Catechismus ex decreto Concilii Tridentini ad parochos Pii Quinti Pont. Max. iussu editus Ad editionem Romae A.D. MDLXVI. publici iuris factam accuratissime expressus ...

발행: 1851년

분량: 509페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

Deus sua gubernalione seeundarum causarum vim non evertit..

Non solum autem Deus universa, quae sunt, providentia sua tuetur atque administrat Verum etiam, quae moventur et agunt aliquid, intima virtute ad motum atque actionem ita impellit, ut, quamvis secundarum causarum meientiam non impediat, praeveniat tamen, quum eius occultissima vis ad singula pertineat, et, quemadmodum Sapiens testatur ): Attingat a sine usque ad finem sortiter, et disponat omnia suaviter. Quare ab Apostolo dictum est, quum apud Athenienses annuntiaret Deum, quem ignorantes colebant ): Non longe est ab unoquoque nostrum in ipso enim vivimus, et movemur,

et sumus. v QUAE ATIO XXIII. Rerum creatio soIi Patri tribuenda non est. οAtque haec de primi articuli explieatione satis suerint, si tamen illud etiam admonuerimus, creationis pus omnibus sanetae et individuae Trinitatis personis commune esse. Nam ho loe ex Apostolorum doctrina Patrem creatorem Oeli et terrae eonfitemur in Scripturis aeris legimus de Filio 33r-0mnia per ipsum facta sunt, et de Spiritu saneto i , Spiritus Dei serebatur super aquas; et alibi βὶ ,,Verbo Domini eoeli firmati sunt, et spiritu oris eius omnis virtus eorum.

CAPUT III.

De secundo Artieulo. Et in Iesum Christum, Filium eius unieum, Dominum

nostrum.

De seeundo artieulo et de professionis eius uillitate.

Mirifieam et uberrimam esse utilitatem, quae ex huius aristieuli fide et Onsessione Onfluxit ad humanum genus, et illud sanet Iohannis testimonium ostenditq) ,,Quisquis consessus suerit, quoniam Iesus est Filius Dei, Deus in eo manet,

32쪽

PARS I. ΑΡ UT III Ea et ipse in Deo, et beatitudinis praeeonium deelarat, quod a Christo Domino tributum est Principi Apostolorum i): Beatus

es, Simon Bar- Iona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in coelis est. Ηο enim undamentum firmissimum est nostrae salutis ac redemptionis. 'QUAESTI II.

Unde magnitudo veneficii hoc articulo propositi potissimum cognoseatur.

Sed quoniam admirabilis huius utilitatis fruetus maxime ex selieissimi illius status ruina intelligitur, in quo Deus primos homines collocarat incumbat in hane curam paroehus, ut fideles communium miseriarum et aerumnarum causam cognoseant duum enim a Dei bedientia descivisset Adam, interdictumque violasset illud ): Ex omni ligno paradisi eomede, de ligno autem scientiae boni et mali ne comedas, in

quoeunque die enim comederis ex eo, morte niorieris; in summam illam incidit calamitatem, ut sanctitatem et iustitiam, in qua constitutus fuerat, amitteret, et reliqua subiret mala quae sancta ridentina synodus uberius explicavit. Propterea vero peccatum et peccati poenam in uno Adam non onstitisse commemorabunt, sed ex eo tanquam ex semine et eausa ad omnem posteritatem iure permanasSe. 'QUAESTI III.

Νullus praeter Christum genus humanum potuit restaurare.

Quum igitur ex altissim dignitatis gradu concidisset nostrum genus, sublevari inde, et in pristinum locum restitui nullo modo poterat hominum aut angelorum viribus. Quare reliquum erat illud ruinae et malorum subsidium, ut Dei Filii infinita virtus, assumpta carnis nostrae imbecillitate, infinitam tolleret peeeat vim, et nos reconciliaret Deo in sanguine suo. 'QUAESTIO IV.

citra redemptionis fidem, nullus unquam salvari potuit, et propterea Christus a mundi initio saepe praenunciatus est. v

Huius autem redemptionis sides et consessio hominibus ad salutem consequendam necessaria est, semperque suit, quam Deus initio praemonstravit; nam in illa damnatione humani generis, quae statim peccatum eonsecuta est, ostensa etiam sui spes redemptionis illis verbis, quibus proprium diabolo damnum, quod ex liberatione hominum lacturus erat, denu

