Catechismus ex decreto Concilii Tridentini ad parochos Pii Quinti Pont. Max. iussu editus Ad editionem Romae A.D. MDLXVI. publici iuris factam accuratissime expressus ...

발행: 1851년

분량: 509페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

a CATECHISΜ Α ΡΑROCHO Srent, incredibile est quam Deile incautos simplietum animos deceperitit. Qua EATI VII.

Pestilentibus pseudoprophetarum Vocibus et scriptis oecurrendum S. Syn eus recte statuit.

Quamobrem Patres oecumenicae Tridentinae synodi, quum tanto et tam pernicios huic malo salutarem aliquam medicinam adhibere maxime cuperent, non satis esse putarunt, graviora catholicae doctrinae capita contra nostri temporis haereses decernere, sed illud praeterea sibi laetendum censuerunt, ut certam aliquam formulam et rationem Christiani

populi ab ipsis fidei rudimentis instituendi traderent, quam in omnibus eclesiis illi sequerentur, quibus legitimi pastoris et doetoris mutas beundum esset. 'QUAESTIO VIII.

Necesse fuit, etiam Oecumenici concilii studio summique Pontificis auctoritate, post tot doctrinae Christianae eonscriptas institutiones, novum intechismum pastoribus proponere.

Multi quidem adhue in hoc scriptionis genere cum magna pietatis et doctrinae laude versati sunt, sed tamen atribus visum est maxime referre, si liber sanctae Synodi auctoritate ederetur, ex quo Parochi, vel omnes alii, quibus docendi munus impositum est, certa praecepta petere atque depromere ad fidelium aediseationem possint, ut, quemadmodum unus est Dominus, una fides, ita etiam una sit tradendae dei, ad omniaque pietatis mei populum Christianum erudiendi ommunis regula atque praescriptio. QUAESTIO IT.

Νon sunt exaete universa nostrae religionis dogmata hic discussa.

Ergo, quum multa sint, quae ad hanc rationem pertinere videantur, nemo existimet, illud sanctae synod propositum suisse, ut omnia Christianae fidei dogmata uno libro Omprehensa subtiliter explicarentur, quod ab iis seri solet, qui se profitentur universae religionis institutionem et doctrinam tradere. Id enim et infiniti paene operis suisset, et instituto

minus convenire perspicuum est Sed quoniam parochos sacerdotesque, animarum curatores, earum rerui cognitione instruendos suscepit, quae pastoralis muneris maxime propriae sunt, et ad fidelium aptum aeeommodatae ea tantum in medium afferri voluit, quae hae in re pium pastorum studium, si

12쪽

PROOEMIUM in disseilioribus divinarum rerui disputationibus non ita vem sati fuerint, adiuvare possent duae quum ita sint, antequam ad ea singillatim traetanda aeeedamus, quibus huius duetrinae summa eontinetur institutae rei ordo postulat, ut pauea quaedam exponantur, quae pastores Onsiderare, sibique ante oeulos proponere in primis debent, ut seiant, quonam, veluti ad finem, omnia eorum eonsilia, labores, studia reserenda sint,

quove pacto id, quod volunt, saeilius Onsequi ei meero

euum pastores animarum hic instituendi suseipiantur, quid illis potissi

mum, ut rite suo iungantur Inunere, si considerandum.

Illud igitur primum videtur esse, ut semper meminerint, omnem Christiani hominis scientiam ho capite comprehendi, vel potius, quemadmodum Salvator noster ait in senae est

vita aeterna, ut cognoseant te solum verum Deum, et quem

misisti Iesum Christum. quamobrem in eo praecipue ecclesiastici doctoris opera versabitur, ut fideles seire ex animo cupiant Iesum Christum, et hunc crucifixum sibique erto persuadeant, atque intima cordis pietate et religione credant, aliud δὲ nomen non esse datum hominibus sub coelo, in quo oporteat nos salvos fieri siquidem ipse i ropitiatio est pro peceatis nostris. At 3 vero quia in hoe scimus, quoniam eo-gnovimus eum, si mandata eius observemus, proximum est et eum eo, quod diximus, maxime coniunctum, ut simul eliani ostendat, vitam a delibus non in tio et desidia degendam esse, Verum oportere, ut quemadmodum ipse ambulavit in ita et nos ambulemus, sectemurque in omni studio iustitiam, pietatem, fidem, aritatem, mansuetudinem dedit enim I semeti sum pro nobis, ut nos redimeret ab Omni iniquitate, et mundaret sibi populum aeceptabilem, sectatorem bonorum operum, quae Apostolus pastoribus praeeipit, ut loquantur et exhortentur. Quum autem Dominus a Salvator noster non solum dixerit, sed etiam exemplo suo demonstrarit, legem et Prophetas ex dileetione pendere, Apostolus deinde eonfirmarit' ,earitatem esse sinem praecepti ae legis plenitudinem') dubitam nemo potest, hoc tanquam praecipuum munus omni diligentia curandum esse, ut delis populus ad immensam Dei

