Aphorismi Hippocratis graecè et latinè vnà cum Galeni commentariis Nicolao Leoniceno Vincentino interprete. Necnon Ioan. Signoreti, ... Excerpta aphoristica, cum symbola. Accesserunt adnotamenta marginalia ..

발행: 1668년

분량: 854페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

similem formam habent,ita etiam Vime quare urinam cient, x minime nutriunt : quae vero & crassa sunt, & colore rubea, Vinorum omnium maxime nutriunt. Inest autem eis dioc,quod citissime repleant corpora eUaCUata , & ob hoc indigentia adiei: iobe. od vero humidum alimentum, & praecipue natura calidum facilius nutriat , manifestum iis, qui norunt quomodo & coetio, & distri butio fiant.. XII .

nem. reeidium facere consueuerunt

Hic etiam aphorismus antecedentibus iungitur.Nam cum Hipp. dixerit: Si a morisho cibum asumcns quos non corrobo-νur, pluri alim nto corpιμ uti significatur : qtiδds non assum.nii ci-μ hoc accidat , Hire opor 'et quod indiget e acuatione , & ob hane causam cum deinceps de euacuationibuς sermonem h buisset , nunc causam assignat Ob quam oporteat euacuare eos qui Post morbum non appetunt, ac si totus sermo ita ab ipso transigeretur md si non assit meti ei bum hoc accidat, scire oportet quod indiget euacuatione. Quae enim relinquun.

112쪽

Commenti Liser II. III

tur in morbis post iudicationem , recidiuas acere consueuere. J Per ea quae relinquunturiri morbis, malorum humorum reliquias intelligens: quas necessarium est tempore putrescentes,sebres accendere. Siquidem omnis humor alienus a natura corporis in quo Continetur, aptus natura non est ad eius nutritionem e & in posterum necessario in putredinem conuertitur. Cum vero etiam locus calidus erit,in quo fuerit collectus,tunc PraecipuE,& celerrimc putridus fit.

Luibuscunque ensis sit, sis nox grauis ante arcessionem : qua vero subsequitur magno ex parte Luior existit. Iudicatio est subita in morbo vel ad sanutatem , vel ad mortem mutatio. Fit autem natura separante a bonis mala, & ad exceronendum praeparante. Non sine causa igitur 'ob talem perturbationem grauiter se habent : & grauitas haec noctu fit manifestior:

nam hoc tempore dormire consuevimus. Somnis ergo a turbatione interruptis , claxius grauitas illa percipitur : licet similis .fiat interdiu quandoque turbatio , quando nocte

113쪽

nocte sequente est iudicatio futura. Quod autem in fine aphorismi scribitur: πιυμ ro subsequitur , magna ex parte leuior exHiit. in multis exemplaribus non habetur. Vult autem docere nos, quod subsequens nox magna ex parte post iudicationem facilior , quam praecedens, existat : quoniam plures iudicationes in bonum terminantur. Nouimus enim plures esse ex aegrotis si natos, quam mortuos,nisi fit pestilens comstitutio.

. In profluuiis alui mutationes excremento. rum iuuant,nisi ad mala mutatio fiat. Mutationes excrernentorum quae multis humorum formis variantur,exquisitius corpus expurgant,nisi adsint signa colliquationis,aut putredinis et de quibus in Prognosticis dixit: Ubi& pinguium & foetidorum ac D

leolentium meminit eXcrementorum4 - XV.

114쪽

Comment. Liber II. Irs

: οι-ο. -υΚομνουπι γίγνωντα/ , cs Vbi fauces agrotant , aut tubercula na-suntur in corpore , excretiopes in*irere oporotet. Nam si biliosa fuerint, corpus una agrotae. Si vero similes sanis , rutum es corpua,

nutrire.