33쪽

elavit i): Inimicitias ponam inter te et mulierem, semen tuum et semen illius ipsa Onteret aput tuum, et tu insidiaberis calcane eius; et deinceps eandem promissionem saepe eonfirmavit, maioremque sui consilii significationem iis praesertim hominibus dedit, quibus voluit singularem benevolentiam praestare inter ceteros vero, quum Patriarchae Abrahae saepenumero hoc mysterium significasset, tum e tempore

apertius declaravit, quum ille Dei iussis obediens, filium suum unteum Isaae immolare voluit inquit enim ): Quia secisti hanerem, et non pepercisti fili tu unigenito benedicam tibi, et

multiplicabo semen tuum sicut stellas coeli, et velut arenam, quae est in litore maris possidebit semen tuum portas inimicorum tuorum, et benedicentur in semine tu omnes gentes terrae, quia obedisti voci meae. Ex quibus verbis Deile Olligi poterat, ex progenie Abrahae suturum, qui omnibus ab immanissima satanae tyrannide liberatis salutem asserret. Illum autem Dei Filium, natum ex semine Abrahae seeundum a nem fore necesse erat. Non ita multo post Dominus, ut eiusdem promissionis memoria conservaretur, idem foedus eum Iaeo Abrahae nepote sancivit; nam quum ille in somnis vidit scalam stantem super terram, et cacumen illius tangens coelos, angelos quoque Dei ascendentes et descendentes peream, ut testatur scriptura audivit etiam Dominum innixumseatae, dicentem sibi ): Ego sum Dominus Deus Abraham patris tui, et Deus Isaac terram, in qua dormis, tibi dabo, et semini tuo; eritque semen tuum quasi pulvis terrae. Dilataberis ad orientem, et occidentem, et septentrionem, et meridiem, et benedicentur in te et in semine tuo cunetae tribus terrae. Neque postea destitit Deus eadem sui promissi memoria renovanda et generi Abraham et multis praeterea hominibus Salvatoris exspectationem commovere; si quidem Iudaeorum republiea et religione constituta notior populo suo seri coepit. Nam et mutae res significarunt, et homines praedixerunt, quae et quanta nobis bona Salvator ille et Redemptor noster Christus Iesus allaturus esset. Ae Prophetae quidem, quorum mens Oelesti lumine illustrata suit, Filii Dei ortum, admirabilia opera, quae homo natus effecit, doctrinam,

mores, consuetudinem, mortem, resurrectionem, ceteraque

eius musteria, haec omnia, quasi tum adessent, palam docentes, populo praenunciarunt ita, ut, si suturi et praeteriti tem-

34쪽

ΡARS I. CAPUT 1ll. poris tollatur diversitas, nihil iam inter Prophetarum praedietae Apostolorum praedicationem, nihil inter veterem Patria eliarum fidem et nostram interesse videamus. Sed iam de singulis articuli partibus dicendum videtur. QUAESTI V.

De Iesu nomine, et quod Christo proprie conveniat.

Iesus proprium est nomen eius, qui Deus et homo est, quod Salvatorem significat non quidem fortuit aut ho ininum iudicio et voluntate, sed Dei consilio et praecepto illi impositum Angelus enim Mariae matri ita annunciavit i): Ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen eius Iesum. Ac deinde Ioseph Virginis pons non solum, ut eo nomine puerum appellaret, praecepit, sed etiam, cur ita nominandus esset, declaravit inquit enim ): Ioseph, fili David, noli timere accipere Mariam coniugem tuam, quod enim in ea natum est de Spiritu sancto est pariet autem filium, et vocabis nomen eius Iesum ipse enim salvum faciet populum

suum a peccatis eorum.

Non est eadem ratio, cur Hiis quibusdam nominibus idem nomen ait tributum

Ae multi quidem hoc nomine fuerunt in Vivinis literis; nam idem nomen ave Filio fuit, qui Moysi successit, et populum a Moyse ex Aegypto liberatum in terram promissionis, quod illi negatum fuerat, deduxit. Eodem etiam nomine Iosedech saeerdotis filius appellatus est. Sed quant verius Salvatorem nostrum hoc nomine appellandum existimabimus, qui non uni alicui populo, sed universis Omnium aetatum hominibus, non quidem fame, aut Aegyptiae vel Babylonico dominatu oppressis, sed in umbra mortis sedentibus, et durissimis peceat et diaboli vinculis obstrictis, lucem, libertatem et salutem dederit, qui eis coelestis regni ius et haereditatem aequisiverit, qui eos De Patri reconciliaverit In illis Christum Dominum adumbratum videmus, a quo iis beneficiis, quae

diximus, cumulatum est genus humanum. Quae praeterea ο-mina praedieta sunt Dei Filio divinitus imponenda, ad unum

hoc Iesus nomen reseruntur quum enim cetera salutem, quam nobis daturus erat, aliqua ex parte attingerent, Oe ipsum universae salutis humanae vim rationemque complexum est.