13쪽

erga nos bonitatem amandam excitetur, ae divino quodam a dore ineensus ad summum illud et persectissimum bonum rapiatur, cui adhaerere, solidam et veram felicitatem esse, is

plane sentiet, qui illud Prophetae dicere poterit 3: Quid

enim mihi est in coelo, et a te quid volui super terram Z Hae nimirum est via illa excellentior, quam idem Apostolus demonstravit ), quum omnem doctrinae et institutionis suae rationem ad caritatem, quae nunquam excidit, dirigeret. Sive enim credendum, sive sperandum, sive agendum aliquid proponatur, ita in e semper aritas Domini nostri commendari debet, ut quivis perspiciat, omnia persectae Christianae virtutis opera non aliunde, quam a dilectione Ortum habere, neque ad alium finem, quam ad dilectionem, reserenda esse. QUAESTIO XI.

Non satis est, pastores ad duos illos fines inier docendum respicere, sed se ad eaptum cuiusque debent aceommodate.s

duum autem in omni re tradenda plurimum intersit, utrumhoe, an illo modo aliquid doceas, tum vero hoe in Christiani populi institutione maximi momenti existimandum est. bse vanda est enim audientium aetas, ingenium, mores, conditio, ut qui docendi munus exercet, omnia δ omnibus meiatur, ut et omnes Christo lucrifaciat, et so ipsum fidelem' ministrum et dispensatorem probare possit, ae veluti β servus bonus et fidelis dignus sit, qui super multa constituatur a Domino. Neque vero unius tantum generis homines fidei suae commissos esse arbitretur, ut praescripta quadam et certa docendi sol mula erudire, atque ad veram pietatem instituere aeque omnes

fideles possit sed quum alii, veluti' modo geniti, insantes sint, alii in Christo adolescere incipiant, nonnulli vero quο-dam modo eonfirmata sint aetate necesse est diligenter considerare Τ), quibus lacte, quibus solidiore cibo pus sit, ac singulis ea doctrinae alimenta praebere, qua spirituit augeant β), done occurramus omnes in unitatem fidei, et agnitionis Filii Dei, in virum persectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi. Id vero Apostolus in se ipso omnibus Observandum indicavit, quum dixit '), se Graecis et barbaris sapientibus et insipientibus debitorem esse ut videlicet intel-

14쪽

PROOEMIUM. aligerent qui ad hoc ministerium vocati sunt, ita in tradendis fidei mysteriis e vitae praeeeptis oetrinam ad iidientium sensum atque intelligentiam accommodari oportere, ut, quum eorum animos, qui exercitatos sensus habent, spirituali ibo expleverint, ne interim parvulos sanie perire patiantur, ut 3 qui panem petant, et non sit qui frangat eis. Neque veraeuiusquam studium in docendo retardari debet, proptereo

quod interdum necesse sit, auditorem earum rerui praeeeptis instrui, quae leviores et hiantiliores videntur, ne sine molestia ab iis potissimum tractari solent, quorum animus in sublimium rerum eontemplatione versatur ne conquieseit. Nam si ipsa aeterni Patris sapientia in terras cscendit, ut in carnis nostrae humilitate oelestis vitae praecepta nobis traderet: quem non compellat caritas Christi, ut parvulus i fiat in medio fratrum suorum, et tanquam nutrix, fovens filios suos,

ita cupide proximorum salutem desideret, ut, quod de se ipso Apostolus testatur 3 eis velit non solum evangelium Dei, sed etiam animam traderer

uuum Deus visibilem sui praesentiam nobis subduxerit, pastores eius ver-hum liaurient ex seriptura ei traditionibuη.

