Catechismus ex decreto Concilii Tridentini ad parochos Pii Quinti Pont. Max. iussu editus Ad editionem Romae A.D. MDLXVI. publici iuris factam accuratissime expressus ...

발행: 1851년

분량: 509페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

CATECHIS II AD ARO CHORplens ibo et laetitia corda hominum. Quae causa fuit phil sophis, nihil abiectum de Deo sentiendi, et quicquid corporeum, quicquid concretunt et admistum est, ab eo longissime removendi cui etiam bonorum omnium persectam vim et eo-piam tribuerunt, ut ab eo, tanquam a perpetuo quodam et inexhausto sonte bonitatis ac benignitatis, omnia ad omnes creatas res atque natura persecta bona dimanent; quem a. pientem, veritatis auctorem et amantem, iustum, beneficentissimum, et aliis nominibus appellavi Funt, quibus summa et absoluta persectio continetur; cuius immensam et infinitam virtutem, omnem complentem locum, et per omnia pertinentem,

esse dixerunt. Hoc ex divinis literis longe melius constat et illustrius, ut illo loco ): Spiritus est Deus; Item in se Estote vos persecti, sicut et Pater vester coelestis perfectus est: tum ): omnia nuda et aperta sunt oculis eius; et illud i: si altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei; deinde β): Deus verax est; et q): Ego sum via et veritas et vita; praeterea 33 ,,Iustitia plena est dextera tua; denique ε):-Aperis tu manum tuam, et imples omne animal benedictione; postremo'): duo ibo a spiritu tuo, et quo a facie tua su-giam 3 et: Si ascendero in coelum, tu illic es si descendero in infernum, ades. Si sumpser pennas meas diluculo, et habitavero in extremis maris etc.; et '): Numquid non eoelum et terram ego impleo, dicit Dominus 3 Magna et praeclara haec sunt, quae de Dei natura sacrorum librorum

auctoritate eonsentanea et consequentia ex rerum effectarum

investigatione philosophi cognoverunt quamquam in eo etiam coelestis doctrinae necessitatem cognoscimus, si animadvertamus, fidem non solum hoc praestare, quemadmodum supra die tum est, ut quac viri tantum sapientes longo studio consecuti sunt, ea rudibus quoque et imperitis hominibus statim pateant atque in promptu sint Verum ut rerum notitia, quae fidei disciplina comparatur, multo certior, atque ab omni e rore purior in mentibus nostris insideat, quam si eas ipsas res humanae scientiae rationibus comprehensas, animus intelligeret. Sed quanto praestantior divini numinis cognitio ensenda est, ad quam non communiter omnibus naturae contemplatio, sed proprie redentibus fidei tune aditum patefeeitr

22쪽

ΡARMI CAPUT II. Issae autem symboli artieulis ontinetur, qui nobis divinae essentiae unitatem et trium personarum distinctionem, tum vero ipsum Deum esse ultimum hominis finem aperiunt, a quo Oelestis aeternaeque beatitudinis possessi exspeetanda sit; si quidem a divo Paulo didicimus, Deum' inquirentibus se remuneratorem esse. Haec quanta sint, et an eius generis sint bona, ad quae humana cognitio adspirare potuerit, multo ante eundem Apostolum Isaias Propheta his verbis ostendit δὶ:- saeculo non audierunt, neque auribus perceperunt; cuius non vidit, Deus, absque te, quae praeparasti aspectantibus te.

'QUAESTI VII.

Unum Deum esse, non plures Deos, eongtendum est

Sed ex iis, quae diximus, unum etiam Deum esse, non plures deos, confitendum est. Nam quum Deo summam bonitatem et persectionem tribuamus, fieri non potest, ut id, iiod summum atque absolutissimum est, inveniatur in pluribus. Quod si ui aliquid ad summum deest, eo ipso imperfectus est; quare nec Dei natura illi eonvenit. Hoc autem multis sacrarum literarum locis comprobatur, scriptum est enim ): Audi Israel, Dominus Deus noster, Deus unus est; praeterea est Domini iussum β): Non habebis Deos alienos Oram me; deinde per Prophetam saepe admonetq): Ego primus, et ego novissimus, et absque me non est Deus. Apostolus etiam pala in testatur 7): Unus Dominus, una fides, unum baptisma.

