Aphorismi Hippocratis graecè et latinè vnà cum Galeni commentariis Nicolao Leoniceno Vincentino interprete. Necnon Ioan. Signoreti, ... Excerpta aphoristica, cum symbola. Accesserunt adnotamenta marginalia ..

발행: 1668년

분량: 854페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

501쪽

Cominent. Liber V I. 499

sed paulo post maiorem facere. Quae ego i cum audissem, Medicu oculare dimisi, polli

citus ipse expectare,& aegrum absque medii camento frigido a dolore liberare. Cum au- tem solo balneo usus essem, ita dolorem sedaui,ut tota nocte dormierit aeger, & neque semel aliquem eorum qui iuxta dormiebant aduocarit. Ab hinc in reliquis, in quibus per signa cognoui influere quidem humores, acres ad oculos, non tamen corpus esse ple- num : balnei usu dolorem sanaui. Alium a tem quendam adolescentem , qui iam pluribus diebus inflammationem patiebatur in oculis, rura colentem , procul ab urbe vidi: postmodum quoniam passio perseuerabat, cum ad esuitatem venisset, squalidos h bentem oculos, sed valde tumidas ac plenassansuine eas venas quae in ipsis erant: iussivi te lauaret, ac potu uteretur meraciore,&ita se sopori traderet. Et quidem somnus ipsum profundus inuasit, & mane sine dolore surrexit: mihique praebuit audaciam-, in quibus sanguinis copia crassioris in oculo in

xum venulis continetur sine plethorica in toto corpore dispositione,utend1 vini potio- ne, utpote diffundere sanguinem atque eu , cuare potente, & sui motus vehementia o

structiones aperire. Haec igitur sunt sortia I i i ' remedia

502쪽

1oo Gal. in Aphor. Hipp.

remedia doloris oculorum. Securissimum autem sementum est , & omnino aliquam afferens utilitatem , vel tanquam signum ad dignotionem , vel taliquam causa sanitatis oculoru. Quando enim nihil omnino influit amplius in oculos, so metum diisoluens eam quae in ipsis continetur superfluitatem , eis lanitatem restituit. Cum vero adhuc influit: cum primum adhibetur , suo calore aliquod affert mediocre leuamen, sed paulo phst dolorem auget,& tunc fit signu dignoscit tuum. ex quo nos dispositionem comprehendetes, ad totius corporis euacuatione peruenimuS, ipsost quidem sanguine redundante. per venae

sectionem, sed malitia humorum infestante per purgationem I neq, enim est dissicile admodu distinguere cacochymiam a plet hora. XX XII. ,

Balbi ab alui pro uio longo maxime ca

Siculisset lietestae,id est, balbutire, linguae

vitium est, non vocis: sic & traulizein , non potente lingua exquisite eas dearticulare voces , quae per i , & r,proferuntur , qualis est haec ipsa traulosis, & hae aliae similes,trechei, tremet, trachys,trochos , tripheros , & qtraecunque aliae tales. Hae siquidem omnes exi-

503쪽

Comment. Liber CL so i

gxint linguam se ampliantem ac prioribus dentibus innitentem .Qffando igitur in quibusdam fuerit imbecillior, peius firmatur,& sonum i,& r,nequit dearticulare, sed ad t,&l , facile labitur. Hoc autem etiam ei potest accidere, quoniam sit breuior quam ipsi c5- ueniat: quod rarissimum existit. Sed etiam, quia molliorem atque humidiorem habet temperaturam : quam ob causam & pueri' balbutiunt , cum tale quiddam ipsis contin- gat, quale etiam in ambulatione.Nam hanc

' nonnulli eorum omnino non habent, nonnulli vero non suffcienter , cum crura ne .

