Aphorismi Hippocratis graecè et latinè vnà cum Galeni commentariis Nicolao Leoniceno Vincentino interprete. Necnon Ioan. Signoreti, ... Excerpta aphoristica, cum symbola. Accesserunt adnotamenta marginalia ..

발행: 1668년

분량: 854페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

531쪽

Comment. Liber V I. ' sap

ibuscunque praeiditur eerebrum, iis ne- cssse febrem, bilis vomitum suρε ruenire. Praeciso cerebro aduenit jbris,ea ratione communi, qua quolibet membro principali patiente inflammationem, subsequitur se-bris Bilis ver9 vomitus fit compatiente ventriculo propter eius cum cerebro communi cationem , & ore praesertim ipsius, ad quod terminatur ex cerebro magna quaedam neruorum coniugatio. Coniueuit quidem Scaliter in magnis doloribus atque moeroribus sortibus ad ventriculum fluere biliosa superfluitas : & multo magis cita ipse male affectus fuerit. Ad ea enim , quae talia sunt, feruntur partium proximarum superfluita es, quae praesertim tenuem habent substantiam , qualis est ipse biliosus humor, atques Una cum eo quaecunque serosa superfluitas,l quas saepius in vomitibus bili commiscei tur : & raro admodum accidit, ut bilis ex-; quisita evomatur , qui serosam superfluitatem non videamus admistam. Apparet autem & in sanis , cam diu a cibo abstinuerint, praesertim in illis qui natura sunt bilio

532쪽

s 3 o Gai in Aphor. Hipp.

1iotes, tales in ventriculum humores admitti: quod & ipsius morsus, & vomitus manifestant. Non solitin autem cerebro vulnerato euomunt homines bilem , sed & dura membrana circumstante, quae cum multis partibus sit cerebro naturaliter connexa, citissime ei communicat proprias passiones. Erasistrati autem sectatores cum ipsas membranas velint esse principia neruorum , membranam crassiorem inquient , suae naturae ratione , si sola sit vulnerata , tales afferre casus. Si vero usque ad cerebrum vulnus peruenerit, quoniam ambae membranae prius

illud admiserint, nuper dictarum sequi pas-- ' fionum ortum fatebuntur. Dixi autem Era-fistrati sect atores,& non ipsum Erasistratum talia dicturos : quoniam cum iam senex

esset Vt illi inquiunti scripsit libros diuisio.

533쪽

Comment. Liber VI.' piantur, o flatim muti funt, is stertunt, in septem diebira pereunt, nisi febris apprehem.

Mutos solet Hippocratei nominare , non eos tantum quibus laeditur voX, verum se iscundum exuperantiam quandam una cum eius laesione dat nobis intelligendas omnes voluntarias operationes. Nonnunquam igitur illis ob laesis non interit se sus .Quos enim ipse mutos appellat,c5tingit esse sentientes. Sed saepius utraque patiuntur: & talem affectum vocant apoplexiam .Est autem haec,alia quidem debilis,alia vero Qrtis : atque ideo dixit: Soluera apoplexiam fortem impossibile, debilem mepo non facile. Videtur autem nunc

fortis apoplexiae indicium apposuisse, quod stertere dixit : quod etiam profunde doris mientibus accidit, secundum dispositionis similitudinem sed diuerso quidem modo

cum tamen sit utrisque commune stertere.. Est etiam communis ambobus eius quae fit Per neruos operationis debilitas r & dictum est de his amplius in ea, quae de locu patieni ribm inscribitur tractatione. Nunc vero . quantum ad expositionem aphorismi suff- . ciet,dicetur a nobis. Cum sanis dolor in ca--pite repentὰ aduenetit,causam referre opom

534쪽

ad materiae uniuersim fluentis multitudinem, quam & nunc ad cerebrum fuisse dei tam indicant casus qui post dolorem superuenerunt, per quos etiam quod sit quaedam materia pituitosa commonstratur, atque idcirco febris superueniens soluit dispositio- ineio:vt quae calefaciat, extenuet, atque resoluat spiritum statuosum , & pituitosos humores. Fit autem hoc nonnunquam tribus diebus,aut quatuor,nonnunquam vero pluribus, non tamen ultra dies septem, quia pars est principalis: tales vero partes non diu toler ni fortes simul ac diuturnas passiones:xt

gnientibus si 'ectiones. Nam si quid album' ommissis palpebris subin*icitur , neque ex alui profluuio , aut medicamenti potione sud entingat I malum est signum , ct Dihau

Aut ob palpebrarum siccitatem , aut propi pot-iae ipsas mouentis imbecillita

535쪽

Comment. Liber VI. 133

tem,aliquid albi lubinspicitur,cum oculi in- claudi non possunt. Ob hoc igitur ipsum in alui profluuiis,& medicamentorum Purgantium potionibus , oculorum albedinis aliquid subinspicitur, quando dormiunt.

Nam totum corpus exsiccatur, & vires fiunt imbecilles ex talibus euacuationibus. Plus autem siccitas in palpebris innotescit, quoniam sunt natura siccae.Sicuti ergo coria eX- siccata difficulter extenduntur,eodem modo

M similes corporis partes. Quinetiam quod potentia existente imbecilli,non solum non possint exquisite oculos claudere , sed ne os quidem, unde hiantes dormiunt, liquet unicuique, rei naturam diligentius animaduertere volenti.