'QUAERTIO VIII.

Crealis naturis Dei nomen interdum tribuitur, sed improprie.

Neque ver nos moveat, quod interdum sacrae literae Dei nomen creatis etiam naturis imponunt. Nam quod prophetas et iudices Deos appellarunt, non gentium more laetum est, quae sibi plures eos stulte et impie finxerunι; sed quadam loquendi consuetudine signiscare voluerunt excellentem aliquam virtutem vel lanetionem, quae Dei munere illiseoncessa sit. Devin igitur natura, substantia essentia unum, quemadmodum ad onfirmandam veritatem in symbolo Nicaeni eoneilii dictum est, Christiana fides redit et prostetur, sed altius etiam aseendens ita unum intelligit, ut unitatem in Tri-

23쪽

nitate, et Trinitatem in unitate veneretur, de quo nobis mysterio nune dicere incipiendum est. 'QUAESTI IX.

Deus generali ratione omnium hominum, peculiari autem Christianorum Pater dieitur.

Sequitur enim in symbolo: Patrem; sed quoniam Patris vox non una ratione De tribuitur, illud prius deelarandum erit, quae sit magis propria huius loci significatio. Deum

nonnulli etiam, quorum tenebris de lucem non attulit, aeternam substantiam esse intellexerunt, a qua res ortae essent, et cuius providentia omnia gubernarentur, suumque ordinem et statum conservarent. Ex humanis igitur rebus ducta similitudine, quemadmodum eum, a quo familia propagata est, cuiusque consilio et imperi regitur, patrem vocabant: ita hac ratione tactum est, ut Deum, quem Omnium rerum opificem et rectorem agnoscebant, Patrem appellari voluerint eodem nomine sacrae etiam literae usae sunt, quum de Deo loquentes universorum creationem, potestatem, admirabilemque providentiam ei tronendam indicarent legimus enim ): Numquid non ipse est Pater tuus, qui possedit te, et secit, et ereavit ter et alibi ): Nuinquid non Pater unus omnium nostrum' uinquid non Deus unus creavit nos 7 At vero multo frequentius et peculiari quodam nomine, praesertim in novi Testamenti libris, Deus Pater Christianorum dieitur, qui non aeceperunt spiritum serVitutis in timore, sed acceperunt Spiritum adoptionis filiorum Dei, in quo clamant: Abba, Pater; eam enim caritatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nominemur et simus; quodsi filii β), et heredes, heredes quidem Dei, coheredes autem Christi, qui est primogenitus fi in multis fratribus nec 3 confunditur Vocare nos Datres. Sive igitur Ommunem creationis et providentiae, sive praecipuam spiritualis adoptionis causam spectes, merito fideles Deum Patrem se credere prostentur.

Ex hae voce Patris quae OIIlgenda mysteria, et de distinetione personarum in divinis.

Verum praeter eas notiones, quas explicavimus, Patris nomine audito ad altiora mysteria mentem erigendam esse pa-

24쪽

PARSI. CAΡUT II. Eardehus docebit. Quod enim in luce illa inaeeessibili, quam inhabitat Deus, magis reconditum et abstrusum est, quodque humana ratio et intelligentia non consequi, aut ne suspicari quidem poterat, id Patris vocabulo divina oracula nobis aperire incipiunt. Indieat autem hoe Oinen in una divinitatis

essentia non unam tantum personam, sed personarum distinetionem redendam esse. Tres enim sunt in una divinitate

personae Patiis, qui a nullo genitus est; Filii, qui ante omnia saecula a Patre genitus est Spiritus saneti, qui itidem ab aeterno ex Patre et Filio procedit. Atqui Pater est in una divinitatis substantia prima persona, qui eum unigenito Filio

suo et Spiritu sancto unus est Deus, unus est Dominus; non in unius singularitate personae, sed in unius Trinitate substantiae Iam vero hae tres personae, quum in iis quicquam di simile aut dispar cogitare nefas sit, suis tantummodo proprietatibus distinctae intelliguntur. Pater siquidem ingenitus est; Filius a Patre genitus Spiritus sanetus ab utroque procedit.

