Ioannis Hucheri Bellouaci, ... De sterilitate vtriusque sexus, opus in quatuor libros distributum, & nunc primùm in lucem editum cui annexus est liber De diaeta et therapeia puerorum

발행: 1610년

분량: 966페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

871쪽

gis Io AN. HYCHERI syrupi capillor. vener . oxymel. simpl. & de duabus Tad .an.5 is pulue. lapid. spogiae, lapidis Iudaici,cica darum ana 3 j fiat tu lepus pro dc sibus tribus matutinis: vaticii or reddetur affuso oxymel. scylliticosyru. de quinque radicibus & θ rupo di bo cathaoctico, puluere quoque addito lepori siccatharidar. vsiarum atque cranij humani. pueris tamen aptius fuerit iustulum in plures dies galli decrepiti flagris verberati, iugulati, coctique cum radi c. eruagij,olusatri, apij, petros. eniculi, herbis capillari b. ut ceterac tricli manes,c pili. ven. summitat. foeniculi& lupuli petros. foeniculi marini & hyis. ana ad m. j expressis omnibus deter 1m si in die, addito pauco saccharo & cinnamomo. Talis sit potio aquae stillatitiae ononidis cum pauco saccharo & cinnamomo. V ossa nucleorum persicorum numero quinqua

ginta, ossa nucleorum cerasorum numero centum,

flor.um b. m.j.vini generosi m iij. includantur omnia fictili recenti, & sepeliantur fimo equino per dies decem : postremo destillentur ex alambico vitreo, capiat huius aquae j iiij vel

mell.rolati d. terebinth. an alb g. iuiubar. se bellen, nucleorum pini an a Jij granorum alli hengi, cucurbi t. apij, lithospcrmiana 3 j cestillen - tur omnia ex alam bico vitreo in destillationis j iij dissolue cinerum praedictorum vel lapidum 3 3 d tur bis in die.

Potio quoque olei terebinth. cum aquis malu . altharae, borrag.S stor. sambuci destillatis ad 3 ij eLficacissima fuerit, sicuti potio olei communis cum vino hippocratico, aut vini infusionis rotularum unius raphani, vel olei chalcanthi Θ j cum vino albo aut

872쪽

l DE DI ΑΕ T. FVER. 817 bo aut alicuius gummi vicerasorum, amygdal .anaarar.& persicorum cum vino cretico , vel succo raphani cum vino.

y lapid. spong.& Iudaici & cineris cicadarumana 3 si misce cum aqua foeniculi aut ononidis., puluer. rad. ononidis in autumno collectae 3s radie.li quirit.& cinnamomi ana 3 j sacchar. candi Θ iiij misce detur 3 j cum vino albo diluta aqua stilis latitia radic. eiusdeIn. Alius pulvis. . rad. galangar, cubebarum & caryophyll. seminis in iiij solis dauci petros lapid. spongiae& lapidis humani, liquiritiae, sacchar. candi, ciner. vitri & cia .cadarum ana 3 ij fiat puluis sumendus in balneo pondere 3 ij cum iusculo diu retico vel vino albo. Alius

ν seminis dauci , mili j solis& saxi fragiat ana 3 ij lapidis Iudaici , cineris scorpionum & pil. leporisana 3j liqvir. 3 iij cinnamomi B iiij nat puluis, detur 3 j cum decocto solior. saxi tra g. seminis milij

solis & vino albo. Vtriusque generis remediorum tam internorum quam externorum usus simul tantisper permiscen- .dus & continuandus est , dum lapis in vesicam excussus, indeque foras exclusus fuerit, appositis per interualla post totum aut balneum subtus renem di doloris situm cucurbitulis secundum productionemvreteris. Quod si lapidis in vesica exturbandi ob molem & duritiem eius nulla spes affulserit, peritis lithotomis calculosus puer committatur .Et si quando interim urinae exitus in fimalam urinariam intruso lapide praeclusus sit, tunc modis in ischiasia

873쪽

iis Io AN H v C Η Ε R I. exponendis urina euocabitur. De lumbricis.

V Ermis est animal viuum in ventre genitum.

