Hugonis Grotii De jure belli ac pacis libri tres, cum annotatis auctoris, nec non J.F. Gronovii notis, & J. Barbeyracii animadversionibus; commentariis insuper locupletissimis Henr. L.B. de Cocceii ... sub titulo Grotii illustrati antea editis, nunc

발행: 1751년

분량: 577페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

531쪽

ssa LIBERI. CAPUT IV. f.M. - XUII.

lus ipse , ' sive rex, ' sive senatus, *- id mile ; interim nata esse quae imperat , quain legibus, judiciisque sublatis summam induci confusionem. Improbat Cicero Syllanas leges, ut crudeles in proscriptorum liberos, ne honores petere polient. ' Semandas tamen censuit, assirmans ut nos docet

a Lib. Π. Qitinctilianus η ' ita 6 his legibus contineri statum civitatis , ut his solutis et L,Lui. ipse stare non posset. Florus de ejusdem Sullae actis r . ' Lepidus acta lauti

rep. 23. vi vi rescindere parabat, uec immmrim , si tamen petset siue magna clade reipublieae. Et mox : Expediebat aegrae quasi, sauriaeque reipublica, requiescere quom

documque , ne vulvmra et ratione ipsa rescinderentur.

a. ' In his tamen, quae ita neces a non sunt, & pertinent ad rap

torem in iniqua possessione firmandum , si sine gravi periculo poteli non

pareri , parendum non eli. ' Sed an talem raptorem imperii vi dejicere, aut denique occidere liceat, quaeritur.

XVI. Ac primum, ' si bello injusto , & cui juris gentium requisita

non adsint, imperium arripuerit, ' neque pactio ulla sequuta sit, ' aut fides illi data, ' sed sola vi retineatur possessio di ' videtur ar manere belli jus , ac proinde ' in eum licere quod in hostem licet, ' qui a quolibet etiam e losen privato jure poteli interfici. ' In reos majesaris , inquit ς Tertullianus, ' E. o,.isisti publicos hses omnis homo miles est. ' Sic & adversius militiae desertores cui sierat tini- ctis jus pro quiete communi exercendae publicae ultionis indultum e cuique ι a. XVII. Idem cum Ρlutarcho, qui ita sentit e libro de fato ad Pisonem c. n riis. statuendum censeo, si ante invasionem lex publica exstiterit, quae unicui- Ι. M. que potestatem iacit occidendi eum , ' qui hoc , aut illud , quod in aspe- '' etum cadit, ausus fuerit; putia ' qui privatus iatellitium sibi circumdederit ' arcem invaserit : ' qui civem indemnatum, aut non legitimo judicio nec verit: ' qui magistratus sine justis suffragiis creaverit. ' Tales leges multae e stabant in Graeciae civitatibus, ' ubi proinde justa censenda fuit talium tDrannorum intersectio. Talis erat Athenis lex Solonis oo renovata post reditum ex Pyraeo in eos, qui statum popularem sibi tulit sent, aut eo sublato honores gessissent. Ut & Romae ' 30 lex Valeria, si quis injussu populi ma

di Id multi J Tam lavere , ae Mnevolum esse pop. Roma o majus vitam bellam II, etiam eum reipublieae r adeoqtie studere tranquillitati status ias, qui nimiis e s 'rexium imperitim habeant. amissi , ut malit in eo vel latroni obsequium eg suod iis hio ditim eadu 3 Quod non ex in- pr aestari, dum privati suum quisque teneant, quam terpretatione malum, aut excutimium est , sed . ,-α, esse . vimque , & iniustitiam regnare. in oeulos ineutrit , ita ut quivis de eo iudieareas cierea S u is lexos 3 a. de lege agraria a. possit. dis vi, Iuthin eo linori I si leges illae tollan- 29 Post reditum re Pyraero 3 Eiectis XXX. t sir , rursus hellum civile subeundum. Sulla ratinis per Thrasybulum. Leges Attisa Ptiiii eivilibus armis victor, quotquot inimi rum eius tit. 4. pag. IO. tempestatem helli effugerant, eorum nomina pro- go Lex Valeria . ες sex e sileris I Prior est seripta in grandi tabula pnbliee proposuit . uti P. Valerii Publimis etiam consulis : posterior noscerentur e ingentem pecuniam pollicitus , si nepotis illius L. Valerii Potiti sinit eum collega quis alienius eorum ad se caput afferret. Tulit M. Horatio. Dion . s. as. Livius 3, s s. etiam legem , ne se proseriptorum liberis adi- ) Reperitur lex illa apud AN Doeio a M.tus ad magistratus . R rempublieam gerendam orat. I. pag. ais. aro. Edit. Hanov. I. B. Romar daretur ne stilicet hi rerum potentes omnia rursus turbarent . dum qnas parentibus G T x x. luis sinas iniurias meminissent , in auctores, auctorumque fautores ultum eunt. o Leae Valeriti J Platarebis Publicola: P. . ar Manere sus .ecti J Δυ 3, 32. Tari quam II ) ι 6 H-Mτιιδιιτ τεν βουλιμνον τυραν