Atque ita uium personarum eandem essentiam, eandem substantiam confitemur, ut in consessione verae sempiternaeque Deitatis, et in personis proprietatem, et in essentia unitatem, et in Irinitate aequalitatem pie et sancte colendam ered mus Nam quod Patris primam esse personam dicimus, hoc

non ita aeeipiendum est, perinde ac si aliquid in Trinitate prius aut posterius, maius aut minus Ogitemus absit enim hae a fidelium mentibus impietas, quum eandem aeternitatem, eandem gloriae maiestatem in tribus personis Christiana religio praedicet. Sed Patrem propterea, quod ipse sit principium sine principio, primam esse personam, vere et sine ulla dubitatione affirmamus; quae quidem uti Patris proprietate distineta est, ita in unam illam praeeipue hoe eonvenit, quod Filium ab aeterno genuerit semper enim Deum simul et Patrem suisse nobis significatur, quum Dei et Patris nomina eoniuncta in hac consessione pronunciamus. Verum quoniam in nullius rei, quam huius omnium altissimae ac disseillimae notitia atque explicatione, aut periculosius versari, aut gravius errare possumus doceat parochus, religiose retinenda esse essentiae et personae propria vocabula, quibus hoc mysterium significatur, et sciant fideles unitatem esse in essentia, distinetionem autem in personis. Sed haec subtilius exquirere nihil portet, quum meminerimus illius vocis3): Qui seruta-

25쪽

tor est maiestatis, opprimetur a gloria. Satis enim videri debet, quod fide certum et exploratum habeamus, nos a Deo, euius oraculis non assentiri extremae stultitiae atque miseriae est, ita edoctos esse: Docete, inquit in se omnes gentes, hapligantes eos in nomine Patris, et Filii et Spiritus sancti. Rursus ): Tres sunt, qui testimonium dant in coelo, Pater, Verbum et Spiritus sanctus, et hi tres unum sunt. re tamen assidue ac precetur Deum et Patrem, qui universa ex nihilo condidit, disponitque omnia suaviter, qui dedit nobis potestatem filios Dei fieri in qui Trinitatis mysterium humanae menti patefecit oret, inquam, sine intermissione, qui di- in benes ei haec credit, ut aliquando in aeterna tabernacula receptus, dignus sit, qui videat, quae tanta sit Dei Patris Decunditas, ut se ipsum intuens atque intelligens, paremo aequalem sibi Filium gignat, quoque modo duorum idem

plane et par caritatis amor, qui Spiritus sanctus est, a Patre et Filio procedens, genitorem et genitum aeterno atque indissolubili vinculo inter se connectat atque ita divinae Trinitatis una sit essentia et trium personarum perlaeta distinctio. QUAESTI XI. Omnipotentem.

Νomine omnipotentis quid hic intelligamus.'

Solent sacrae literae multis nominibus Dei summam vim et immensam maiestatem explicare ut ostendant, quanta religione et pietate illius sanctissimum numen olendum sit; sed in primis doceat parochus, illi cmnipotentem vim frequentissime tribui. Ipse enim de se dicit ): Ego Dominus omnipotens; et rursus Iacob, quum filios ad Ioseph mitteret, ita illis preeatus est si): Deus autem meus omnipotens faciat vobis eum placabilem; deinde ver in Apoealypsi seriptum est 33: Dominus Deus, qui est, et qui erat, et qui venturus est, omnipotens, et alibi 'γ: Dies magnus Dei omnipotentis appellatur. Nonnunquam etiam pluriuus verbis illud idem signifieari solet. Atque huc pertinet, quod dicitur 'γ: Non erit impossibile apud Deum omne verbum. Numquid is manus Domini invalida est 3 item i): Subest tibi, quum volueris, posse, et alia generis eiusdem. Ex quibus variis dieen