omnis autem doctrinae ratio, quae fidelibus tradenda sit, verbo Dei continetur, quod in scripturam traditionesque distributum est itaque in harum ci uni meditatione pastores dies noctesque versabuntur, memores illius divi Pauli admonitionis, quam ad Timotheum seriptam omnes, quicunque animarum curae praepositi sunt, ad se pertinere existimabunt. Est autem haec admonitio in hune modum sin ,,Attende lectioni, exhortationi et doetrinae; est enim omnis Seriptura divinitus inspirata, utilis ad docendum, ad arguendum, ad eorripiendum, ad erudiendum in iustitia, ut perlaetus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus. Sed quoniam quae divinitus tradita suerunt multa sunt et varia, ut nee lasaeile aut animo comprehendi, aut etiam mente comprehensa memoria teneri possint, ut, quum se obtulerit docendi occasio, eorum parata sit et prompta explieatio sapientissime maiores nostri totam hanc vim et rationem salutaris doctrinae inquatuor hae eapita redactam, distribuerunt Apostolorum

15쪽

symbolum, saeramenta, decalogum, dominicam orationem nam

omnia, quae Christianae fidei disciplina tenenda sunt, sive ad Dei eognitionem, sive ad mundi creationem et gubernationem, sive ad humani generis redemptionem spectent, sive a b norum praemia, et malorum poenas pertineant, Symboli doctrina continentur. Quae autem signa sunt et tanquam instrumenta ad divinam gratiam eonsequendam, hae septem sacramentorum doctrina complectitur. Iam vero quae ad leges reseruntur, quorum ni est aritas, decalogo descripta sunt. Quidquid denique ab hominibus Optari, sperari ac salutariter peti possit, id dominie preeatione comprehenditur. Quare sequitur, ut explanatis quatuor his quasi communibus sacrae scripturae loeis, nihil sero ad eorum intelligentiam, uuae Christiano homini diseenda sunt, desiderari possit. 'QUAE ATIO XIII.

Qua methono paroelii explieationem evangelii cum ealeelit mi explicatione eoniungent.

Itaque visum est, monere parorbos, ut quoties usu venerit, ut aliquem interpretentur evangelii vel quei vis alium divinae scripturae loeum, intelligant, eius loci, quieunque is fuerit, sententiam adere sub unum aliquod quatuor illorum eapitum, quae diximus, quo, tanquam ad eius doctrinae sontem, quod explicandum sit, eonfugient. Exempli causa, si explanandum sit illud evangelium primae dominicae Adventus: ,,Εrunt signa in sole et luna ete., quae ad eam rationem e linent, tradita sunt illo symboli articulo: Venturus est iudiear vivos et mortuos; quibus inde assumptis pastor una eademque opera fidelem populum et symbolum evangelicum docebit. Quare in omni docendi et interpretandi munere hane consuetudinem tenebit dirigendi omnia ad prima illa quatuor genera, ad quae referri universam divinae scripturae vim atque doctrinam diximus. Docendi autem ordinem eum adhibebit, qui et personis et tempori aeeommodatus videbitur nos Patrum auctoritatem seeuti, qui initiandis Christo Domino, et in eius disciplina instituendis hominibus, a dei docti in initium feeerunt, perae pretium duximus, ita ad fidem periinent, prius explicare.

16쪽

CATECHINII

EX DECRETO

De fide et Symbolo fidei. QUAERTIO I.

Quid sit fides hoc Ioco, et quae eius ad salutem necessitas v

Sed quoniam in divinis literis multiplex est fidei significatio, hic de ea loquimur, cuius vi omnino assentimur iis, qua tradita sunt divinitus. Hanc autem ad salutem consequendam esse necessariam, nemo iure dubitabit, praesertim quum scriptum siti): Sine side impossibile est placere Deo. duum enim nis, qui ad beatitudinem homini propositus est, altior sit, quam ut humanae mentis acie perspici possit ne-eesse ei erat, ipsius a Deo cognitionem accipere. Hae vero eognitio nihil aliud est, nisi des, cuius virtus effieit, ut id ratum habeamus, quod a Deo traditum esse sanetissimae matris ecclesiae auctoritas Omprobariti ulla enim fidelibus potest aecidere dubitati in iis, quorum Deus auctor est, qui est ipsa veritas 3. Ex quo intelligimus, quantum inter hane fidem, quam Deo habemus, intersit et illam, quam humanae historiae scriptoribus adhibemus Fides autem, quanquam late pateat, et magnitudine ae dignitate disserat est enim si in saeris literis.): Modicae fidei, quare dubitasti 'M et, Magna est fides tua, et ), Adauge nobis fidem, citem β), Fides sino operibus mortua, et q), Fides quae per haritatem

17쪽

operatur ): tamen est idem genere, et diversis fidei gradi . bus eadem definitionis vis et rati convenit. Quam vero Ductuosa sit, et quantam ex ea utilitatem capiamus, in articulorum explicatione dicetur. QUAESTIO II.

