Iam vero est quide in me pas sua quaedam facultas sentiendi, sive ideas rerum sensibilium recipi- . endi&cognoscendi, sed ejus nullum usum habere possem,nis quaedam activa etia exsisteret,sive in me, sive in alio, facultas istas id casproducendi,vel essiciendi. Atq; haec sane in me ipso esse non potest, quia nullam planε intellectione praesupponit,& me non COOperan- . te, sed saepe etiam invito ideae istae producuntur: ergo superest ut sit

in aliqua substantia a me diversa, in qua quoniam omnis realitas vel 'sormali tex

42쪽

. SEXTA. 63λrmaliter, vel eminenter inesse debet quae est obiectivh in id eis ab ista facultate productis, ut jam supra animadverti ves haec substantia

est corpus, sive natura corporea , in qua nempe omnia formaliter continentur quae in ideis objective; vel certh Deus est, vel aliqua Creatura corpore nobilior in qua continentur eminenter: atqui cum Deus non sit fallax, omnino manifestu est illu nec per se immediatdistas ideas mihi immittere, nec etiam mediante aliqua creatura , in qua earunt realitas objectiva non formaliter, sed eminenter tantum Contineatur. Cum enim nullam plane facultatem mihi dederit ad hoc agnoscendum, sed contra magnam propensionem ad credenduillas rebus corporeis emitti, non video qua ratione posset intelligi ipsum non esse fallacem,si aliunde quam a rebus corporeis emitterentur: ac proinde res corporeae exsistunt. Non tamen forte omnes

tales omnino exsistunt, quales illas sensit comprehendo; quonia ista sensuum comprehensio in multis valde obscura est, & confusi; sedi altem illa omnia in iis sunt quae clare & distincte intelligo , id est omnia generaliter spectata quae in puraeMatheseos objecto comprehenduntur. Quantum autem attinet ad reliqua quae vel tantum particularia sunt ut quod Sol sit talis magnitudinis ,aut figurae &c. vel minus clare intellecta, ut lumen, sonus, dolor, & similia , quamvis valde dubia & incerta sint, hoc tamen ipsum quodDeus non si sallax,quodq; idcirco fieri non possit ut ulla falsitas in meis opinioni bus reperiatur, nisi aliqua etiam sit in me facultas a Deo tributa ad illam emendandam,certam mihi spem ostendit veritatis etiam in iis assequendae. Et sane no dubium est quin ea omnia quae doceor a na- aura aliquid habeant veritatis e Per naturam enim generaliter spectatam nihil nunc aliud quam vel Deum ipsum,vel rerum creatarum coordinationem a Deo institutam intelligo; nec aliud per naturam meam in particulari,quam complexionem eorum omnium quae mihi h Deo 1unt tributa. Nihil autem est quod me ista natura magis expresse doceat quam quod habeam corpus, cui male est cum do lorem sentio;quod cibo,vel potu indiget,cum famem,aut sitim patior ,& similia; nec proinde dubitare debeo, quin aliquid in eo sit veritatis. Docet etia natura per istos sensus doloris, famis, sitis,&c. me non tantum adesse meo corpori ut nauta adest navigio, sed illi arctissime esse conjunctum,& quasi permixtum,adeo ut unum quid cum illo componam; alioqui enim cum corpus laeditur, ego qui nihil aliud sum quam res cogitans,non sentirem idcirco dolorem,sed puro intellectu laesionem istam perciperem , ut nauta visu percipitii qiiid in nave frangatur; & cum corpus cibo,vel potu indiget, hoc

s a ipsum

43쪽

ipsum expresse intelligerem, non confuse semis & sitis sensus habe rem. Nam cendisti sensus sitis, famis, doloris, &c. nihil aliud sunt quam confusi quida cogitandi modi ab unione & quasi permixtione

mentis cum corpore exorti. Praeterea etiam doceor a natura varia circa meum corpus alia corpora exsistere, ex quibus nonnulla mihi

prosequenda sunt talia fugienda. Et coth ex eo quod valde diversos 1entiam colores, sonos, odores, sapores, calore,duritiem,&sim ilia. rectd concludo aliquas esse in corporibus,st quibus variae istae sensuuperceptiones adveniunt,varietates iis respondentes;etiamsi sorte iis non similes; atque ex eo quod quaedam ex illis perceptionibus,mihi gratae sint,aliae ingratae, plane certu est meu corpus,sive potisis meto. tu,quatenus ex corpore dcmente sum compositus,variis commodis& incommodis a circumjacentibus corporibus assici posse. Multa vero alia sunt quae etsi videar a natura doctus esse,non tamen revera