Animalis natoeam detegit motus, sensusque duplex, gustus & tactus: os enim habent obscurum hirudinis instar,& amara refugiunt sicuti& asperio rein tactum et partus nullus,nullum sexus discrimen, nullaque partium genitalium informatio est. Causi procreatrices vermium tres tantum sunt: neque enim finalis ulla cum sint praeter naturam formatis,anima sentiens est: materialis, pituita excrementitia: nam putredine in gluten resoluuntur& secti rursus uniuntur non stercus sincerum,cum sit siccius , neque quodlibet excrementum ut bilis& melancholia r illa quidem quia sicca & amara,

haec quia sicca acida' non rursus sanguis putrescens in venis ob angustiam loci aut alibi ob prauitatem putredinis deleteriam. Varietas autem colorum, vel ex alimentis cibisque corruptis, vel humoribus quibus aluntur & perfunduntur prouenit.Mediata materia est victus intemperantia etiam in pluribus

cibis euchymis, aut imprudentia in frigidis humidis ut fructibus hortis, vel frigidis & siccis terrenis es statuosis,ut leguminibus,caseo,lacticiniis, radicibus ut rapi, napi,tuberum,& castaei eis. Effectrix causa & immediata nativus calor est partium continentium materiam e putredo enim causa est per

accidens, quae priorem materiae sermam delet eam- . que prςparat ad nouam a calore natiuo excitandam Effectrix mediata est tum interna, ut natura, aetas, sexuS: tum externa, ut regio,anni tempus , vietias,

M causa sinet qua non, id in locus. Natura enim .- pituit Osa,

874쪽

pituitosa vermibus aptissima est cumulandis, deinde sanguineae sed biliosa & melancholica alienissima est: omnis tamen errore vitae fieri apta potest. AEtas quoque puerilis a biennio ad decimum quartum annum , e& senilis aptistima iisdem gignendis est: utraque ob pituitae excrementitiae copiam quam congerit: illa quidem ob voracitatem, haec ob caloris languorem. AEtates intermediae, iuuenilis nempe & consistens magis alienae sunt, tantumque ob ingluuiem aptae redduntur. Lactantium aetas cum solo lacte utuntur vermibus caret: sed pabulo duriori intermixto ab iisdem torquentur. Muliebris sexus magis est obnoxius. Regio quaelibet humidior tum frigida tum calida vermium feracior est, quam contraria. Item tempus autumnale, & vernum ob pituitae copiam collectae ex aeris frigore, vel ex fructuum fugacium ingluuie: Pestiles quoq; costitutio vermib. pullulare solet, quia putredinosa ex collecta gntea pituita. Intcstina sunt locus aptissimus gignendis & continendis vermibus, tum ob capacitatem & inanitatem : tum ob pituitae excrementitiae copiam, quarchylostos est cxcrementum crassum , sicuti urina tenue. Ventriculus ineptior est , non quidem ex robore caloris natiui putredinem proh bentis, clim saepe inde olidus fiat halitus: sed ob ciborum 6c condimentorum variorum salsorum, acidorum, acriumve usum pΗtredini repugnantium,& ob p Dum ventriculi laterumque inter se distantiam, nisi in eum ex intestinis subeant. In reliquis partiucauitatibus&angustiis vermium quoque prouent est: sed angustior. Vermium differentiae ex sigura sunt quadruplices partita continentiu figure respo-Fis a

875쪽

sho ' IOAN. HvCHERI dentes. Prima minimorum est, qui a punctu molestissimo ascarides vocata tur, in rimis sphincteriS musculi rectum intestinum claudentis frequentes sunt, praesertim iumentorum. Secunda est cucurbitinorum in cellulis coli. Tertia longorum &teretum in gracilibus intestinis. Quarta est latorum toti intestinorum gracilium crassorumque

ductui aequalium,qui ob amplitudinis& longitudinis similitudinem vocati sunt fasciae & τανια ad est

vittae,qtiorum eadem origo est, quae reliquorum ex pituita lenta,crassa , putri: non ex superuciaria intestinorum tunica putrefacta. Aliae vermium differentiae sumuntur a colore diuerso, albo, rubro, flavo, nigroque. aliae a magnitudine,numero,exitu,eiusque modo & tempore. Signa vermium.

V Ermium signa demonstrativa, quaedam sunt

communia omnibus eorum differentiis: alia singulis propria. Ex communibus recensentur omnes cauis mediatae internae externeque. alia sumuntur ex omni genere sympto malum,ut actionum lesione,excrementorum alui,& qualitatum corporis mutatione, ut in intestinis per idio pathiam laborantibus solutione,unitate,ex vermium morsu punctuque,obstructione, aliquando & cruditate. Haec praecipue fatigare solent lienteria, retentrice facultate debilitata: ilcos, obstructo prorsus intestino: tumor ventris , ex flatu, in tunicis intestinorum

coercito: sicuti ex eodem per cauitatem vagante rugitus. tormina ex morsu punctuque vermium 2 e cretio vivorum aut mortuorum.