Desipientia, qua cum risusunt, se νiores: qua mero cum studio, pcriculosiores. Nulla quidem desipientia lecura est: minus' vero periculosae sunt, quae cum risu fiunt: ' sicuti temerariae, ut ipse nominat, Omnium periculosissimae: in medio autem ambarum .' sunt, quae cum studio fiunt. Fiunt autem

536쪽

omnes patiente cerebro , siue primo & per seipsum, siue per compatiendi rationem: dif- , serunt autem inuicem per causas ipsas efficientes .Quaecunque enim ex sola fiunt caliditate sine umore vitioso, similes quodam- lmodo sunt eis quae ex ebrietate contingunt. linaecunque vero ex flaua bile cum studio perficiuntur,ipsa vero multum exusta,ut iam magis ad atrae bilis naturam accedat, sunt insaniae multum furiosae. Nam oportet ad memoriam reuocare ea,quae in aliis locis de

atra bile praefiniuimus , quod quaedam ex flava bile perusta gignitur: quae omnium est pessima. Quae vero ex sanguinis velut faece fit, erassiore quidem est quam illa substantia, sed multum discedit ab ipsius malignitate. Dictum autem est,qudd eam , quae est veluti

faex sanguinis , cum volumus exquisite loqui, nondum atram bilem nominamus, sed humorem melanchoricum. Nominibus vero abutentes,atram bilem aliquando etiam v camus , quoniam si non prius evacuetur, paulo post atra futura est. Ll V.

537쪽

i Commenti Liber VI.

Infantes saepe videntur, quo plorant tem P Ore, respirare interrupto spiritu, subsistente interim thorace , deinde ruisis id quod deest adiicienter quod ipse in in hunc

modum dixit, Duplex intro reuocatio, veluti superint'irunti γω : Sc accidit hoc nonnunquam potentia fatigata , nonnunquam ex duritia instrumentorum, nonnunquam Veris ambabus causis simul conuenientibus : interim etiam propter aliquam musculorum pe-

choris similem conuitisioni dispositionem, nam facultas imbecillis , quando semel non potest thoracem tantum dilatare, quantum animali est necessarium , in medio subsistit opere & quiescit, deinde rursus se excitat: durum vero organum cum non prompte obsequatur facultati dilatanti, ab ipsa violenter succussum dilatatur. De conuulsoria autem dispositione quid attinet dicere,quod talem faciat respirationem Θ Si enim frigus musculos thoracis apprehenderit, vel etiam Meruos: durities quaedam instrumentis adu niet, & motus ianuulsioni similis, quam febris sua est apta natura sanare , & calida auxilia. Febre vero cum his existente, non pos sumus causari musculorum thoracis , siue nemorum frigiditatem , sed vel duritiem comparatam, vel virium imbecillitatem, vel, , L l con

538쪽

conuulsioni similem dispositionem. QMdquid vcro horum in cauta sit, non est bonum in morbo acuto contingere. Si itaque desola motione instrumentorum respirationi obseruientium luctuosa respiratio ab ipso dicta fuit,tam ad finem expositio peruenit. Sin autem δc eum tali aliquo sonitu vult dictam contingere respirationem , qualis flentibus accidit, ultra dictas causas quandam ostendet dolo rosam dispositionem: ex qua,veluti flentes, vel gementes,vel aliquem mistum ex utrisque sonum edentes, in hunc modum respirant.

Dolores podagrici vere, o autumno,mvηβ

ex parte movemur.

Podagricae passiones, sicuti & omnes alia articulares , vere augentur : atque ideo ipse superius in enumeratione morborum vernalium, etiam articularium commeminit,in quibus scilicet etiam podagri es continen. tur. Exacerbantur quidem aliquando & autumno iis,quibus per aestatem, quo tempore fructus maturantur, vitiosi aliqui humores fuerint coaceruati. Ostensum enim a nobis est, in commentariis de potentiu naturalis π,

539쪽

Comment. Liber V L 13

quod singulis partibus sicuti aliae potentiae, ita & illa inest, quae materias infestas eXcernit. Insestam autem aliquae sua multitudine aggravantes , aliae vero eXtranea qualitate affligentes. Secundum utrumque igitur iis qui hyberno tempore in victu deliquerint, verno tempore diuturni morbi exacerbantur,fusis humoribus , desnde a fortibus ad ea debilia detrusis : secundum alterum

ro,tantummodo autumnali.

In morbis melanehoIieis ἱn hae perieula it eiditur : svorem eorporis , mel conuulmhεm, vel furorem, vel caeitatem significant. Fiunt quidem etiam propter pituitosum humorem a poplexiae , & conuulsiones , &caecitates. Fiunt autem & propter melancholicum , quoniam communis utrique est crassitudo: non tamen furor est passio communis. Nunquam enim hic ex pituitoso h more ortum habet, cum ad eius generationem humore irritante & mordente opus

sit. Talis autem est semper quidem flaua

540쪽

'bilis : mei aucholicus autem humor nori semper Irid cum supra modum exustas, aut Putrefactus , malignam induerit ac audinem.

vlexia autem fiunt,maxime a quadra se simo anno usqu e ad sexagesimum. Non omnem apopleXiam , ictam tantummodo quae ex atra sola fit bile comingit aduenire iis qui dictam agunt aetatem : quoniam in his maxime abundat atrae bilis humor , quemadmodul et Iam in au -etumno.Quψd si volumus simpliciter pronunciare, plures senes laborant apopleXIa. Si igitur sermo debeat esse verus , Iungendus est cum priore aphorismo,ac si ita diceretur: In morbis melancholicis in haec pericula I ciditur,stuporem corporis, qui homines oc-αupat a quadragesimo anno usque ad lex

idebitur aphorismus iis, qui non recte ipsum intelli

SEARCH

MENU NAVIGATION