Quando et qua de causa duod im fidei capita an Apostolis sint tradita.

quae igitur primum Christiani homines tenere debent, illa quiit, quae fidei duces doctoresque sanet Apostoli, divino Spiritu inlati, duodecim symboli articulis distinxerunt. Nam quum mandatum ha Domino accepissent, ut, pro ipso legatione

langentes, in universum mundum profiscerentur, atque omni creaturae evangelium praedicarent Christianae fidei formulam componendam censuerunt, ut scilicet id ipsum omnes sentirent ae dicerent ), neque ulla essent inter eos schismata quos ad fidei unitatem vocassent, sed essent persecti in eodem sensu et in eadem sententia. QUAESTIO III.

Symbolum unde sit dictum

Hane autem Christianae dei et spei professionem a se compositam Apostoli symbolum appellarunt, sive quia ex variis sententiis, quas singuli in omniune contulerunt, conflata est, sive quia ea veluti nota et tessera quadam uterentur, qua desertores et subintroductos salsos fratres, qui evangelium adulterabant, ab iis, qui Vere Christi militiae sacramento se obligarent, facile possent internoSeere. QUAESTIO IV.

uuae symboli huius neeessitas, et quo in partes dividatur.

Credo in Deum. duum multa in Christiana religione fidelibus proponantur, quorum singulatim et universe certam et firmam dein habere portet, tum ver illud primo ac necessari omnibus credendum est, quod veluti veritatis landamentum ac summa de divinae essentiae unitate et trium personarum distinctione, earumque aetionibus, quae praecipua quadam ratione illis attribuuntur, Deus ipse nos docuit, huius mysterii doctrinam breviter in Symbolo Apostolorum Omprehensam esse, Parochus docebit.

18쪽

ΡΑRMI CAPUT II. RNam, ut maiores nostri, qui in hoc argument pie et aee diate versati sunt, Observaverunt, in tres potissimum partes ita distributum videtur, ut in una divinae naturae prima persona et mirum reationis opus deseribatur in altera, secunda persona, et humanae redemptionis mysterium in tertia, tertia iten persona, caput et laus sanctitatis nostrae, variis et apti simis sententiis concludatur. Eas autem sententias, similitudine quadam a Patribus nostris frequenter usurpata, articulos appellamus. Ut enim corporis membra articulis distinguuntur, ita etiam in hae fidei consessione, quicquid distincte et separatii ab alio nobis credendum est, recte et apposite articulum dicimus.

De primo Symboli articulo.

Credo in Deum Patrem Omnipotentem, ereatorem coeli et

terrae.

QUAESTI I.

Explicatur breviter primus articulus

Ilis verbis ea sententia subiecta est ceris credo a sine ulla dubitatione profiteor Deum Patrem, primam scilicet Trinitatis personam, qui sua omnipotenti virtute coelum ipsum et terrain, et omnia, quae coeli et terrae ambitu continentur, ex nihilo condidit, et condita tuetur ac regit; neque solum eum corde credo et re confiteor, verum summo studio ac pietate ad illum, veluti summum et persectissimum bonum, eontendo. Haec igitur sit brevis quaedam primi huius artieuli comprehensio. Sed quoniam magna mysteria in singulis sere verbis latent, ea nunc diligentius paroelio perpendenda sunt, ut, quantum Dominus permiserit, ad eius maiestatis loliam contemplandam cum timore et tremore fidelis populus aeeedati QUAESTI II.

credendi vernum quid significet.