Sunt etiam sublimiorum partium plurima per sympa

876쪽

sympathiam inflicta symptomata, vel subeuntibus

sursum vermibus ipsis,uci acerbis & putridis com motis vaporibus ex pituita putri in intestinis residua. Inde ventriculi nausea, vomitio, lip thymia, syncope cardiaca,aliquando etiam mors,commorso acriter stomacho: fastidium , βουλι aia insaturabilis, deuoratis a vermibus cibis & chylo, opprestio oesophagi, dc strangulatu* periculum, prosta ab eorum ascensu subtus aspera arteria: eruptio vermium ex ore vel naribus : tussicula,labri inferioris tremor, & pruritus narium, ob tunicae quarce phagum & ventriculum intus vestit cum oris partibus continuitatem, dum a vermibus lancinatur: cerebri epilepsia, conuulsio musculorum tem poralium, unde masticatio inuoluntaria, stridorque dentium, paralysis artuum, deliratio, pauor,vociferatio,peruigilium & sopor: Prognostica.ΡRognosti ea signa sunt quod astarides δc cucurbitini vitae periculo vacant, magisque sunt curabiles: teretes saepe pestiferi sunt: albi rubrique minus quam nigri & lutei : parui minus quam grandiores: pauci minus quam multi senesti sunt. Exitus vivorum & mortuorum per sanitatem tutus est,optabilior tamen est vivorum, quia pituitae& alimenti inopiam .significat. In febribus tamen pestilentibus, de tribus temporibus principio

augmento & statu , excretio mortuorum vivorumque signum lethale est prauitatis & malignitatis di sed in declinatione signum salutare est. In aliarum febrium salutarium quocunque tempore

877쪽

exitus naturae robur indicat. Dcnique vermis mor-bifica est causa continens alicuius m testinoru morbi, ut puta obstructionis, soluti unitatis,& intemperiei e morbus tamen non est cum sit substantiat ab eo mente tantum separatur, cum sit causis continentis morbique eadem est cutia. Praeseruatio. .

PRaeseruationis vermium quae in naturis,aetatibus & temporibus suspectis usurpanda est, duo instrumenta sunt, dicet a& pharmacia. Illius ad de clinandam cruditatem scopi duo sunt, qui quantitatem & qualitatem victus idonea spectant, ut fugiatur omnis intemperantia & ingluuies, vitetur motus corporis & animi vehemens per duas horas pΘst pastus , crassiqne viscidi & terreni nimis cibi fugiatur, somnus quoq; & alui tarditas declinetur. Pharmacia alias alterans sit , eaque duplex, calida & amara acri sue in hyeme: frigida in aestate, eaque in lunae silentio per triduum vel quatriduum cotinuo & mane adhibita. Exempli gratia syr. de absinth. 3 j. aqv. men th. vel hyssop.j ij. corallinae vel cornu ceruini 3 si fiat potio .hyemalis. vclhr. eius de synceri 3 j. exhibeatur. At vero tepore 'aestiuo, praescribatur in hunc modum.

I e .aquae portui. 3 j. vel ij. succi mali limoni j 3 ις olei rosati 3 ij. cornu ceruini Θ j. agitentur dc

dentur manca

Pharmaciae purgantis maioria sunt medicamentaphlegmagoga aut eccoprotica tantum , ita indicate vermium sede vicina: Talia sunt aloe S quae inde prosunt pilulae & consectio rhabar b. agarisus,senna vel puluere vel diluto couenieti: At vehe pae-. . t istima

878쪽

tissima illa scammoniu, colocynthis, succus ircos pueris infestissima sunt,tantumque adultis & robu-ltioribus naturis idonea. Cogendi sunt pueri ut assumant neque revomant medicamenta, diductis dentibus, & immissis cornu argetato, per cuius cauitate liquor infundatur:& dcficiente cornu , cum nicile aut saccharo aut lacte mixtus puluis idoneus iisdem exhibeatur, vel denique ventri tantum imponantur, unguenta,

olea, cataplasmata , subiectis interim cly lieribus dulcioribus.

Curatio.