35쪽

uuid sibi velit Christi nomen, et quot rationi ius Iesu nostro conveniat.

Iesus nomini Christi etiam nomen additum est, quod unetum significat, et honoris et Officii noliten est, nec unius rei proprium, sed commune inultorum; nam veteres illi patres no- sui Christos appellabant sacerdotes et reges, quos Deus propter muneris dignitatem ungi praeceperat. Sacerdotes enimi sunt, qui populum assiduis precibus De eonimendant, qui sacrificia De laciunt, qui pro popul deprecantur. Regibus

autem populorum gubernati commissa est, ad eosque pertinet maxilii legum auctoritatem, innocentium vitam tueri, et nocentium audaciam ulcisci. Quoniam igitur utraque harum lanctionum Dei maiestatem referre in terris videtur, ideo, qui vel ad regium, vel ad sacerdotale munus obeundum delecti erant, unguent ungebantur. Prophetas etiam ungendi mos fuit, qui Dei immortalis interpretes et internuncii coelestia arcana nobis aperuerunt, atque ad emendandos mores salutaribus praeceptis et suturorum praedictione hortati sunt. At vero, quum Iesus Christus Salvator noster in mundum venit, trium personarum partes et officia suscepit, Prophetae, Sacerdotis ac Regis, atque ob eas causas Christus dictus est, et unctus ad illorum munerum unctionem, non quidem alicuius mortalis pera, sed coelestis Patris virtute, non terreno unguento, sed spirituali leo quippe quum in sanctissimam eius animam Spiritus sancti plenitudo gratiaque, et omnium donorum uberior opia effusa sit, quam ulla alia creata natura capere potuerit. Atque id praeclare Propheta stendit, quum redemptorem ipsum afflatus diceret ): Dilexisti iustitiam, et

odisti iniquitatem propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae prae consortibus tuis. Idem etiam ac multo apo tius Isaias iis verbis demonstravit ) Spiritus Domini super me, e quod unxerit Dominus me ad annuntiandum mansuetis misit me. rataque Iesus Christus summus Propheta et magister fuit, qui nos Dei voluntatem docuit, et a cuius doctrina orbis terrarum Patris coelestis cognitionem accepit quod ei nomen praeclarius a praestantius convenit, quod omnes, quicunque Prophetae nomine dignati sunt, eius discipuli fuerunt, atque ob illam praeeipue causam missi, ut Prophetam hunc, qui ad salvandos mnes venturus erat, praenunciarent Christus item Sacerdos fuit, non quidem ex ordine, ex quo in ve-

36쪽

ΡARSI. ΑΡu Tral BD teri lege Leviticae tribus sacerdotes extiterunt verum ex illo, de quo David ropheta eciniti) Τ es Sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec. Cuius rei argumenium Apostolus p ad Hebraeos scribens accurate persecutus est. Sed Christum, non solum ut Deus, verum ut homo aenostrae naturae particeps est, Regem etiam agnoscimus de quo Angelus testatus est i ,,Regnabit in om Iacob in aeternum, et regni eius non erit finis. nod quidem Christi regnum spirituale est atque aeternum, in terrisque inchoatur, in eoelo perseitur. Ae regis quidem mei admirabili providentia suae praestat ecclesiae. Ipse alii regit ipse ab hostium impetu atque insidiis tuetur; ipse ei leges praescribit; ipse non solum sanctitatem, iustitiam largitur, verum etiam ad perseverandum acultatem et vires praebet. Quamquam autem huius regni nibus tam boni quam mali eontineantur, atque adeo omnes homines iure ad illud pertineant ii tamen prae ceteris summam Regis nostri bonitatem et beneficentiam experiuntur, qui ex eius praeceptis integram atque innocentem vitam degunt. Neque vero hoc illi regnum hereditario aut humano iure obtigit, tametsi genus a clarissimis regibus duceret: sed Rex sui propterea, quod Deus in illum homino contulit quicquid potestatis, amplitudinis, dignitatis hominis natura capere posset. Illi igitur totius mundi regnum tradidit, eique omnia, quod iam seri coeptum est, plene persecteque in die iudieii Aiicientur.

'QUAESTIO VIII et IX. Filium eius unicum.

ouo paeto Iesum Christum, illum Dei unleum, nos eredere et eonfiteri conveniat.