quςant in eis propter mollitiem firmiter stabiliri. Quibusdam vero etiam aetate inte-tra, loquendo sessis,cum loqui te utant, balbutire contingiti sicuti & illis qui plurimum tibia cecinerint , quibus vires ex morbo sunt debilitatae , sicuti & quibusdam quibus lingua est vehementer exsiccata. Verum sic. citas tanta nulli inesse potest, qui habitum seruet naturalem : atque ideo solius humi - . ditatis immΘdicae est symptonia in iis,qui natui a balbutiunt, id linguae vitium , euin eius musculi nequeat firmiter stabiliri: quod' ei potest accidere vel propter suam , vel propter neruorum imbecillitatem , quos videlicet a cerebro suscipit. Quare & ebri,

i I i , aliquando

504쪽

aliquando balbutiunt, tum quia multa humiditate perfunditur cerebrum, tum quia etiam ipsius multitudine praegrauatur. Continget igitur iis qui sunt balbi natura alterum ho-Tum,aut cerebrum habere humidum, vel linguam,vel utrumque. Et cerebro quidem talem sortito temperaturam, defluere ab eo multa par est humidas superfluitates , atque inde fluentes in ventrem suscipi : unde& longis profluuiis homo capitur.Lingua vero 'admodum humida natura existente, dc Ventriculum talem esse par est: vi qui alteram tunicam communem habeat cum lingua, imbecillemque ex humiditate. Ventriculi autem propria passio est diuturnum pio- fluuium.

XXXIII.

mi aridum eructant, non valde morbo laterati corripiuntur.

Acidum eructantes , hoc est , acidum ructum habentes,raro inquit capi a morbo laterali. Nam quod dicitur, valde, idem ostendit quod raro: non autem,nullo modo, ut quidam libri expositores scripserunt. Dictum autem a nobis est, ubi de morbo late-

rali sermonem habuimus,quod alias quNem

505쪽

Comment. Liber VI. 703

vna ct .m flauis ac russis fit sputis, ex biliosisHimoribus ortum habens e alias veris cum spumeis, ex pituosis: sicuti & cum nigris sputis ex melancholicis: cum rubris vel 5,ex ipso nanguine. Est enim hic morbus inflammatio membranae quae succingens nomina tur. Cum vero 'naquaeque inflammatio ex

alleuius humoris fiat superabundantia: secundum eius naturam etiam sputi species morbo laterali laborantibus aduenit,& spes

salutis ac mortis habetur. Non aeque autem membranae, ac pulmo sunt natura aptae hu-

mores suscipere. Densa siquidem est membranarum substantia ; pulmo vero parte in conani rarus ac laxus : quare huic quidem promptum est omnea suscipere ' humores, membranae autem succingenti biliosos ma- tosos Ob hanc igitur. causam ,'quibus pituita mores , natura superabundat, raro a morbo laterali habet corripiuntur , Praesertim si salsedinem atque MD- acritudinem aliquam sibi adiunxerit. Talis quin enim intestina mordens, irritat ad deiectio- eodex. nem: ac tunc contingit non solam pituitam, sed plures aliasλ etiam superfluitates eXce m. Dicebat vero ipse in libro de aere , aqua, is incis , eos qui habent ventrem natura humidum , minime morbo laterali atque aliis morborum generibus corripi.

506쪽

QDndo in viii sapientis libro serm4 in

uenitur aliquis inani sestum habens mendacium , non sine ratione legentes contingit idubitare,& primum quidem sibiipsis diffide- .re , quasi neque illa quae sint manifesta noscentibus, deinde suspicari ne quod falsum

fuerit interiectum. Quis enim nesciat caluitium esse passionem insanabilem ZSed ncque Verum est, quod magnae varices caluis nunquam adueniant, sicuti neque quod varicibus aduenientibus caluities cesset: nisi fortes ut nonnulli inquiunt ὶ vocatum a Medicis capillorum defluuium , calvitium nominet. Illud enim cum a vitiosis humoribus sicuti quae ophiasis & alopeciae, passiones capillo- 'nominantur a Graecis in generetur: cum iidem humores ad crura decumbunt, pos stant varices facere,& capillos restituere. Si enim prius capillos. a vitiosis humoribus, corruptis eorum radicibus, corrumpi contigerat et nunc sit verisimile,ut eisdem humor:-

507쪽

Comment. Liber VI. io,

i bus alio transpositis, ad primam naturam' i capilli redeant. XXXV.

Aqu/ inter cutem laborantibus t sis super-

mniens, malum.