532쪽

g. XVII. -- XIX. De bella subditorum la fgeriores. 3s3

gistratum gereret : ' & lex consularis post decemvirale imperium , ne quis magistratum sine provocatione crearet: qui creasset, eum jus, sisque effet occidi. XV ΙΙΙ. Nee minus licebit invasorem imperii interficere, 'si diserta auctoritas accedat ejus , qui jus verum imperandi habet , sive is rex est, sive senatus, sive populus. ' His annumerandi & regum puerorum tutores , ' qualis Joaso erat Jojada, ' cum Athaliam regno depelleret. XIX. I. ' Extra haec ' ut privato vi dejicere, aut interficere liceat xxiii. summi imperii invasorem , probare non possum et quia fieri potest, ut is, qui jus habet imperii , ' malit invasorem in possessione relinqui, quam p Iiculos s, & cruentis motibus occasionem dari, qui plerumque sequi solentiis violatis, aut intersectis, qui validam habent factionem in populo, aut

externos etiam amicos. ' Certe an rem in id periculum adduci velit rex , aut senatus , aut populus, incertum est, quorum sine cognita voluntate vis justa esse non potesti Favonius ppὶ dicebat e tLM μγαρχίας -ο- πόλ/uον ἐμφύMον' ' phtu esse bellum civile dominatu illegitimo. Et Cicero , b Mihi b mis p. pax omnis cum civibus bello cimili utilior videtur. Ljebat T. Quintius, ς satius fuisse Lacedaemone p tyrannum Nabidem relinqui, cum aliter opprimi non XxXri . c. posset, quam ruina gravissima civitatis, in ipsa vindicta libertatis periturae. Nee alio spectat illud apud 4 ' Aristophanem, leonem in civitate non alen- st. I 7 g. dum di si alitus sit, serendum esse. a. Profecto gravillima cum sit deliberatio, 3 libertas, 33 an pax placeat, ut Tacitus ' loquitur: & dissicillimum hoc mu-, ω λ ,s Ciceroni, e R iv,

rων κ πολις κιν πιιν s An cum patria illegitimo imperio premitur , omis

modo danda st opera ejus demendi , etiamsi civitas eam ob rem in strumum Asci inimi ad cenda se non debent singuli, quod populi commune eis, judicium ad se rapere. Illud vero plane iniquum :

p Dravntim Nabidem relinqM J Quod Plata ebis in T. Quintii vita sie explicat : . : ἰά μ

re quod Putarchus resert Lyeurgo , Laconem quendam cum legisset :

iri perieri s e flectare enim dehtierant. M ipse pres dominiam eon Harel. Loeus est pax. sa. E. m. I. U. Ire . Sed se illam responsonis , male, ab Interprete expretium , nun melius , quam quam alio modo, nother heie reddidit. Verten dum fuerat : Merito periretine illi quia opori has ιοι- eam ιγνιmnidem igne absumi permittere. non autem exstinguere . & se servare. Vide PALM AEI I Exe t. in πι. MEL GP est , pag. 38s. sie loeus contrarium innuit eius ,

quod Auctor putati I. s. Gllo NOVII. 3i Libretus 3 Repetenda multo sanguine. pa an pax J Patientia tueranni, vel oppressoris. cpp) Fusonias ille etat amieus Bruti di ctum istiad refertur a P LU TARCHO, ni M. Bruι. pag. A. I. B.

533쪽

LIBER L CAP UT IV.F. XIX, XX.

. Epist.

a. art. a.

33 Detrahims dominos urbi servise parata. Sicut 7 Sylla interrogatus, quid ita armatus patriam peteret, respondit et

ἐλευθέρωσαν απο των συρ-ουν φ , ut eam a tyrannis liberem.

3. ' Melius Plato epistola ad Perdiccam suadet, cujus verba Latine sic posuit - Cicero : Tantum contendere in republica , quantum probito tuis civibus possis : vim neque poerenti, neque patriae adserari oportere. Qui sensus &apud ' Sallustium exstat et ς Nam υi quidem regere patriam, aut parentes , quanquam Us possis , est delicta corrigas , tamen importunum es, cum praesertim omnes 3s rerum mutationes Gedem, fugam , aliaque hostilia portendant. Unde non longe abit illud Stallii apud Plutarchum 4 in vita Bruti : ec staec ,s isti,

vir prudens, ac sapiens improborum , se' desipientisn emis in perirati , Byturbas se coriiciat. Huc & Ambrosii illud non male referas : MDυae hoe quoque ad profectum bonae exiblimationis, s de potensis manibus eripias inopem ae morte damnatum emas, quantum sine perturbatione fieri potes ; ue videamur jactatume magis facere causa , striam misericordiae: U graviora inferre υul vera , dum leviopibus mederi ae sideramus. Thomas f seditiosam elle, dicit , interdum, quamvis tyrannici regiminis deliructionem. 4. Non debet movere nos in contrariam sententiam ' factum Aodis r in Eglonem regem Moabitarum I nam aperte testiitur sacra auctoritas , hunc a Deo ipso vindicem suscitatum , mandato scilicet speciali. ' Neque vero constat , hunc Moabitarum regem nullum jus imperandi in paetione habuisse. Nam & in alios reges Deus, per quos volebat ministros, sua j dicia exsequebatur, ' ut per ' Jehun in Joramum. . Maxime autem ' in re controversa judicium sibi privatus sumere non debet, sed 36 possessionem sequi. Sic tributum solvi CHari s Christus jubebat, x ' quia ejus imaginem nummus praeferebat , id est, ' quia in possiessione erat imperii.

G a o T I I. ' Detrahimus dominos urbi servis e parata J mmtaretas Catone Majore de Antiocho Μagno : ἐπιι, σκra αἰτίαν ran 'Ε- ας , nitri δε μένους' Bella praetextum sumebat , liberare G-- eos, libertatis non egentes. Pag. 3 a. F. r Ouia ejus imaginem nummus praferebat. JCertitumum hoe indicium possessionis. Vide in historia Genuate Birmam libro XVIII. GRONOUII. 33 Betrahimus I Luem. I, 3s . 34 Nysia interrogatus 3 Plutaris. de xenio S eratis pag. 376.3s Rerum mutationes I Formarum reipubIieae hujus in illam transitus, aut magistiatuum, eurumve, qui sunt eum imperio, abrogationes e tra ordinem , & depulsiones. Sed & sueeessi nes, morte interveniente. Iustin. 4 , 3. Suum Gath. g. Domit. 16.36 Possicisionem Aqui J Eum agnoscere justi dominum , qui rem tenet.