ab ipsa, sed a consuetudine quadam inconsideratὰ judicandi accepi, atq; ideo salsa esse facile contingit; ut quod omne spatium, in quo nihil pland occurrit quod meos sensus moveat, sit vacuum; quod in corpore,exempli gratia, ealido aliquid sit hiane simile ideae caloris

quae in me est: in albo aut viridi sit eadem albedo aut viriditas quam sentio;in amaro aut dulci idem sapor,& sic de caeteris: quod & astra& turres,& quaevis alia remota corpora ejus sint tantum magnitudinis & figurae, quam sensibus meis exhibent,& alia ejusmodi. Sed ne quid in hac re non satis distineta percipiam accuratius debeo definire quid proprie intelligam cum dico me aliquid doceri 4 na

tura ἔ nempe hic naturam strictiils sumo, quam pro complexione eorum omnium quae mihi a Deo tributa sunt in hac enim complexione multa continentur quae ad mente solam pertinent,ut quod

percipiam id quod factum est inscctum esse non posse, & reliqua omnia quae lumine naturali sunt nota, de quibus hic non est sermo; multa etiam quae ad solu corpus spectant, ut quod deorsum tendar, & similia de quibus etiam non ago, sed de iis tantum quae mihi ut composito ex mente & corpore a Deo tributa sunt: ideoq; haec natura docet quidem ea refugere quae sensum doloris inserunt, & ea prosequi quae sensum voluptatis, & taliae sed non apparet illa praeterea nos docere ut quicquam ex istis sensuum perceptionibus sine praevio intellectus examine de rebus extra nos positis concludamus, quia de iis verum scire ad mentem solam, non autem ad compos tum videtur pertinere. Ita quamvis stella non magis oculum meum quam ignis exiguae facis assiciat, nulla tamen in eo realis, sive positiva propensio est ad credendum illam non esia majorem, sed hoc fine

44쪽

rie Tatione ab ineunte aetate judicavi;& quamvis ad igne accedens e citio Calorem,ut etiam ad eunde nimis proph accedens sentio do-orem, nulla profecto ratio est quae suadeat in igne aliquid esse simie isti Calori; ut neq; etiam isti dolori, sed tantummodo in eo aliquid esse,quodcunq;demum sit,quod istos in nobis sensus caloris vel doloris efficiat: & quamvis etiam in aliquo spatio nihil sit quod moveat se risum, non ideo sequitur in eo nullum este corpus, sed video

m Q in his aliisq; permultis ordine naturae pervertere esse assuetum, quia nempe sensuum perceptionibus, quae proprie t/nthm a natura datae sunt ad menti significandu quaenam composito, cujus pars est, commoda sint vel incommoda & eatenus sunt satis clarae &distinis chae,utor tanquam regulis certis ad immediatd dignoscendum quaeriam sit corporum extra nos positorum essentia, de qua tamen nihil

nisi valde obscure & confuse significant. Atqui jam ante satis perspexi qua ratione, non obstante Dei bonitate,judicia mea falsa esse contingat. Sed nova hic occurrit dissicultas circa illa ipsa quae tanquam persequenda vel fugienda mihi a natura exhibentur;atq; etiacirca internos sensius in quibus errores videor deprehendisse : Victim quis grato cibi alicujus sapore delusus venenum intus latens a Gmmit: sed nempe tunc tantsim a natura impellitur ad illud appetendum in quo gratus sapor consistit;non aute ad venenum quod plane ignorat; nihilq; hinc aliud concludi potest quam naturam istam non esse omnisciam: quod non mirum , quia cum homo sit res limitata, non alia illi competit quam limitatae perfectionis. At vero non rato etia in iis erramus ad quae a natura impellimur; ut cum ii qui aegrotant, potum, vel cibum appetunt sibi paulo post nociturum. Dici forsan hic poterit illos ob id errare quod natura eoru si corruptae sed hoe dissicultate non tollit, quia non mimis vere homo aegrotus creatura Dei est quam sanus;nec proinde minus videtur repugnare

illum a Deo fallacem naturam habere. Atq; ut horologium ex rotis,& ponderibus confectum non miniIs accurate leges omnes naturae observat,cum male fabricatum est,& horas non recte indicat,quam eum omni ex parte artificis voto satisfaciti ita si considere hominis corpus quatenus machinam ctu quoddam est ex ossibus,nervis,mu Leulis,venis, sanguine,& pellibus ita aptu & compositum, ut etiamsi nulla in eo mens exsisteret eosdem tamen haberet omnes motus qui nunc in eo non ab imperio voluntatis, nec proinde a mente procedunt;facile agnosco illi aeque naturale fore,si, exempli causa, hy-3 diope laboret, eam faucium ariditate pati, quae sitis sensum menti .i inferre selet,atqueetiam ab illa ejus nervos,& reliquas partes ita dis-

