장음표시 사용
511쪽
sent in talibus partibus siti, quas possumus una cum radicibus resecare & exurere. Qui-l dam vero neque hos amoliri permittunt, sed omnino absistendum consulunt a remediis
profligatoriis in omni cancro. Quod vero Hippocrates nunquam consuluisset curare profligatorie cancros in partibus . corporis penitioribus conditos , ex ipsa passionis natura licet coniectari: an vero & eos qui ius summa parte corporis haerent absque vice-
re, incertum est, quantum ex verbis aphorismi coniici potest. Ipsum vero scripserunt Artemidori & Dioscoridis sectatores, vique ad ea verba , Non curare melim est. XXXIX. ΣΠαη ρς γνετο η 'ἄ--η κDε- Cmuulso si vel ex repletione , vel inani-r ono: ita mero Θ tultus. Conuulsio vi& ipsum indicat nomen infit traca is ad propria capita musculis , clariti autem diceretur , reuulsis: qualis etiam est
motus eorum secundum naturam: Verum
hie haudquaqtiam sit sine animalis volun tale. Conuulsio autem passio est inuolunta ria, ad similem venientibus neruosis pa tibus in eis dispositionem, quam etiam in motibus
512쪽
motibus voluntariis assumunt. Itaque ex repletione fit, ut in nimium humida aeris ambientis constitutione accidit chordis. Nam propter hanc causam saepe rumpuntur. Sie autem & in siccioribus constitutionibus afficiuntur, nam in seipsa adducuntur, ac convelluntur omnia neruosa corpora violentius exsiccata: sicuti quae ad ignem longo tempore lora calefiunt , simile quid patiuntur,& quae sol aes tuus exsiccauit. Conuulsio igitur non absque ratione a cotrariis fit caurss. Singultus vero concedatur conuulsio stomachi nominari, quando aliud fuerit sermo. nis propositum .Qitando vero hoc solum studuerimus , ut passionis substantiam cognoscamus: melius fortastis fuerit, non conuulsionem nominare , sed quendam motum, eiusdem quidem cum vomitibus generis,sed fortiorem illo & vehementiorem. Nam stomachus appetens,corum aliquid quae in ipso continentur eXpellere, ad duo S mouetur cvsus, vehementiorem quidem in singultibus, moderatiorem vero in vomitibus: siquidem in vomitibus appetit ea tantum,quae in venistriculi spatio latiori continentur, expellere; in singultibus autem & ea quae sunt in ipsius ore penitiora.Per stomachum nunc a me in
tellexeris , non solum eum qui ita proprie
513쪽
nominatur, sed & ventriculi os .Qlyaeenina 1 ni t hoc continentur , ipso appetente ventriculos expellere, singultus fit. Quod vero eorum, quae difficulter excernuntur , &quae veluti in se absorpserit ventriculi os , fiat per singultus excretio: discere licet ex iis quae quotidie eueniunt,omnibus sere, vel magis, vel minus. Sive enim solum quid acre,vxluti piper deglutierint, siue cum melle, siue aliquo alio,postea vinum biberint aqua calida. temperatum, statim singultiunt: calore quidem potus piper ad interiora deuehente, piperis
vero acrimonia ventriculum molestante: Vnde Conatur motu violentiore rem infestantem expellere. Ostensum est autem in libro de causis ea tum , quod & tussis, & ste nutatio,& rigor ex talibus motibus sint. XL.
Quibus dolor circa Dpoehon νἱum fit absque instammatione , iis febris superueniens
. Sequitur quidem & ad morsus dolor: sed consueti sunt morsus nomine, non doloris, tales casus appellari. Eit alue dolor propter quandam
514쪽
quandam simileni 1nflammationi dispositionem. Sic aulcm nominata est, quoniam &erysipelata dolor consequitur. inando igitur non ob talem dispositionem dolor hypochondrium occupauerit, & m rsus sensus abfuerit, relinquitur ut dolor fiat vel propter obstructionem , vel propter spiritu inflatuosum , vel aliquam 4ntemperiem inaequalem , quae febrilis calor aptus est natura sanare: illa quidem inciden S, eXtenuan S,atque dita luens, haec vero . ad temperaturae aequalitatem perducens.
gnibuscunque suppuratio in corpore exibsissnon innotescit, iis ob crassitudinem puris , aut
Duplex est huius loci scriptura, & duplex
expositio,& utraque non caret ratione. Nam& propter puris ac loci crassitudinem,saepius occultatur puris in aliquo loco eomprehensi notitia .Recte ergo nonnulli scripserunt: His pristar loci crassitudinem Domi si vero, His propter puris crassitudinem non immescit. Eν
515쪽
Morbum regium hoc loco dicit,qui fit ex hepatis inflammatione ; tunc enim durities ostendit, scirrhum vel inflammationem iii hepate esse:quemadmodum & sine hac contingit quidem aliquando propter eius Obstructionem , morbum regium aduenire: contingit etiam ipsa natura quandoque per modum criseos ipsum humorem eXuperantem in venis contentum ad cutem expellente.