534쪽

Lib. I. Cap. IV.

Ucetost hic tractat quaestionem . ,, quale ius privati habeant resistendi Princis, pi In qua decidenda admodum variantis Doctores : adeoque cum statum publicum

is concernat , caute pertractanda est.

, Eellum gerere possum.privati in priuator I- Quoties scit copia judicis non est; quo

is pertinet omnis necessaria defensio. vid. os ra L. I. c. I. b. R. c. a. g. I. u. X. MU2. L. a. c. I. s. a. seq.

Ut viator in latronem J. . Nam & tunc copiari judicis non est : eoque necessaria deis is senso. Et summum imperium balentes , in eos,

qui uidem id habent J A Quod bellum Auctoris publicum vocati Vid. supra I. I. c. I. S. I. L. f. l. seq.

Ut D id in Regem Ammonita n 3 ri Et, , omnia bella, quae inter duas summas p is testates geruntur. l. 29. f. Capt. id post. Ei privati tu eos , qui imperio summo utun-tiin J Si scit. necessaria defensio sit, & privatus ille a Principe extraneo laesus, aliter defendere jus suum non possit. Nam si tales necem tiar desentionis fines non adsunt, vindicare illam injuriam nulli privato licet; supra enim c. 2. S. I. Sy c. 3. S. EI. u. 4. di-etum est , privatum ab alio principe laesum sui principis ossicium implorare debere, ut ille jus laesi tueatur, prout natura tenetur :qui si principem laedentem requisiverit uis, tisfaciat. nec impetraverit, causa haec inter duos principes vertitur, nec nisi Martis arbittium superest. Auditis. . Hinc alibi demonstravimus , male taleis hellum mixtum vocarL Dies proam. XI.

At non in se J - Nam suo principi nun-ri quam resistere licet , nec jure necessariae M Mesensionis. Ut Abrahamis 3 ,, Imo hic occupavit te M ras vacuas ; quamdiu igitur ibi habitavit. nullius alterius potestati suit subjectus, M adeoque summae potestatis jure bella gessiti Adduis. Ηine patriarchae passim qnoque Reges vo o cantur : uti de Abrahamo exstat locus apud GJUL L. I 6. e. I idque ex Nicolao Da. , , masceno quoque probat Grotiis de verit. is relig. Chris, L. 1. e. 16. Sane . foedera eum is pepegisse , legimus Gen. XIV. 13, egis XXI. 22. Cons. Te . in not. h. In Regem Molonia 3 is Amraphel enim, is eum quo bellum gerebatur, Rex Senaaris dicitur Gen. XIV. u. I. ι quae regia P A stea Babylonia meta fulti Gen. X Io. Dan.

Et vicinos 3 - Nimirum Regem Ponti, Re- gem Elamitarum , & Τhadal Regem gen-

,, tium. Gen. XIV. I.

Et qui summum imperiaem habem in prium tot J Si scit . fiat intra fines necessariae dese sonis: alias ordinem procedendi hunc esse , antea diximus, ut Princeps usus adeat magistratum subditi laedentia ; qui si reparationem negat, tota jam quaestio est inter duos hos summos Principes , quae non nisi belli jure decidi potest. Vid. E. Pari nos. juri

gent.. m. a. f. V 4.

AMAbisus ius 3 imo hoc non est bellum,

nec privatum; sed est effectus impetii. vi cujus Rex subditos rebelles etiam armis coe cere potess. Vide supra c. 3. S. I..f. s. Additio.

,, Late id explicavimus in Dius proam. IX.

, , S. 67. N. z.

535쪽

Henrici de Cocceii coni neu inius

Ut Daoid in partem Isbosethi J ,, imo hie, , Ishosethus non fuit privatus , aut subditus o sed legitimus Israelitarum Rex, consensuis populi, & haereditario jure denominatus: o David autem tantum erat Rex Judae. 2. Sam. II. 8. seq. III. I. Unde verum hic crat, is S publicum bellum . quod inter duasis summas potestates gerebatur; atque hinc

, , David ab interfectoribus is bosethi quem, , hominem jultum vocat poenas lumsit a. Sam. IV. I a. Sane, David eo demum momo tuo Rex Israelitarum factus est. a. Siam. V.,, I. seq Aut nousubditos, ut Romani in Pisatas J Aut piratae fuerunt populi summa potestateri utentes, aut colluvies latronum: priori casuis jure belli cum ipsis actum est ; posterioli, , casu jure necessariae defensionis. De bellisse piraticis late egimus supra c. a. S. I.

,, Dissert. roaem. IX. S. 66. u. 7. 2 Tantum iliud quaeritur i an aut privatis 3ri l. e. an subditus contra Principem , vel mari gistratum sibi praepolitum arma sumere ponsa sit Aut publicis persems J I e. an magistra- tibus minoribus jus vi resistendi Principiri competat.

,, potestati inseriori.

Arana sumi posse in inferiorer 3 is sive pri.

vatos , sive magistratus. Ab iis, qui Iumma potesatis aractoritasen ianitur J Qui non suo jure vim inserunt.

εd jussu superioris. Onesis suis Nebemias J A Vicini enim ,

is Persatum imperio subjecti, quovis modo reparationem civitatis impediebant. Cyrus D edicto suo Nehemiae concessit facultatem hisis resistendi: adeoque ille jussu superioris vim repellebat. Simile exemplum est in edicto, ,, quo Ahasverus Judaeis facultatem concessito sese defendendi contra vim inimicorum; at neutro casu jure belli facultas resistendia, competiit.