26쪽

PARS I CAPUT II. Ndi forinis id pereipitur, quod uno omnipotentis verbo comprehendi perspicuum est. Intelligimus autem hoc nomine, nihil esse, nihil animo et Ogitatione fingi posse, quod Deus emeere nequeat. Etenim non solum haec, quae tametsi maxima sunt, aliquo tamen modo in cogitationem nostram cadunt, ensetendi potestatem habet, nimirum ut omnia ad nihilum reeidant, atque ut plures mundi ex nihil repente existant verum etiam multa maiora in illius potestate sita sunt, quae humanae menti et intelligentiae suspicari non licet. 'QUAESTIO XII.

uuum Deus sit omnipotens, peccare tamen vel falli non potest.

Neque vero, quum omnia Deus possit, mentiri tamen, aut sallere, aut salii aut peccare, aut interire, aut ignorare aliquid potest. Haec enim in eam naturam adunt, cuius imperlaeta actio est Deus vero, cuius persectissima semper est aevo, ideo haec non posse dicitur, quia posse ea infirmitatis est, non summae et infinitae omnium rerum potestatis, quam ille habet. Ita igitur Deum Omnipotentem esse credimus, ut ab eo tamen longe omnia abesse cogitemus, quae perseetae eius essentiae maxime coniuncta et convenientia non sunt. 'QUAESTI XIII.

CuraIiis nominibus, qua de Deo dicuntur, praetermissis, solius omnipotentiae in symbolo stat mentio, quaeque eius Idei sit utilitas.

Recte autem sapienterque actum paroelius ostendat, ut, praetermissis aliis nominibus, quae do De dicuntur, hoc uniani nobis redendum in symbolo proponeretur. Nam quum etini omnipotentem agnoscimus, simul etiam lateamur necesse est, eum omnium rerum scientiam habere, omnia item eius ditioni et imperi subiecta esse. Quum vero omnia ab eo seri posse non dubitemus, consequens Omnino est, ut cetera etiam explο-

rata de illo habeamus quae si desint, quo modo omnipotens sit, prorsus intelligere non possumus. Praeterea nulla res tam ad dem et spem nostram eonfirmandam valet, quam si fixum in animis nostris teneamus, nihil non fieri a Deo posse. Quicquid enim deinceps redere oporteat, quamvis magnum et admirabile sit, rerumque ordinem ac modum superet, illi tamen facile humana ratio, postquam Dei omnipotentis notitiam perceperit, sine ulla haesitatione assentitur; quin potius quo maiora sint, quae divina oracula doceant, eo libentius demeis habendam esse existimat. Quod si boni etiam aliquid ex-

27쪽

E CATECHISMI AD PAROCHOS speetandum sit, nunquam animus rei magnitudine, quam exoptat, frangitur, sed erigit sese atque confirmat, saepe illud eo-gitans, nihil esse, quod ab omnipotenti Deo effici non possit. Quare hac fide praecipue munitos nos esse oportet, vel quum admiranda aliqua opera ad proximorum usum et utilitatem edere cogimur, vel quum a Deo precibus impetrare aliquid volumus. Alterum enim ipse Dominus docuit, quum Apostolis ineredulitatem obiiciens dieeret ): Si habueritis fidein sicut granum sinapis, dicetis monti huic transi hine illuc, et transibit, et nihil impossibile erit vobis. De altero autem sanctus Iacobus ita testatus est 3: Postulet in de nihil haesitans; qui enim haesitat, similis est fluctu maris, qui a vento movetur et circumsertur. Non ergo aestimet homo ille, quodaeeipiat aliquid a Domino. Multa praeterea haec fides ommoda atque utilitates nobis praebet, in primis vero ad omnem animi modestiam et humilitatem nos instituit; sic enim inquit Princeps Apostolorum δ): Humiliamini sub potenti manu Dei. Monet etiam non esse trepidandum, ubi non sit timor, sed unum Deum timendum esse, in cuius potestate nos ipsi nostraque omnia posita sint inquit enim Salvator noster int ostendam vobis, quem timeatis. Timete eum, qui, postquam Oeeiderit, habet potestatem mittere in gehennam. Utimur deinde hae fide ad immensa erga nos Dei beneficia cogno- seenda et celebranda. Nam qui Deum omnipotentem cogitat, tam ingrato animo esse non potest, qui saepius exclamet β): Fecit mihi magna, qui potens est. 'QUAESTIO XIV.