His verbis altiora mysteria de Iesu credenda et contemplanda delibus proponuntur nimirum Filium Dei esse, et verum Deum, sicuti Pater est, qui eum ab aeterno genuit Praeterea illum divinae Trinitatis secundam personam, aliis duabus omnino aequalem, confitemur nihil enim impar et dissimile in divinis personis aut esse aut fingi animo debet, quum unam omnium essentiam, Voluntatem, potestatem agnoseamus; quod quum multis pateat divinae Scripturae oraculis, tum praeclarissime illud ostendit sancti Ioannis testimonium ): In

37쪽

CATECHISΜ Α ΡAROCHOAprincipio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Sed quum Iesum Filium Dei esse audimus, nihil terrenum aut mortale de eius oris cogitandum est; verum ortum illum, quo ab omni aeternitate Pater Filium genuit, quem ratione percipere atque perfecte intelligere nullo modo

possumus, constanter credere, et summa animi pietate olere debemus ae veluti mysterii admiratione obstupefacti, illud eum Propheta dicere i): Generationem eius quis enarrabit. Hoe igitur redendum est, Filium eiusdem esse naturae eiusdem potestatis et sapientiae eum Patre, ut in symbolo i- caeno explieatius confitemur inquit enim: Et in Iesum Christum Filium eius unigenitum, et ex Patre natum ante omnia saecula, Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de De vero, genitum, non factum, consubstantialem Patri, per quem omnia facta sunt. omnibus autem, quae ad indicandum modum rationemque aeternae onerationis similitudines asseruntur, illa propius ad rem videtur accedere, quae ab animi nostri cogitatione sumitur quamobrem sanctus Iohannos Filium eius Verbum appellat. Ut enim mens nostra seipsam quodam modo intelligens sui Tngit imaginem, quam

severbum theologi dixerunt: ita Deus, quantum tamen divinis humana conferri possunt, se ipsum intelligens, Verbum aeternum generat; etsi praestat contemplari, quod fides proponit, et sincera mente Iesum Christum verum Deum et vorum hominem credere et confiteri, genitum quidem ut Deum, ante omnium saeculorum aetates ex Patre, ut hominem ver natum in tempore ex matre Maria Virgine. Et quanquam duplicem eius nativitatem agnoscamus, unum tamen Filium esse credimus. Una enim persona es . in quam divina et humana natura comenit.

duomodo Christus fratres habere, vel non habere censendus it.

Et quod ad divinam generationem attinet, nullos aut fratres aut coheredes habet, quum ipse Patris unicus filius, nos )vero homines figmentum et pus manuum eius simus. At si humanum Ortum consideremus, multos ille non solum fratrum

nomine appellat, sed fratrum etiam loco habet ut . una cum eo paternae hereditatis gloriam adipiscantur. Ι sunt, qui fide Christum Dominum receperunt, et fidem, quam nomine pros-

38쪽

tentur, re ipsa et maritatis officiis praestant quare primoge nituit in multis fratribus Apostolo voeatur. QUAESTIO XI. Dominum nostrum

Christus secundum utramque naturam Dominus noster dieitur.

Multa sunt, quae de Salvatore nostro in sacris literis dicuntur, quorum alia ut Deus est, alia ut homo, ipsi convenire perspicuum est, quoniam a diversis naturis diversas earum proprietates aeeepit. Igitur vere dicimus Christum esse Omnipotentem, aeternum, immensum, quod a divina habet. Rursus

de illo dicimus, passum, mortuum esse, resurreXiSSe, quae naturae hominum convenire nemo dubitat. Verum praeter hae quaedam alia utrique naturae congruunt, ut hoc loco, quum Dominum nostrum dicimus. Igitur si ad utramque naturam hoc nomen reseratur, merito Dominus noster praedicandus est. Nam quemadmodum ipse aeternus Deus est, ut Pater: ita etiam omnium rerum aeque Dominus est ae Pater et quemadmodum ipso et Pater non est alius atque alius Deus, sed idem plane Deus ita etiam ipse et Pater non est alius atque alius Dominus. Sed recte etiam multis rationibus, ut homo est, Dominus noster appellatur. Ac primum quidem, quoniam ipse Redemptor noster fuit atque a peeeatis nos liberavit, iure hanc potestatem accepit, ut vere Dominus noster essetae diceretur. Ita enim Apostolus docet ): Humiliavit semetipsum, actus obediens usque ad mortem, mortem autem erucis, propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi

nomen, quod est super Omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum, et omnis

lingua confiteatur quia Dominus Iesus Christus in gloria est Dei patris. Atque ipse de se post resurrectionem δ): Data est, inquit, mihi omnis potestas in coelo et in terra. beam quoque rem Dominus dieitur, quod in una persona duae naturae, divina et humana, eoniunctae sint hac enim admirabili coniunctione meruit, ut quamvis pro nobis mortuus non esset, tamen Dominus constitueretur, ommuniter quidem omnium rerum, quae conditae sunt, praecipue autem fidelium, qui illi parent, atque summo animi studio inserviunt.