De meta res J Imo hi non expellebantur jure belli, sed ex lego Imperatoris: adeo isque dominus pretedii hic nudus fuit executor legum ι nihil enim interest an princeps ipse, an per alios leges suas exsequatur. Additio.., Metatores sunt qui eligendi, & praepati randi hospitii causia praecurrunt. Goth. adis rδir. C. de nietatis. Licentia autem hos

metatores expellendi illis demum dominis is competebat, qui ab hospitiis liberi erant. Goth. a.M. rubri Uad L. f. C. eod. est

,, passim tu. tit. Verum aziversus D mmvis potes. rem quia liceas, quaeritur J ,, I. e. quaeritur an autis privatus , aut minor magistratus in sum-

mam potestatem arma sumere possit λAtis inferiores, sed agentes quia agunt summis potesatas aracto ritate 3 - I. e. an priis vatus Magistratui . principis voluntatemri exequenti, vim inserre postit p

quaerit Auctor r. An subditus Principi aliquid juri naturae contrarium praecipienti parere teneatur8 2. An injuriam inferenti privatus resistere possit, saltem si certissimum discrimen adsit 8 Utrumque negat Auctor , ct merito. Nam quod ad primam quasionem

attinet, certum est, objecta imperii per naturam alia esse non posse , quam quae nostrae facultatis, ct arbiti ii sunt; quae enim aetiones nostrae ne quidem in nostra potestate sunt.

qui in alterius hominis esse pollunt 8 Natura igitur facultates nostras aliis subjecisse vid ri non potest, quae ne quidem in nobis sunt; nec nos obligare voluit ad faciendum id, quod in potestate nostra non est , & de

quo disponere non possumus. Talia sunt i. quae jure naturae vetita sunt, quae nec superior ipse facere , nedum alios ad faciendum cogere potest. a. Quicquid vi tuti contrarium est; etli enim homines non praecise teneantur ad virtutis officia , tamen cum natura nos doceat, divinae persectioni repugnare quosdam actus , Princeps quoque talia ut faciamus injungere non potest. 3 . uicquid non est actus voluntatis nostrae, sed

judicii, ct intellectus. Etsi enim arbitrii nostri sit, quamdiu adhuc aliquid dubii esse

putamus in re, cohibere consensum e quin ne consentire tum quidem tanquam in re i certa possimus, certum tamen est , si vel nihil in re dubii sit, vel nihil esse statuamus, impossibile esse, ut consensum cohibere possimus ; non magis, quam in hoc: Bis duo esse atrior. Atque huc pertinent res fidei. 4.

Quicquid alias impossibile est ; nam ibi deficit facultas naturalis agendi. Haec itaque impetando Princeps excedit terminos imperii: adeoque cum imperium in his rebus nullum sit etiam nulla ex imperio obligatio esse potest. Certum igitur est , ex tali imperio nos non teneri: atque hinc recte Apostoli imperio

Superiorum, ne docerent Chri=- , Θpposuere, De magis parendum, quam homini squia quicquid Dei mandato contrarium est,

. extra

536쪽

extra terminos est imperii humani. De altera quasioue f. seq. agetur.

Non esse Davendum quod iubent J A cons

prol. s 4r. quo pertinet exemplum obit M tricum Kgyptiorum, Exia. r. v. l . seq.- idque opponebat Basilius praefecto Valent l, is qui jubebat ut idola coleret, apud Te in uot. b. His adde exemplum Christianorum is militum sub Iuliano. Vid. supra L. I. c. a.

Ad certio am provocarunt regulam J- Nam ratio naturalis dictat, facienda nonis esse ea , quae mandato Dei , a quo omnemo facultatem nostram agendi habemus, repu-M gnanti Platonem J ,, Iu Apologia Socratis: Add. M sophori. m Autl. v. 4 3.

Ex tali causa 3 o Quae mandatis divinis re-

Aut alioqui J , , Uti si princeps ius mihi

se etiam ex jure civili quaesitum injuria aufert. Ea tolerarida ut potitu , quam vi regim-dum J is uuaestio haec in S. seq. tractabitur.

Ao S. II.

AUCTOR qtiaestionem maximi momenti hoc, ct seq. Si. explicat, an , & quatenus Principi notorie injuriam facienti resistere liceat 8 in qua decidenda eo cautius procedendum , quia illa non nisi per civile hellum agitari potest , S soleti Res ita se habet. Summi impetii poecipue duo sunt capita : Tueri s. dus, seu Jultitiam , z. Bonum civitatis , seu publicum. Neutrum fieri potest. nisi, quid tale sit, pri. mum constet, aut si quid in ambiguo haereat, definiatur. Sequitur ergo , dato summo imperio , seu summa potestate tuendi justum,& bonum civitatis, ei conjunctum esse judicium , seu arbitrium statuendi in re dubitabili , quid se aequum, & bonum: atque

adeo quid tuendum , per pg. 4. u. 4. Et cum ideo summum in terris imperium natura constitutum sit, ut esset potestas, quae gentem humanam vice divini Numinis regeret , ejusque bonum , ac felicitatem, quae praedictis duobus capitibus constat, recte temperaret , per pos 4. n 3 : adeo ut quicquid ad hanc Eudamoniam tum tuendam , Ornandam, perficiendam , tum maxime explicandam, Ne definiendam pertinet, id omne summa