45쪽

46 MEDITATIO

poni ut potum sumat ex quo morbus augeatur;quam cum nultu tale in eo vitium est, a simili faucium siccitate moveri ad potum sibi utile assumendum. Et quamvis robiciens ad praeconceptum horologii usum dicere possim illud cum horas non rectὰ indicat, a natura sua

deflectere; Atq; eodem modo considerans machinamentum humani corporis tanquam comparatum ad motus qui in eo fieri solent. pute illud etiam a natura sua aberrare, si ejus fauces sint aridae, cum potus ad ipsius conservationem non prodest; satis tame animadver- Iohanc ultimam naturae acceptione ab altera multum differre haec enim nihil aliud est quam denominatio a cogitatione mea hominem aegrotum, & horologium male fabricatum, cum idea hominis sani,& horologii recte facti comparante dependens, rebusq; de quibus dicitur extrinseca ; per illam vero aliquid intelligo quod revera in

Tebus reperitur,ac proinde nonnihil habet veritatis. At certe etiasi respiciendo ad corpus hydrope laborans , sit tantum denominatio extrinseca tam dicitur ejus natura esse corrupta, ex eo quod aridas habeat fauces,nec tamen egeat potu: respiciendo tamen ad compostum,sive ad mente tali corpori unitam, non est pura denominatio,

sed verus error naturae quoa sitiat cu potus est isti nociturus; ideoq; hic remanet inquirendu quo pacto bonitas Dei non impediat quominus natura sic sumpta sit fallax. Nempe imprimis hic adverto magnam esse differentia inter mente & corpus, in eo quod corpus ex natura sua sit semper divisibile;mens autem plane indivisibilis; nam sine cum hanc considero, sive meipsum quatenus sima tantum res cogitans,nullas in me partes possum distinguere, sed re plane unam& integra me esse intelligo:&quamvis toti corpori tota mens unita esse videatur , abscisso tamen pede,vel brachio,vel quavis alia cor poris parte, nihil ideo de mente subductu esse cognosco; neq; etiam facultates volendi sentiendi, intelligendi, &c. ejus partes dici posse stat,quia una &eadem mens est quae vult,quae sentit,quae intelligit. Contra vero nulla res corporea, sive extensa potest i me cogitari quam non facile in partes cogitatione dividam, atq;hoc ipso illa di- 'visibile esse intelligam: quod unii suis ceret ad me docendum mentea corpore omnino esse diversam, si nondum illud aliunde satis scire. Deinde adverto mente non ab omnibus corporis partibus immediath aisci, sed tantummodo a cerebro, vel forte etiam ab una tan tum exigua ejus parte, nempe ab ea in qua dicitur esse sensus communis ; quae quotiescunq; eodem modo est disposita,menti idem ex- hibet, etiamsi reliquae corporis partes diversis interim modis possint lse habere, ut probant innumera experimenta quae hic recensere non

46쪽

est opus. Adverto praeterea eam esse corporis naturam,ut nulla ejus pars possit ab alia parte aliquantu remota moveri,quin possit etiam moveri eodem modo a qualibet ex iis quae interjacent,quamvis illa remotior nihil agat.Ut exempli causa in fune A,5,c, D,si trahatur ejus ultima pars D, non alio pacto movebitur prima Α , quam moverieti apollet, si traheretur una ex intermediis B,vel C,& ultima D,maneret immota. Nec dissimili ratione, cum sentio dolo rc pedis, docuit me physica sensum illum fieri ope nervorum per pedem sparsorum,qui inde ad cerebru usq; iunium instar extensi, dum trahuntur. in pede trahunt etiam intimas cerebri partes ad quas pertingunt, quendamq; motu in iis excitant, qui institutus est i natura ut mente afficiat sensu doloris tanqua in pede exsistentis: sed quia illi nervi