Duos inuicem sermones ex aduerso ponens , in utroque id quod conlequitur printermisit. Ouare si utrique id quod deest adiungatur, erit uniuersa oratio huiuscemodi: Vbi fauces aegrotant, aut tubercula nascuntur in corpore, inspicere excretiones opo tet.Si enim biliosae fuerint,corpus una aegrotat , neque tutum est ipsum nutrire. Si vero similes sanis, neque corpus uni aegrotat, α tutum est ipsum nutrire .inare vero mihi vi

deatur Hipp. ipse sibiipsi persuasime in hune

modum scribere.iam dicam. Animalium natura nonnia luam e X Principalibus membris humores malos euacuans alios per urinas vel vomitus, vel aluum inferiorem excernit,. quosdam vero pellit ad cutim 3 sed cum noli Potest evacuare. propter eorum crassitudineat, ibi deponita. atque hoc modo tubercula nascuntur in corpore : saepius vero & fauces ex capite fluentes humores suscipientes in

115쪽

ac distinguendum, nunquid natura totam deponat in patientibus partibus sitiperfluitatein , an adhuc etiam corpus uniuersum vitiosis humoribuι superabundet, quod excrementa indicabui. Nam si omnino natura mota est ad expurgandunu corpus,biliosa apparebunt eXcrementa , quoniam tubercula Languine calefacta a bilioso humore fieri sunt apta.Et ideo prius sunt purganda,quam, . nutrienda huiuscemodi corpora. Non pura' enim corpora quanto magis nutries , magis Iaedes. Si vero excretiones si int similes sanis, totum corpus bonos habere humores indi. catur: & sine ullo periculo nutriri potest

XVI. v

ini famis. laborandum non est. Famescere illos dicimus, qui ob ciborum inopiam ad extremam esuritionem perueniunt.Sic enim Hippocrates ipse hecundo libro Epiaemiorum dixit: ἴn oppido Aeno bis quias fam/m leguminibus vescebantur , crura debili ata sum. Quinetiam omnem Vehementem cibornua desectum , etiamsi citra Penuriam ex libera voluntate vel iussu fiat, semem consueuit appellare: veluti cum ait: Carnes humidas habentibus famem adhiberae LVI- --ων οῦ- orpora. Ec

116쪽

cum in Progilosticis inquit , Interrogare oportet, nunquid vigilauerit homo , vel viuus fortiter exinanita fuerit,vel fames obtinuerit

ipsum : pro defectu ciborum famem accipit. Et hoc etiam in loco sic dixit : Vbi fam-s, non oportet laborare,ac si ita dixisset:Qm esuriunt , illo die nullum laborem iis iniunge,

re oportet. Hic autem per laborem oportet intelligere vehementem motum,quem exercitium nominauit.In hanc enim sententiam ipse dicebat : Labore c1bum antecedant. Est igitur ipsis sermo communis ad aegros & sanos. Sanis enim non fiunt praeeipienda exercitia simul cum inedia: neque etiam aegris aliquis vehementior motus adhibendus una pulgare, neque multa uti frictione,neque in niuersum aliquo sorti motu, vel corporisa iteratione. In talibus siquidem motibus omnibus, ubi cibus defuturus sit, vires dis soluuntur,sive aegrotent, siue etiam sani sintli omines.Vbique vero Hippocrates magnum studium habet seruare sortem eam , quae regit animalia,potentiam. Sive autem numero

singulari potentiam dixerimus , siue plurali potentias, nihil refert.Et hoc ipsum in lib.deriimcnti Hipp.dixit,lotentia una or non vuΠτH a. genere

117쪽

genere quidem ostendens unam esse pote tiam, species autem plures habere. x V I I. τοῦ νῆ ν πο .H. Aλοῖ olim.

Vbi cibus prator naturam sim ingest AE es, hie morbum 'ein sondit autim sanatio. . Quod in alim aphorisimo uniuersaliter Xit,h nunc in una specie docet.Vniuersalis enim est hic sermo : Izon satietas, non 'mes, neque aliud aliquid. bonum , quod mo mnatis a exeqserit: verum propolitus nobis a-Phor. de una re,scilicet satietate pronunciat. Plus enim cibi quam corporis naturae coriis ueniat, satietas nominatur 'Sempei igitur id

quod plus est, adraliquid dicitur. Veliam in

nostris corporibus duplex est, unum quatum ad vasorum capacitatem, alterum quantum ad illam quae nos gubernat naturam, de quo nunc Hipp. docens dicit, cibum largiore ein praeter naturam : ne eos qui ita cibo sunt repleti , ut venter extendatur,ramnino ex hoc arbitremur sensuros laesionem neq; eos quibus aliquid deest ad conceptaculi inestaraim, pauca astumpsisse, & omnino illa bene cori- cocturos. Nam priores contingit quae Plerio