impetii potestate, sollicitudine, & modo

I. Cap. IV. 6. I, M II.

ratione, quin sub ejus quasi sorma. & nat ra comprenensum sit: per pos 4. u. a. Judicium , seu arbitrium non est. nisi rei dubiae, ct qualitercunque disceptabilis, ita ut deliberandum videatur quid magis eligendum sit. Si enim appareat quid aequum , aut factu optimum sit, jam non judicio , seu arbitrio res cognoscenda , sed cognita , &certa erit, ct vel iustum, bonumque, vel contrarium. Etenim cum omnis publica Magistratus Potestas imperii. quo tuenda justitia , & Respublica continetur, finibus ci cumscripta sit, certum est, quod eos exc dit pmatum esse. Hinc dicimus, non esse bellum subdit rum in superiores; ne quidem jure defensionis necessariae. Etsi enim illa omnibus animantibus , nedum omnibus hominibus communis sit; tamen respectu superiorum non

esset illa de sensio contra injuriam, sed rebellio adversus imperium , quod est superioris, &cui parendum est , non resistendum. Neque causari possunt subditi, se laedi, injuriasque pati; quia id non ipsorum , maxime in sua cauta, sed superiorum est judicium , quod non sibi sumere, sed ei stare subditos oportet. Nec ipsorum est praetexere, Rempublicam vastari . vel ei non recte consuli, vel atrocia fieri; quia hoc omne judicium . & arbitrium cum summo imperio in Magistratum translatum est; & subditi nec de jure statuere , nec de bono Reipublicae arbitrari possunt. Utrumque tum justum ne , an injustum p tum , expediat Reipublicae, necne ' est facultas magistratus. & summi imperii propria ἔ neutrum subditorum. Quare manifestum est, inter Magistratum .& subditos statum belli per naturam intelligi non posse; sed omnia, etiam armis, eX capite imperii agi ad compescendos subditos contumaces, & subigendos rebelles , uti ex eapite belli ad debellandum hostem, & tuendam Rempublicam, si cum extraneo , seu hoste res sticaeterum id ancipitis maxime quaestionis est: si Magistratus quid committat, ut iure nat rete delinat esse Magistratus, & vel privatus, vel hostis fiat suae Reipublicae, ut Athenis Io. olim tyranni; quid dicendum Τ Et duplex ea viso est: a. An committi ita possit officium magistratum ublicum Τ 2. Quae natura sint hujusmodMommissi effecta , & consequentia ΤPrioris quaestionis perpetua norma est , ut quoadusque dubitari possit, justum , an in-

537쪽

338 Henrici de Cocceii Commentia rius

iustum, bonum. an adversum sit; omne judicium, & arbitrium sit Magistratus: neque ullae subditorum partes, nisi parendi. Si vero certa, ac indubia sit actus injuria, vel Leipublicae noxia, atque adeo cesset judi. cium ; Magistratus, quatenus notorie , ut loquuntur, aequi, seu boni publici limites perrumpit , vel excedit, non ut Magistratus agit, sed ut privatus: atque ideo tum lia.

ctenus privatorum iure utitur.

In altera quaestione distinguendi sunt excessus: qui vel privati sunt , vel publici Prius de privatis. Tales sunt, cum krugisti tus vel adversus privatos committit, ut Achab contra Naboth , I. Reg. XXI s vel in re-hus , ac caulis suis privatis, non in cifficio: ut Caligula, & Nero stupris , incestibus , ct adulteriis insames fuere; qualia & Plentico lv. Caesari objecta sunt. Et ex his causis non desinit esse Magistratus . in quem nihil commisit: sed quo ad excessum indubitatum habetur pro privato. Unde constat , actum hunet Magistratus, quippe manifeste injustum, omni iure nullum esse e & nec jus, nec obligationem inde

nasci. verum id maxime certatur, an talis privatus uti polsit jure naturali necessariae defensionis in extremo periculo, quo se , aut ros suas, aliter tueri non potest 2 Equidem cum natura id brutis quoque datum sit, non potest negari in homine : modo vere res polita sit in statu inculpatae tutelae, scit . ut & in. jutia sit indubitata, nec alia eandem evadendi via. verum tamen cum ita comparati sunt homines , ut fere judicium secundum se se. rant, nec iniurias suas viles habeant, facillimeque adeo sibi persuasuri essent . se cise

in statu einer recrum Monorare, cum non

sint; nihil intutius , & aleae, ac periculi

plenius latet , quam ejus rei arbitrium peti mitti sublito contra Migilt atum. Unde conetudo . ius tale , ut privato licita sit die Notiri. hre contra Magi liratum, asserendum non effeὲ non quod natura intra justos terminos ei id neg iverit: sed quia hoc ipsum , num res sit in terminis nece striae ,& inculpatae d sensionis , subditi judicio, eum illud potius Magistratus sit contra Magdratum p rmissum videri non potest. Qitidsi vero subditus.eo tamen jure ut itur & pOstea causa cognita appareat, terio is inculpatae tutelae ubique 'obterv itis ipsum se , vita n-que suam detendisse , absolvendus erit. Equi. dem. cam Saul Dividis vitae iam iram ne et,

nec appareret effugietat locus, David tamen cum Regem in manibus haberet, ipst pepercisset, I. Raeg. XXIV, ipse Saul a novit illud pro beneficio , & fatetur , fuisse

penes Davidem jus emer rectura Nothmehre,

rit inimicum sus s. dimittit eum p Secus est si privatus alium aggreditur, vel laedit; id enim factum sua natura illicitum est , & adversus illud de sendendi sui licentia natura cuique permissa est: ct si fines inculpatae t telae is excessetit, excelsus ille punitur. Atque ita summus Magistratus ob vitia privata non excidit summo imperio , seu magistratu, in quo nihil commissum est. Et licet