V Ermes, res scilicet cotra naturam & eausa co-tinens praedictorum morborum sui ablatio nem indicant: sed post praeparationem tantum,per

medicamenta alterantia vel calida ut amara, acria, salsa: aut frigida,ut acerba,acida,austera: Vtrumque enim genus vermes hebetat,ut medicamento purganti facilius cedant, aut ad sedem promptius impellantur : vel quod illa quorum meminimus, csculenta non sunt, ideoque fame vermes perimant: vel quia recessu suo immodico a temperie & calore viventium animalium lethi sera sunt &praeterea pituitam excrementitiam crassam lentamque ex qua vermes geniti sunt &aluntur, attenuant, abstergent, Z exsiccant, ut aut consumatur aut K-cilius simul cum vermibus necatis expellatur , qui

alioquin viiii & grandiores medicamenti purgatist dio irritati intestina ipsa crudelius seriant ut obnitentes appetant partes sublimiores, Est autem praeparantium ilhorum genus duplex: unum simplicium, alterum compositorum.

879쪽

simplici alida acria & amara sere haec praecipua

sunt, radix aristoloch. rotundae, enulae camp. gen pianae , raphani , Eedoariae , cortex mori, lignum guaiacinum, absinthium, tanacetum, abrotanum , mentastrum , calamintha, Orig. hyssop. ruta, a, grimon. chelidonium nraius, scordi uin, marrubium album , polium montanum , scabiosa, persicaria viraque , folia persicae arboris, lupini , melanthij , semen cum in i , colocynth. sel taurinum , myrrha, & miraculi instar muscus marinus corallina dicta , seminis etiam nigellae,' apij , nasturtij , erucae, cardam. securida-cae, absinthij, seriphij , piper. Calida composta sunt interna quidem mithridatium vetus , theriaca, str. de absynthio, de mentha, de prassio, optata Salomonis, confectio de hyacintho, emplastrum contra vermes. Frigida simplicia sunt radix graminis, acetosae, cichorij, lapathi acuti, earumque aquae stillatitiae , folia portui. semen plantag. end. cichorij , lactucae sylvestris earumque succi & aquae stillatitiae , acetum , omphacium, acetosa, mali citris , limonij , & auran-cij succus: omnia denique acida. Frigida composta sunt , syr. de cichorio , de agresta , de limonibus , de aceto sitate citri, de granatis acidis, acetosus simplex , oxysaccharum simplex,

oxymel simplex & compositum , scylla , strupide eichor. & de tu maria. Sunt praeterea alia duo genera, Unum lenientium lubricantium vias,vermenque suffocantium, ut oleum rosit.omphacinum,decoctum sebesten: alterum quod proprietate totO-que temperamento & antipathia deleteria vermes enecat. Eiusmodi est cornu ceres,rhinocerotis, astra Sa-

880쪽

astragalus bovis, lubrici terreni S humani usti, coralliu, rnedulla cerui perinato, lubis & vctri iniucta. Ex simplicibus omnium generum formulae cone innantur remediorum,tum in ernorum,ut apo Ze-matum, puluerum, electariorum dulcium & durorum,& aquarum: tu cxternorum vi linimcntoru, Unguento ru, cataplasmatum & emplastroru . Porro

calida efficaciora sunt ubi febris abest, qua urgente frigida tutiora. Quod si iuncta sit lienteria, pauca astringentia miscebuntur,quale decoctum est plantaginis & portulacae in brodio , puluis lumbricorucum melle, v et aqua portulacar. foris vero bolus armena,cortex mali granati,bala ustia, magmatis rhetpuluis & similium.

Quantitas remediorum indicatur,tum a granditate vermium, tum ab eorum situ. Lato igitur ver mi ob granditatem & repugnantiam vehementia: Ascaridibus vehementissima interna externaque Obdistantiam: tum quod eoru ascensus & excandesce-tia non metuatur. Teretibus mediocria omnia co-

ueniunt: neque sine dulcium permistione, plurium quidem in assumendis, pauciorum in submittendis. Vtendi tempus erit dum vermes enecari & hebetari possunt, idque bis quotidie, ieiuno ventriculo, mane& vesperi, circiter pradisi .Forma internor u liquida sere erit,ut tu leporum,puluerum& Opiataru dissolutaru in conuenienti liquore.Externa erunt fotus,embro chatio& suppositoriuin: prius enim necandi quam expellendi . . Regio denique assumendorum & immittendarum eadem est in omnibus os & podex. In lato Fidem verme par est commoditas utriusque partis. In

ascaridibus potius per podicem. In teretibus per os

SEARCH

MENU NAVIGATION