39쪽

Christiani se isto Iesu Christo, principe tenebrarum conemeato, tradere devent.

Quod igitur reliquum est, parochus delem populum ad

eam rationem cohortabitur, ut sciat, aequissimum esse, praeeeteris hominibus, nos, qui ab eo nomen invenimus Christianique vocamur, et quanta ille in nos beneficia contulerit, ignorare non possumus, ob id maxime, quod eius munere haee omnia fide intelligimus, aequum esse, inquam, nos ipsos, non secus ac mancipia, Redemptori nostr et Domino in perpetuum addicere et consecrare. Et quidem quum baptismo initiaremur, ante ecclesiae lares id professi sumus declaravimus enim nos Satanae et mundo renunciare, et Iesu Christo totos nos tradere. Quodsi, ut Christianae militiae adscriberemur, tum sancta et solenni professione nos ipsos Domino nostro devovimus quo supplici digni erimus, si postquamiseelesiam ingressi sumus, Dei Voluntatem et leges cognovimus postquam sacramentorum gratiam percepimus, ex mundi et diaboli prae-eeptis ae legibus vixerimus, perinde ac si quum baptismo ab- Iuti sumus, mundo et stabolo, non Christo Domin a Redemptori nomen dedissemus sed cuius animum amoris saeibus non ineendat tanti Domini tam benigna et propensa in nos voluntas, qui tametsi non in potestate sua et dominatu, veluti servos sanguine suo redemptos habeat, ea tamen caritate complectitur, ut non servos Oeet, sed amicos, sed D tres Τ Haec profecto iustissima ausa est, atque haud seio, an omnium sit maxima, eur eum perpetuo debeamus Dominum

nostrum agnoscere, Venerari et colere.

De tertio Articulo. ρui conceptus est de Spiritu sancto, natus eae Maria Virgine. QUAESTIO I.

Tetitus Ide articuIus quid credendum fidelibus proponat.

Maximo quidem et singulari ehesei humanum genus a Deo affectum esse, cui nos e durissimi tyranni servitute in

40쪽

ΡΑRSI CAPUT IV. Iibertatem vindiearit, ex iis, quae superiori artieulo declarata sunt, intelligere deles possunt. At vero si onsilium etiam et rationem, qua potissimum id efficere voluit, nobis ante oeulos ponamus, profecto nihil divina in nos beneficentia a bonitate illustrius, nihil magnificentius esse videbitur. Eius igitur mysterii magnitudium, quod nobis tanquam salutis nostrae

praecipuum caput aerae literae considerandum saepissime proponunt, parochus a tertii articuli explieatione ostendere incipiet, cuius hanc esse sententiam docebit, nos credere eteonfiteri, eum ipsum Iesum Christum, unicum Dominum nostrum, Dei Filium, quum pro nobis humanam carnem suscepit in utero Virginis, non ex virili semine, ut alii homines, sed supra omnem naturae ordinem Spiritus sancti virtute conceptum esse, ita ut eadem persona Deus permanens, quod ex aeternitate erat, homo fieret, quod ante non erat. Ea autem verba ita accipienda esse, ex sacri concilii Constantinopolitani consessione plane perspicitur inquit enim: Qui propter nos homines, et propter nostram salutem descendit de coelis et incarnatus est de Spiritu sancto ex Maria Virgine, et homo laetus est. Atque id etiam S.Iohanues Evangelista explicavit, ut qui ex ipsius Domini Salvatoris pectore altissimi huius mysterii cognitionem hausisset; nam quum divini Verbi naturam declarasset illis verbis In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, ad extremum conclusit: se Et Verbum caro actum est, et habitavit in nobis. QUAESTIO II.

Per temporariam nativitatem nuIIa facta fuit in Christo naturarum confusio

Verbum enim, quod divinae naturae hypostasis est, ita

humanam naturam assumpsit, ut una et eadem esset divinae et humanae naturae hypostasis ac persona quo factum est, ut tam admirabilis Oniunctio utriusque naturae actiones et proprietates conservaret atque, ut est apud S. Leonem 3, magnum illum Pontificem, ne inferiorem consumeret glorificatio, uec superiorem minueret assumptio. QUAE ATIO III.

Solus Spiritus S.Incarnalionis opus non perseeli.'

Sed quoniam praetermittenda non est verborum explanatio, doceat parochus, quum dicimus, Dei Filium Spiritus san-

SEARCH

MENU NAVIGATION