forte manifesta essent vitia, non tamen interris potestas naturae constituta est, quae ea

vindicet; cum summa penes ipsum sit pol stas,quae alium superiorem, vel judicem non agnoscit, nisi Deum Neque de jure necessariae defensionis quaeri potest, cujus casus est , cum quis alium invadit, spoliat . laedit; non cum alias infamibus vitiis se polluiti Superest ergo , horum vindictam soli Deo , ip-lius que tremendo iudicio reservari Unde intelligitur causa , quae duos historicorum principes, Livium I b. 24. e. 4. V r. & Polybium Excerpt. I M. tib I. collisit in historia Hieronymi Siciliae Tyranni, qui propter insa- missima crimina occisus est. Hunc enim Livius jure , Polybius injuria caesum, ait M. loci non tam iuris , quam facti dissidio: quia polybius testabatur , privata saltem crimina fuisse. d. lib. r. Atque haec de privatis. Via deamus jam de publicis excesssibus. Hi in officio committuntur . & vel adversus ipsam Rempublicam , vel in populum promiscue. Et haec quoque causa pariter certissimam regulam . ix decidendi Legem accipit ex supra d1ms. Quousque enim dubitari potest , num facto hoc adversus Rempublicam , vel populum , vel ultra notissimos summi imperii fines molitus quid fuerit; ipsius judicium , omnemque summum Magistratum ipsi integrum . ejusque arbitrio standum , nec ullam populo causam querendi esse, qui judicium cum summo imperio in ipsum transtulit, ibi ostensum est. Hoc & praeclarissime Samuel, 1. Sam. 8. v. in , in concione populi Regem sibi poncentis; & haec regula . ac ratio , divini vatis sententiam docet. Ille quippe juria tuturi Redis recenset . fines , seu limites cuiu que ju is non additi Tueri scilicet oportet POPulum , seu Rempublicam , ct regiam una di-Σnitatem , sine qua neu respublica potest ,

538쪽

eommunibus civium viribus , operis , ac

praesidiis; idque naturali ratione, quia ipsorum res est , & ideo in civitatem coluerunt. Haec igitur ut ipsi conducere videtur , eXig re Regis est. Quae vero alia jurium genera nominat Samuel , quam jura illa regalia exi gendi a subditis operas, angarias &C., eos. que adigendi ad munera , & ossicia publica, atque ad ministeria aulica utriusque sexus ,

d. c. g. it. TI. I 2. I 3. 16, & constituendi

aerarium publicum, ad ministeria , ct ossicia publica , aliaque onera Reipublicae susten tanda; sive collatis iundis, sive redituum

portionibus , decimis &z. D. I 4. IS. II.

Non quod in infinitum alia onera imponete possit, cum tantum possit ad necessitates,

ct utilitates publicas : sed quia Regis judi. cium est, quid sit e Republica 8 Unde etsi ipse duriora imperet, cum certus, & status

a natura modus praescriptus non sit, nullus subditis querulandi , aut repugnandi locus relinquitur, d. cap. S. D. IS. Exposuit itaque jussit Dei Samuel populo , quae lege naturae , & gentium sint jura Regis & inprimis, de horum finibus non populum, sed Regem solum statuere posse, ipliusque ut summi moderatoris, quin vice Dei, judicium esse, &c. Atque haec ita de casu, quo res quodammmdo adhuc dubia est. Dispiciendum jam de

altero , quo excessus manifestus, ct plane certus est. Et eadem hic regula tenet: nec hoc casu committi summum imperium Magistratus, sed quoad excessum manifestum pro privato haberi. ut si pra diximus. Uti si leges imperet juri naturae , vel divino morali contrarias , visquid statuat Reipublicae noxium , idque manifestum siti Plane enim certum est , id irritum . & nullum esse. & nec jus , nec obligationem parere; quia id extra fines summi imperii est, a quo solo omnis publica ejus testas unice pendet, & extra eius limites nulla est, sed ipse privatus , qui nihil de Republica statuere potest . adeoque quae ita statuit, neminem obligant, sed abolendalanti At noRdesinit este summus Magistr

tus, etsi in ossicio committat; quia naturali ratione ex eo . quod quis in ossicio quoque committit, oritur saltem obligatio ad reparandum , & tollendum excessum , per pos.7 : non autem regulariter privatio officii. Videndum ergo, quibus excessibus summum imperium commissum, Magistratusque amissus jure naturali intelligatur ρ Et dubitari plane nequit, si summus Magistratus tendat

I. cap. IV. f. II. 3w

ad evertendum Rempublicam , eiusve statum aut grassetur in perniciem populi; idque m nifestum sit, quin ipse hostem induat, eoisque desinat ipso jure esse Magistratus. Haec

enim per naturam simul stare non possunt, esse summum Magistratum , qui tuendae Reipublicae, ac servando populo constitutus

est, ct tendere ad evertendum Reipublicae statum , vel populum : quod hostium, &hostile est. Fit igitur ille ex plagistratu hostis,

ct perduellis : ex cive, & civitatis capite. peregrinus. Et cum civitas, seu populus in corpus coierit status sui tuendi causa; non potest amplius videri corporis illius membrum , qui adeo ab illo se separat, ut ejus incolumitati insidietur: quae pugnant cum affectu civis, ct animi, odiique hostilis sunt :ut fuere Athenis Io. tyranni, D'. V. 6.1o. Romae Decemviri , Liv. lib. III. c. 48. 49. Et tales Caius , ac Nero visi, & hostes judicati sunt. Suet. in Neτω. c. 49. D. Ces. lib. 63. infra. Everti autem Reipublicae status intelligutur . etiam cum pars status priesentis, secularis, vel ecclesiastici, evertitur: cum per partes totus ita perverti posset.