Igitur credendi vox hoc loco putare, existimare, opinari non significat, sed, ut docent sacrae literae, certissimae assensionis vim habet, qua mens Deo, sua mysteria aperienti, firme constanterque assentitur. Quamobrem is redit quod

19쪽

sitatione certum et persuasum est. Neque ver existimare quisquam debet, si dei notitiam minus certam esse, quod ea non ernantur, quae nobis redenda de proponit; etenim divinum lumen, quo ea percipimus, tametsi rebus perspicuitatem non asserat, nos tamen de his dubitare non sinit. Deus

enim γ, qui dixit de tenebris lucem splendescere, ipse illuxit in ordibus nostris, ut non sit nobis opertum evangelium, sicut iis, qui pereunt.' QUAESTI III.

uuae in symboIo proponuntur non curiose scrutanda, sed simplieiter asserenda sunt.

Iam vero ex iis, quae dicta sunt, consequitur, eum qui coelesti hae fidei cognitione praeditus est, inquirendi curiositate liberum esse Deus enim, quum iussit nos credere, non divina iudiei scrutanda, eorumque rationem et causam perquirendam nobis proposuit, sed immutabile sdem praecepit, quae esset ut animus in aetervae veritatis notitia conquiescat. Ac profecto quum Apostolus testetur ): Deus verax est, Omnis autem homo mendis δὶ, si arrogantis et impudentis hominis est, gravi ac sapienti viro aliquid affirmanti sidem non habere, sed praeterea urgere, ut, quod dixerit, rationibus aut testibus probetur: cuius temeritatis, atque adeo stultitiae fuerit, Dei

voces audientem, Oelestis ac salutaris doctrinae rationes requirere Fides itaque, seclusa omni non solum ambiguitate, sed etiam demonstrandi studio tenenda est. 'QUAE ATI IV.

Νon sutaeit ad salutem credere, sed etiam fidem profiteri necessarium est.

Verum illud praeterea doceat parochus, eum, qui dieit, Credo, praeterquam quod intimum mentis suae assensum declarat, qui interior fidei actus est, debere id, quod animo inelusum habet, aperta fidei professione prae se ferre, summaque alacritate palam lateri ae praedicare oportet enim fideles eum spiritum habere, quo fretus Propheta dixit ): Credidi, propter quod locutus sum; imitari Apostolos, qui ad principes populi responderunt δ): Non possumus, quae vidimus et audivimus, non loqui; divi Pauli praeelara illa voce excitari ε): GNon erubese evangelium virtus enim Dei est

20쪽

PARSI. CAPUT II. ui salutem omni credenti; Item, quo maxime huius sententiae veritas confirmatur Corde creditur ad iustitiam, ore autem consessio si ad salutem. 'oo AEATI V.

Fidei Christianae excellentia v

I ine Christianae sapientiae dignitatem et praestantiam, ex eaque, quantum divinae bonitati debeamus, cognoscere ieet, quibus datum est, statim ad rei praestantissimae maximeque expetendae cognitionem quasi fidei gradibus ascendere. 'QUAESTI VI.

Quantum differat Christiana de Deo sapientia a phiIosophica rerum divinarum notitia. ο

In hoe enim multum inter se differunt Christiana philos phia et huius saeculi sapientia, quod hae quidem naturalis tantum luminis ductu al, flectibus et ab iis, quae sensibus percipiuntur, paulatim progressa, non nisi post longos labores vix tandem invisibilia Dei contemplatur, primamque omnium

rerum causam, et auctorem agnoscit atque intelligit; eontra vero illa humanae mentis aciem ita exacuit, ut in coelum nullo

Iabore penetrare possit, atque divino splendore collustrata, prinium quidem aeternum ipsum Iuminis sontem, deinde, quae infra ipsum posita sunt, intueri, ut nos vocatos esse de tenebris in in admirabile lumen, A quod est apud Apostolorum

principem, cum summa animi iucunditate experiamur, et ,eredentes 3 exsultemus laetitia inenarrabili. Recte igitur fideles primo se in Deum credere profitentur, cuius maiestatem, ex Ieremiae 3 sententia , incomprehensibilem esse dicimus.

-Lucem enim, ut ait Apostolus in ,,inhabitat inaccessibilem, quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest; quum enim ad Moysen loqueretur ): ,NO Videbit me, inquit. homo et vivet. Nam ut mens nostra ad Deum, quo nihil

est sublimius, perveniat, necesse est, eam omnino a sensibus abstractam esse, cuius rei facultatem in hae vita naturaliter

non habemus. Sed quamvis haec ita sint, non reliquit tamen Deus, ut inquit Apostolus I), semet ipsum sine testimonio, benesaeiens, de coelo dans pluvias et tempora fructifera, --

SEARCH

MENU NAVIGATION