Superuenire passionibus alias passiones& caltis, prisci Medici dicere consueueriant,' quaeciliaque ipsius passionis adauctae ratione contingere consueuerunt. Talis enim est Praxagorae liber de superuenitentibus inscriptus. Sic autem & nunc de tussi didium est. Neque enim cum ex alia fit occasione in homine aquam inter cutem patiente, tussis,' signum est exitiale, sed quando ipsius morbi ratione. Cum enim in passione tali aquosa humiditas tantum adaucta fuerit, ut iam asperas occupet arterias , deinia superuenit tussis, periculum imminet ne homo haud ita multo post stranguletur. . XXXVI. Dissicultatem Urἰna, vena secta iuuat :, δε-

eare vero interiores.

Hic sermo verus non est , nisi Sc coniunctionem assumpserit, ita ut aphorismus talis'

508쪽

Gal. in Aphor. Hipp.

fiat: Difficultatem urinae & veilae sectio sol- uit. Reverae ni in ense sectio soluit difficultatem urinae,illam videlicet quae propter inflammationem & multitudinem fit. Qihod autem dicitur , Secari vero interiores : si devenis manuum dicitur, caret veritate, neque consentaneum Hippocrati. Videtur siquidem in omnibus libris suis, in partibus, quae supra hepar sunt, ex 'manibus sanguitiem inittere'. in inserioribus vero, eas quae in po- Plite& malleolo sunt, secari iubet. Si vero de his ipsis ipsum quis dixisse arbitretur, Secare autem interiores : hoc dictum paruam vim habet. Ab una eatim a bae nascuntur,ia poplite trifariam diuisa,quoniam & una vena ad hoc peruenit membrum,non sicuti ad manum duae .Melius itaque sit & hunc aphorismum unum ex adiectis opinari.

πέπε- si νου-: Angina correpto, si tumor fiat in rosio , bo num : foras enim morbus deducitur. hor. Sermo verus est, & causa in promptu : sb. 49 7. quidem ex intimioribuς & principaliori, bus partibus passiones consert ad cutem transferri.

509쪽

. Commenes. Liber V I. sori . XXXIII.

Occultos cancros dixit, vel eos qui sunt 27ib. I., sine ulceratione, et absconditos, hoc est non apparentes: quod rursus idem significat, ac si diceretur,qui in profundo corporis sunt. Sed& curare, dup x est. Vnum quidem omnia agere ut particula patiens,ad sanitatem perducatur: alterum autem eam adhibere prouidentiam quae passioni congruat, hoc est, ipsam demulcere,ac mitiorem facere:& tum praecipuc cum adest exulceratio.Tunc enim est necessarium ut si non aliud agamus , saltem saniem abluamus, humido aliquo utentes , non quocunque , sed vel per e Xperientiam , vel per indicationem inuento , quod neque putrefacere, neque irritare partem Patientem sit natura aptum. Ab hac igitur curatione neque absistere conuenit: neque

illi qui sunt sine viceratione cancri,indigentea. Aliam vero quae fit per sectionem vel stionem

510쪽

ystionem quae sola sunt remedia factorum

eancrorum ) consulit ut in cancris occultis

non adhibeamus. d enim illi qui sulit

in partibus penitioribus, talibus non curen-rur remediis,etiam experientia docet. Equidem scio, omnes qui huiusmodi cancros curare tentaverunt, magis illos exacerbasse,&breui homines interemisse. Nam qui cancrum in palato constitutum , & in seden in sinu muliebri,vel viserunt vel secuerunt ,nec potuerunt ulcera ad cicatricem perducere, homines per curationis afflictionem usque ad mortem excarnificarunt, qui nulla curatione adhibita longiori tompore vitam cum minori molestia transegissent. Tales igitur cancros nullo modo curare tentemus : ex eis vero qui in summa parte corporis haerent,illos. tantummodo quos possit-mus una cum raditibus ipsis, ut quispiam di-Xerit , resecare. Neque enim malum est, ve luti radices quasdam cancri, nominare eas, plenae sunt tanguine melancholico venas , & usque ad loca circunstantia distenduntur.Multi enim magnae auctoritatis Medici, ne his quidem chirurgia admoueri permittunt. sed illis tantum qui sunt eXulcerari, simulq; laborantes molestant adeo, ut ipsi vhrd manum admoueri desiderent: & simulis sunt

SEARCH

MENU NAVIGATION