In perniciem populi, quem tueri oportuit, grassari intelligitur, qui etsi non pariter in

omnes saeviat, ita tamen promiscue, ut periculum , terror, exemplum , ad omnes pertineat, Liv. lib. I. c. 36. Quod Claudianus de ME. Gita. ita pulchre expressi.

Instat terribilis vivis, morientibus haeres. Virginibus raptor, thalamis obseaenus adcitier: DiDitibusque dies, es nox metuenda maritis.

Tale quoque est cum Magistratus lege

communi sensu pro tutela status praesentis latas pervellit: vel cum non tantum leges adversus jus naturae seri , sed & vi in invitos exequi, & conscientias, in quas imperii nulla vis est . cogere putat, ut in historia Assamonaeorum. Machab. lib. r. st a. Quo facto , etfi sorte errantes, multo deletiores, hypocritas scit. , & simulatores Deo mentientes, faciunt cons. Masth. XXIII. o. I 3. quae scelera in cogentium, quippe auctorum ,

capita omnino redundant.

His cas bus. & excellibus igitur, quibus desinit summum imperium , seu magistratus ,redire illud ad populum . vel eum, cuius summa tum in Repuhlica est potestas, necesse est : & huic adeo tum suae Reipublicae, ejusque status praesentis, legumque , ac civium custodia, ac desensio incumbiti Quar

539쪽

murici de Cocceii commentarius

proinde tum non peragitur ex causa belli juris Gentium, quod non est, nisi iniet duos liberos populos , sed ex causa imperii specialiter dieti. De quo jam plus satis. Auditio. Subditius nec naturae jure vim inferre Pri ., cipi potest . etsi gravius ejus sit imperium , vi immo etsi sorte in subditos quosdam saeviatiis Nam r. Omnes . & singuli arbitrio princia A pis sese submiserunt: adeoque huic soli se competit judicium in singulos subditos, non ,, singulis subditis in principem. 2. Injuriaeri saepius videntur privatis, quae ut admit- , , tantur, necessitas, vel utilitas Reipublicae exigit; & tunc obtinet quod Tacitus ait: se Iu Iurias nivatas utilitas e priodica compensari. ,, 3. Negari nequit, Principi in singulos idemis ius competere, quod populus ante delari tionem imperii in singulos habuit: Certum se autem est, populo in statu Democratico se litem de iniuria singulis illata moveri non ,, potuisse. 4. QMi Principi vim infert, hoci, ipso laedit jus totius populi; tollit enim

se eum, cui populus tutelam civitatis cona. muni consensu commisit: nemo autem jus,, tertii, nedum totius populi, praetextu ne- cessariae defensionis, violate potest. CoersisI. z. c. f. 4. ibique uot. Sane , miserais solet conditio imperantium , si actu I ejus.,, modi privati judicio singulorum subjectio essent: vel si rationem actionum suarum is singulis reddere tenerentur. Alias rationesse allegat Auctor h. V f. 6. f. T.

2 Et νtaturalitre quidem omnes ad arcendam a se Diiuriam itis harum 3 is Quod verum Om- nino est . quia natura , ejusque Auctor ,

, dum jura quaedam singulis propria esse um, , luit. simul facultatem concessi jura illa se defendendi, nisi superior , ct judex adsit.

Supra J se L. I. c. I. f. IO. I 4. c. 2.

S. 1. S. 6. U 8. c. 3. S. I. f. 37. S. 2I.

Sed rinili Prietate ad tuendam tranquillitatem mylituta J Quod plenius Auctor explicatri L. I. c. I. S. I. u. 2. S. z. n. T. L. 2., r. 21. S. I. c. 2O. f. 8. u. q. f.9. u. 4., , S. 4O. N. I. L. I. c. a. f. s. c. r. HS. Iv. n. r.

Statim cit itali jus quoddam maris in nos ,

U Visa , nascitur I is Quod dominium, , eminens vocare solet, L. I. c. I. f. 6. c. 3. f. 6. l. 3. c. et . f. 7. l. 2. c. 14. f. II.,, ε ' r. I. I. c. I. f. II. l. a. c. q. f. 24. ,, n. a i at revera pars sit imperii, . . cuti. sentia ad finem illum id me garium es I,, civitas enim dominium eminens saltem ha-obet in cives, & res civium, ad nsum priose Micuna, Li. e. S. 6. a. se boni

., communis causa. L. I. c. r. f. 6, ibique notat.

Potes igitur civitas iis utad res testat promiscuum eo. probibere I A Imo singuli hodia ipso dum in civitatem coeunt, adeoque se , M suasque actiones civitatis arbitrio subji-- ciunt, juri suo vi privata agendi renunciant. Et quin voluerit, tabitandum nou es JA Non demum id voluerunt ex prohibitioneis quadam, sed ex pacto dum in civitatem

Cum non aliter po sit em situm eousequi 3 , Quia subsistere tranquillitas publica non

,, posset; quae tamen finis est civitatis. Non iam citatas erit, sed diissociata niti titu- GJ Status naturalis maneret, & nullusis civitatis est et effectus.

sttialis illa C clopum J , , Verba Euripidis

haec sunt.

se Nos alibi prohavimus , imperia patrum. familias a natura statuta e Te : adeoque in se primaevo rerum statu vere fuisse dissociatam multitudinem. . Cons os Pro Pin. XIL S. 612. sed . Et Aborigintim 3 o Aliarumque gentium, , , quae in civitatem nondum coluerunt, sedis per familias reguntur. Uti igitur nunc lites. quae inter plures civitates oriuntur , non , nisi bello decidi possunt ι ita olim contrΩ- , , versiae inter familias ortae non niti Ma

se tem arbitrum habuerunta Vid. L. I. c. I. M F. I. u. r.