Omnipotentiae vox non ita Patri hic tribuitur, ut de Filio ves Spiritu sa

cto etiam non dicatur.

Sed quod Patrem omnipotentem in hoc articulo vocamus, neminem eo errore duci portet, ut arbitretur, ita illi hoe nomen tributum esse, ut Filio etiam et Spiritui saneto commune non sit. Nam quemadmodum Deum Patrem, Deum Filium, Deum Spiritum sanctum, neque tamen tres Deos, sed unum Deum esse dicimus ita aeque Patrem a Filium et

Spiritum sanctum omnipotentem, neque tamen tres Omnipotentes, sed unum omnipotentem esse confitemur. At vero praecipua quadam ratione Patrem, qui omnis originis sons est, hoc

28쪽

PARS I. CAPUT II. nomine voeamus, ut etiam Filio, qui aeternum Patris Verbum est, sapientiam, et Spiritu sancto, qui utriusque amor est, bonitatem tribuimus quamvis hae et alia huiusmodi nominaeommuniter in tribus personis ex atholieae fidei regula

dieantur.

QUAESTIO XV. Creatorem coeli et terra er

uum et quaque de ea a Deus coelum et terram ereaverit.

Quam necessarium fuerit, omnipotentis Dei cognitionem paulo ante fidelibus tradi, ex iis, quae nune de universorumereatione explicanda erunt, perspici potest. Tanti enim peris miraculum facilius reditur, quod nullus de immensa creatoris potestate dubitandi locus relinquitur Deus enim non ex materia aliqua mundum labrieatus est, sed ex nihil ereavit, idque nulla vi aut necessitate coactus, sed sua sponte et volun . late instituit. Neque ver ulla alia sui causa, quae illum ad Opus creationis impelleret, nisi ut rebus, quae ab ipso esseetae essent, bonitatem suam impertiretur. Nam Dei natura, ipsa per se beatissima, nullius rei indigens est, ut inquit David ) ,,Dixi Domino, Deus meus es tu, quoniam bonorum

meorum non eges. Quemadmodum autem sua bonitate adductus quaecunque voluit secit ita non exemplum aliquod

aut formam, quae extra se posita esset, quum universa conderet, secutus est; verum, quia rerum omnium exemplar divina

intelligentia eontinetur, id summus artifex in se ipso intuensae velut imitatus, summa sapientia et insnita virtute, quae ipsius propria est, rerum universitatem initi procreavit. Ipse enim ) dixit, et sacta sunt; ipse mandavit, et errata sunt. 'QUAESTI TUI.

evi per meIum et terram hoc Ioeo intelligendum sit.

Verum coeli et terrae nomine quicquid eoelum et terraeompleetitur intelligendum est. Nam praeter coelos, quos, opera digitorum eius Propheta appellavit ), solis etiam sple

dorem lunaeque et ceterorum siderum ornatum addidit, atque β), ut ,essent in signa et tempora et dies et annos, cita Oelorum Orbes certo et constanti cursu temperavit, ut nihil pe petua eorum conversione mobilius, nihil mobilitate illa eruus videri possit.