per tibiam,crus, lumbos, dorsum,& collii transire debent, ut a pede ad cerebrum perveniant, potest contingere, ut etiamsi eorum pars quae est in pede non attingatur, sed aliqua tantum cx intermediis, ideplane ille motus fiat in cerebro qui fit pede mald affecto;ex quo necesse erit ut mens sentiat eundem dolorem:& idem de quolibet alio sensu est putandu. Adverto deniq; quandoquide unusquisq; ex motibus qui fiunt in ea parte cerebri quae immediate mente asscit,non nisi unu alique sensum illi infert,nihil hac trire melius posse excogitari, qudm si eum inferat qui ex omnibus quos inferre potest ad hominis sani conservatione quam maxime, & quasrequentissime conducit;Experientiam autem testari tales esse omnes sensus nobis a natura inditos; ac proinde nihil plane in iis reperiri, quod non Dei potentiam, bonitatemq; testetur. Ita exempli causa,cum nervi qui iunt in pede,vehementer & praeter consuetudinem moventur, ille eorsimotus per spinae dorsi medullam ad intima cerebri pertingens, ibi menti tignum dat ad aliquid sentiendum, nempe dolorem tanquam in pede exsistent uia quo illa excitatur ad ejus causam ut pedi infesta, ruantum in se est,amovendam .Potuisset vero natura hominis a Deoc constitui ut ille idem motus in cerebro quidvis aliud menti exhiberet;nempe vel seipsum,quatenus est in cerebro;vel quatenus est in pede - vel in aliquo ex locis intermediis,vel denique aliud quidlibet; sed nihil aliud ad corporis conservationem aeque conduxisset. Eodsi modo cum potu indigemus, quaedam inde oritur siccitas in gutture

nervos ejus movens,& illorum ope cerebri interiora illicque motus

mentu asscit sensu sitis , quia nihil in toto hoc negotio nobis utilius est scise quam quod potu ad conservationem valetudinis egeamus, a& sic de caeteris. Ex quibus omnino manifestum est, non obstante mense Dei bonitate, naturam hominis ut ex mente & corpore. eompositi

47쪽

48 MEDITATIO

compositi non posse non aliquando esse fallacem. Nam si quae causa non in pede, sea in alia quavis ex partibus per quas scrvi a pede ad cerebrum porriguntur, vel etiam in ipso cerebro eunde plane motum excitet qui 1olet excitari pede male affecto, sentietur dolor tanquam in pede,sensusq; naturaliter saltetur,quia cdm ille idem motus in cerebro non possit nisi eunde semper sensum menti in serre, multoq; frequentius oriri soleat a causa quae laedit pedem, quam ab alia alibi exsistente, rationi consentaneum est ut pedis pupilis, quam alterius partis dolorem menti semper exhibeat. Et si quando faucium ariditas no ut solet ex eo quΛd ad corporis valetudine potisis conducat, sed ex contraria aliqua causa oriatur, ut in hydropico contingit, longh melius est illa tunc fallere,quam si contra semper falleret cum corpus est bene constitutu,&sic de reliquis. Atq; haec consideratio

plurimum juvat non modo ut errores omnes quibus natura mea Obnoxia est animadvertam,sed etiam ut illos aut emendare, aut vitare

facile possim. Nam sane cum sciam omnes sensius circa ea quae ad corporis commodum spectant multo frequentius verum indicare quam falsum,possimq; uti fere semper pluribus ex iis ad eande rem examinandam; & insuper memoria,quae praesentia cum praecedentibus connectit; & intellectu, qui jam omnes errandi causas perspexit, non amplius vereri debeo ne illa quae mihi quotidie a sensibus exhibentur sint falsa, sed hyperbolicae superiorum dierum dubitationes ut risu dignae sunt explodendae; praesertim Numma illa de

somno, quem a vigilia non distinguebam; nunc enim adverto permagnum inter utrumq; esse discrimen in eo quhd nunquam insomnia cu reliquis omnibus actionibus vitae a memoria conjungantur, ut ea quae vigilanti occurrunt; nam sane si quis dum vigilo mihi derepente appareret,statimque postea dispareret, ut fit in somnis, ita scilicet ut nec unde venisset, nec quo abiret viderem,non immerilli spectru potius,aut phantasma in cerebro meo essictu, quam veru hominem esse judicare. Cum vero eae res occurrunt,quas distincte unde, ubi, & quando mihi adveniant adverto, earumq; perceptionem absq; ulla interruptione cum tota reliqua vita connecto, plane certus

sum non in somnis sed vigilanti occurrere. Nec de ipsarum veritate debeo vel minimu dubitare, si postquam omnes sensus,memoriam& intellectum ad illas examinandas convocavi, nihil mihi quod cucaeteris pugnet ab ullo ex his nuntietur. Ex eo enim quod Deus non sit fallax sequitur omnino in talibus me non falli. Sed quia rerum agendam necessitas non semper tam accurati examinis moram con cedit, fatendu est humanam vitam circa res particulares saepe erro .ribus esse obnoxiam, & naturae nostrae infirmitas est agnoscenda. '

SEARCH

MENU NAVIGATION