Et apud enudem 3 Iugur m. c. I 8. liliari exempla ejusmodi gentium , quae in civitari tes non coluerunt, attulimus in not. ait dict. ν, c. i. S R. u I. Ita. ut dixi. haberit mores omnitim civitatum J - Nimirum civitati, & civitatum re- eioribus solis jus competeres agendi . non ,, privatis; ct privatos non posse resistere,, jussibus civitatis. Generale pacti m est societatis humanae, Regibus obedire I ri Verum I. non est dari aliis quam societatem humanam. Vid. L I. c. I. D f. t Q. Verum quoque a. non est . societa-

540쪽

AugustinuJ is L. conses . e. a. , quod re- Alatum est in Eb . 8. c. 2. Sop cles 3 is in Aiace v. 678. Similia utile M v. I 96. fit in Aut oue v. 676. V v. 989. item in Philoctete D. 92 T. Via. Tesm. h. Semea J is Verba sunt Creontis, quibus alis loquitur, & solatur Medeam euntem in

is h. l. Qui dixerat J - Verba haec sunt : auem ,, urbs praefecit, hic audien ius es de parvis , , , iusis , ε' ivistis.

Impune quidvis fruere, i. e. regem esse J,,M Alias auctoritates cumulavit Tesmartis in

Iliue ubique majesas tot legibus . tot poenis deseuditur J - Ηinc inter crimina primum, , occupat locum laesa Maiestas: & conjun- ,, gitur poena laeta Maiestatis humanae cum, , poena laesae majestatis divinae. Sive populi, Ilae tinito 3 is Nam eadem, , est Maiestas, sive ab uno, sive a pluribus

,, teneatur.

urea confine πω potes. A maneat roy eim di luentia d si Veia ratio est, quod familiae is in civitatem coeuntes, ac ius summi im. perii in civitatem transcribentes. suo iurivi agendi renuncient, ac se . suaque judi--cio civitatis submittanti sipra ait n. I. U. si poteVi igitur xj c. Miser , qui ciij ligare toleravi se eeumrioui

restierit J., Rigor hic est ex disciplina muis litari, sine quo dissicile esset tot millia ho-

is minum male moratorum in ordinem redi- ,, gere , Cous L. I. c. I 8. I. t. 2.

ipite pvuitur J , Quia superiori resistit :- quod in militia speciem rebellionis insert.

An f. III.

I M uete H-braea mortis sipocio damna tur 4 , Auctor ex legibus flebraeorum pro-- hat, Magistratui etiam iniqua decernenti resisti non posse : idque de iudice ecci

Deo di eousui tur J,. Loquitur de Josua , qui non electus a populo, sed immediate , a Deo judex constitutus suit, cujus dictis se obedire tenebatur populus sub puma mor- ,, tis. IUN. cap. L Ier ιοι. e s .

cap. IV. g. II. N III. 36r

stuod vere apud Samuelem es de iure r gis J Auctor ut probet , nullo casu principi resisti posse, allegat jus regium , quod Samuel populo proposuit: & concludit, Deum ea propositione indigitare voluisse, Regem impune injurias inferre subditis posse. Vid. pr.

Nee de iure vero iurasile ι- J is Variei, hunc locum interpretantur Doctores. Aliari jus regium hic pro vitiosa aliqua consue- tudine Regum sumunt: indeque alunt, eXo plicari hic nudum factum Regis , quid δε- rus sit. non quid facere deberet. Alii is cum Auctore contendunt. significari peris hoc jus regium impunitatem : i. e. Regem se impune haec facere posse , quia resistereis subditi iniuriam facienti non possunt. H. A Parm; verum ius regium hic describi, ait., , sed cujus fines a Regis arbitrio depend is renti Vid. Prodr. διr grati. m. a. f. I 47. ., Verba eius relata sunt initio S. praeced. , Nos existimamus, non in genere Im rein giron ibi proponi, neque jus, quod ex is natura imperii sequitur, ibi explicari. Nam is justo imperio omnino repugnat, consituere., pro lubitu subditos aragores agrorum. Dio mesores segetum . fabros armortim , filiasis unguentarias, V ponere servos si duoerum

Giu opere βο , auferre ΝΗ. agros, vineas'.

si V oliveta pol e foribus . ac decim re popu- , , tum in. Sea proponitur ibi mos Regum, , Orientis. Via. Dp. L. I. c. I. S. 2 . u. I.

,, Expetebant nimirum lsraelitae Regem adri Exemplum vicinarum gentium. Deus ipsis is explicavit morem , quo vicini Reges ute- , , rentur ἱ eorumque arbitrio reliquit, numis talem sibi constitui vellenti Illi conse tiebant in has leges, & Samueli, acti

is nes Regum praemisias explicanti, eosque is dehortanti, respondebant : Nequaquam ι,, nae eman eris I er vos, erimus uoris quoque ficus oniura gentes, H iudicabit nos M Rex uoser ego. Hoc ergo jus erat intuituri Israelitarum ex consensu , quia de operis :,, R de bonis suis pro lubitu disponere, e is que arbitrio Regis submittere potuerunt . , , atque hinc declarat supremum Numen , se, , elamorem popuIi uou audituΥum, quia im, , lem Retem petiissent. Lovge enim alia vise i rasio praescribitur tu ea pax te legis, quis es de incio regis Iis Verum jus regium describitur in Deut.., XVII. v. 14. seq. , quod toto coelo differt

a iure Regis. quod Samuel explicavit, &is quod ius fuit Israelitis ex consensu. Z E Neque

SEARCH

MENU NAVIGATION