29쪽

De ereatione coeIorum spiritualium, id estingelorum.*

Praeterea spiritualem naturam innumerabilesque angelos, qui Deo ministrarent atque assisterent, ipse ex nihil creavit, quos deinde admirabili gratiae suae et potestatis muliere auxit atque ornavit. Nam quum illud sit in divinis literis, diabolum in veritate in non stetisse: perspicuum est, eum reliquosque desertores angelos ab ortus sui initi gratia praeditos fuisse. Do quo ita est apud sanctum Augustinum'): Cum bona voluntate, id est, cum amore casis, quo illi adhaerent, angelos ereavit, simul in eis et Ondens naturam et largiens gratiam. Unde sine bona voluntate, hoc est Dei amore, nunquam sanctos angelos fuisse credendum est. Quod autem ad scientiam attinet, exstat illud sacrarum literarum testimonium δ): Tu Domine, mi Rex, sapiens es, sicut habet sapientiam angelus Dei, ut intelligas omnia super terram. otestatem denique eis tribuit divinus David illis verbis ): Potentes vi tute, acientes verbum illius. Atque ob eam rem saepe in saeris literis virtutes et exercitus Domini appellantur h). Sed quamvis omnes ii coelestibus donis ornati fuerint, plurimi tamen, qui a Deo parente et creatore suo defecerunt, ex altissimis illis sedibus deturbati atque in obscurissimum terrae ea cerem inclusi, aeternas superbiae suae poena luunt, de quibus Princeps Apostolorum scribit in hunc modum β): Angelis peccantibus non pepereit, sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit cruciandos, in iudicium reservari. 'QUAE ATIO XVIII.

De terrae creatione.

At vero, terram etiam super stabilitatem suam undatam 33, Deus verbo suo iussit in media mundi parte consistere, effecitque, ut ascenderent montes, et descenderent campi in locum, quem undavit eis ae ne aquarum vis illam inundaret, terminum posuit, quem non transgredientur, neque conVertentur perire terram. Deinde non solum arboribus omnique herbarum et florem varietate convestivit atque ornavit, sed innumerabilibus etiam animantium generibus, quemadmodum antea aquas et aera, ita etiam terras omplevit.

30쪽

De creatione hominis.

Postremo ex linio terrae hominem si eorpore affectum et constitutum emisit, ut non quidem naturae ipsius vi, sed divino beneficio immortalis esset et impassibilis duo autem ad animam pertinet, eum ad imaginem et similitudinem suam formavit, liberumque ei arbitrium tribuit omnes praeterea motus animi atque appetitiones ita in eo temperavit, ut rationis imperi nunquam non parerent. Tum originalis iustitiae admirabile donum addidit, ac deinde ceteris animantibus praeesse voluit quae quidem lacile erit paroeliis ad fidelium institutionem ex aera Genesis historia Ognoscereo 'QUAESTIO H.

Coeli et terrae nomine visibilia omnia et invisibilia eomprehenduntur.

IIae igitur de universorum creatione, coeli et terrae ver his intelligenda sunt, quae omnia breviter quidem Prophetaeomplexus est illis verbis i): Tui sunt coeli, et tua est terra; orbem terrae et plenitudinem eius tu undasti. Sed multi, etiam brevius Patres leaeni eone illi, additis in Symbolo duobus illis verbis, visibilium et invisibilium Gignificaverunt. Quaecunque enim rerum universitate eomprehenduntur, atque a Deo creata esse confitemur, ea vel sub sensum cadunt, et visibilia dicuntur, vel mente et intelligentia pereipi a nobis possunt, quae invisibilium nomine significantur. QUAE ATIO XXI.

Res Dei virtute conditae eitra ipsius gubernationem et providentiam subsistere non possunt.

Nee vero ita Deum creatorem atque essectorem omnium eredere portet, ut existimemus, ei secto absolutoque opere ea, quae ab ipso effecta sunt, deinceps sine infinita eius vii lute constare potuisse. Nam quemadmodum omnia ut essent, ereatoris summa potestate, sapientia et bonitate essectum est, ita etiam, nisi conditis rebus perpetua eius providentia adesset, atque eadem vi, qua ah inili constitutae sunt, illas conservaret, statim ad nihilum reciderent. Atque id Seriptura

declarat, quum inquit ): Quomodo posset aliquid perma

SEARCH

MENU NAVIGATION