ε uicunque liens a discutiate intesinorum capiuntur , ita severuenientem longam incultatem inustinorum aqua inter cutem aut uuitas intestinorum excipis , eo
Oportuit hunc aphorismum illi subiungi, Aph. in quo dicit : Lienosis dissicultas intestim- huius rum superum ovi, Mnum, sed hic quidem Kk inter
516쪽
inter sequentes scribitur post quatuor alios . intermedios: nobis autem est necessarium liam ipsius meminisse. Quicunque en m lie- nosi luni,hoc est, qui diu durum habent lie- nem, iis superueniens difficultasIntestin
rum soluti dispositionem, quando scilicet
ratione transpositionis atque euacuationis humorum crassorum ac melancholicorum lieni insertorum euenerit. Sed quoniam saepius huiuscemodi euacuationes vltra modum extenduntur, & noxiae sunt laborantibus,conuenienter Hippocr.quem finem ha-
beat immoderata difficultas intestinorum ostendit; quae talibus aduenit dispositioni. bus. Laesis siquidem intestitiis transitu vitiosorum humorum, vires eorum laborant, &temperies natiui caloris aboletur: ob hanc ligitur causam, & aqua inter cutem,& laeui- l tas intestinorum superueniunt: laeuitas quidem intestinorum, ex sola intestinorum imsone : aqua vero inter cutem propter hepa
tis compassionem , atque lienis, & omnis venosi generis. XLIV.
517쪽
perueniente salsi urina guxerit.
In i leo nihil exit inferius, ne si quidem
quis acerrimo utatur clystere. Vomitus autem stercoris aduenit iis , qui exitialiter se habent. Quod igitur interclusa inferiori via exitus, haec passio fiat, & qudd in tenuibus intestinis , non autem crastis , omnes fere fatentur. Et quidem quod propter inflammationem, & propter obstructionem stercoris sicci, vel humorum crassorum atque tenacium dictum est a pluribus. Mihi vero videtur inflammationem, vel scirrhum,velab- scessum,tantam facere posse loci angustationem,ut nihil possit ad inferiora transmitti. Quod autem humores erassi, atque tenaces in causa sint, non admodum mihi videtur probabile.Verum & hoc,si libeat,ponito,& si quid aliud dicatur praeter hoc. Verum quod videtur omnibus sere qui aphorismos eX POsuel unt, admodum mihi videtur difficile creditu. Aiunt enim quod vesica inflammara , angustia loci facta ex compressione in . quibusdam intestinis,pastionem affert , quae
ileos nominatur. Ego vero multos me put in ista Vidisse vita: nonnullos tantum pericatames, non paucas vero etiam mortuos
518쪽
quod non possent mingere , quibus tune manifeste omnibus secundum propriam lcircumscriptionem plena vesica apparebar, ladeo ut extreme esset extensa: & dolor, ut par est, inde accresceret quorum tamen
nullus factus est ileosus. Gomodo igitur
quispiam unquam persuaderetur, Ob vesicae inflammationem an ostiore facto intestino,ileon aliquando prouenireῖNon magis sane quam ex tumore uteri in muliere grauida. Atqui usque ad hypochondria eiuS tumor extenditur, & magis premere potest atque angustare. intestina tenuia: vesica vero si tumore attollatur solum potest rectum premere intestinum.Quidam vero etiam dicunt absurdius , qudd febris superiaeniens conserat ileo. Nam febris quidem ex inflammatione vescae . non absque ratione fieret, & quanto illa maior esset ac grauior , tantum augeri febrem contingeret , cum casus sit inflammationis. Ileos vero i ut ipsi aiunt ex inflammatione ortum habuit, &vnam tantum spem habet solutionis , inflammationis cenationem, cum qua etiam febrem , sedari est necessarium. Bonum igitur signunt solutionis earum quae sunt in i leo paruonu, .st febris vel. remissa, vel soluta : non Verosgnum est bonum , neque causa bona, ipsaVel
519쪽
' vel superueniens, vel aueta. Nouimus enim solum illis morbis conferre febrem , qui ex frigiditate fiunt, aliquando sola , aliquando cum humoribus crudis,pituitosis,uel flaruo sis spiritibus. Melius est itaque , si fateamur nos ignorare,quae in hoc aphorismo Hippocrates dixerit. Neque enim ratio eorum indicat veritatem, neque experieti a docet: tertium autem aliud nullum habemus ad faciendam fidem. An unquam talis aegrotus sit visius,aut ab Hippocr. aut ab aliquo alio Τ An etiam legitimus sit hic aphorismus,non possum dicere. Multitudinem bitur humorum crudorum una cum multa frigiditate,melius est talium in i leo casuum,qui diisti sunt,cau- sam arbitrari. Sic enim sola febris esset me- diei ita huiusce dispositionis, & retentarum
Vrinarum euacuatio. Sic enim consueuere crassae, multae, & consertae euacuari, dum
rib-,abscessum os pati s necesse, is cicatrice
caum fieri. Quaecunque ulcera longo tempore ma .
520쪽
nent, vel cicatrice nullo modo adueniente,
vel si facta sit,rursus resoluta, nihil videlicet Medicis in curatione delinquentibus,necesse est vel propter influxum vitiosorum humo - rum , vel propter dispositionem in membroc5tractam,temporis longitudine, ex humoribus influentibus,vel ob aliquam passionem ossis in eo loco corrupti, difficulter sanari. Alia itaque ulcera semper maiora & dete, riora fiunt: atque haec omnii a Phagedaenas,id est,exedentes antiqui nominabant. Ouidam vero posteriores ea distinguere cogitarunt, propriam singulis dantes appellatione mi&quaedam eorum Chironia nominantes, quaedam Telephia,quaedam Phagedaenas,& alias adhuc curiosas magis affer ςntes appellatio-hes. Nobis vero sumciet ex iis quae aliquid
loci occupant circumstantis , nonnulla quidem herpetas nominare , quando summas tantum partes cutis Occupauerint, alia vero Phagedaenas, quae carnem subiecta corrum' punt. inod enim putridum atque depascensa nonnullis ulcus vocatur, non est propria viceris differentia, sed passio composita exulcere atque putredine. Scimus autem quod& absque ulcere putredo ipsa per seipsam
in multis corporis partibus consti tuitur. Qv oddam etiam ulcus vocatur carbunculus, crustam