Ventriculo continentur concoquere,si riatura .rtis em um extiterit: secundos vero non

posse

118쪽

Comment. Liber II ta

Posse concoquere propter imbecillitatem, tunc praesertim citra priores assumpserint cibos concoctu faciles, secundi vero coueoctu difficiles. Sic R in distributione alimenti, potentia sanguifica illi proportion iis quae in ventre cibum concoquit, nonnunqua prae imbecillitate non alterabit sua- cum ad venas distributum , etiamsi moducus esse videatur. Aliquando vero hoc multo largiorem prompte in sanguinem transmutabit: tum ob suum robur, tum ob succinaturam ad codi ione idoneam. Eodem modo & tertium alimetum quod maxime proprie alimentum nominamus j dum partibus animalis adiicituripro naturae potentia, largior vel parcior esse dicetur: & aut bene

Concoquetur, aut non : & iuxta hoc vel ab ipsis vincetur,aut non victum corrumpetur,& morbum generabit. Una igitur expositio haec est: illud quod plus est, quantum ad potentiam a qua animalia reguntur, nobis intelligentibus:altera quantum ad qualitatem praeter naturam,uera& ipsa. Nutritur siqui' dem pars unaquςque ex proprio sibi alimento , quod recte diceremus esse illi secundum naturam. Si igitur aliquando ad ipsam peruenerit aliquis humor, qui alteri quidem particulae sit secundum naturam , ipsi vero

119쪽

alienus & praeter naturam: malum qui de hoe existit: non tamen ex necessitate sequetur morbus,ubi exigua portio fuerit. Nam cum neq; illa medicamenta quae naturam habent corporibus nostris exitialem,sicuti mandragora,papauer, atq; cicuta, possint sine quantitate nocere: multo minus huiuscemodi humor , qui praeter id quod non est exitialis, etia alias partes enutrire potest : alioqui neque alitientum vocaretur, nisi tali esset natura praeditus. Sicuti igitur si parum aliquid acris per gulam ad ventriculam deferretur, aut potae humiditatis pauxillum ad pulmone per asperam arteriam dilaberetur, neq; Vem triculus quoad hoc aegrotaret, neq; pulmo: eodem modo se res habet etiam in aliarum partium alimento. Quin etiam alia est tertia

expositio dicta a quibusdam,qui nos intelligere iubent prater natura , pi o valde & exuperanter, ac si ita diceretur: ubi cibus exii peranter intrauerit,hunc facere morbum: nam cibu paululum mediocritatem excedentem

nondum posse facere morbu, sed adhuc seruare corpus intra latitudinem sanitatis, vera 'qui de & haec est sententia.Oportet siquidem cibum qui morbum facturus sit, non pauco aliquo excedere exquisitam mediocritatem. Verum non est mos ob hoc sermone distinguere

120쪽

guere. Solent enim ipsum tantumodo genus enunciare, vel humorum corruptionem, vel

exustione,vel si gefactionem, vel cruditate, vel lassitudine,& quaecunq; alia huiuscemodi morbu facere dicentes, quasi nos in singulis horum dichoru,magnam quantitatem subi telligamus. Eodem igitur modo & cibu largiorem dicunt facere morbum,non adiicieres multo: cum nos non lateat; ludd si quintadecima unius drachmae parte mediocrita tem e Xcctarit, nondum potest morbum efficere: verum si hic excessus multiplicetur, faciet Sc ipse aliquando morbum: ex genere enim causarum est una, quae morbos comittendi vim habent. Secundu haec igitur tertia expositio , et si quim maxime vera sit, mihi tamen videtur esse curiosior , quam deceat Veterum cosuetudinem , praeter id quod violenticis exponit vocis illius, prater naturam, significatum.Verba autem quae in fine aphorismi scribuntur, ubi ait: χῖεndit autem -- natio, melius scriberentur cum colunctione,& hoc autem is sanati .Neqὴ enim sola sanatio. ostendit cibum, ubi plus modico ingeritur, facere morbum : sed& rei natura indicat, attestante simul etiam sang-tione. In omnibus siquidem artibus, iis quae sunt reM excogitata, accedit etia ex eventu

SEARCH

MENU NAVIGATION