Vuitichindi Saxonis Rerum ab Henrico et Ottone 1. Impp. gestarum libri 3, unà cum alijs quibusdam raris & antehac non lectis diuersorum autorum historijs, ab anno salutis 800. usque ad praesentem aetatem ... Huc accessit rerum scitu dignarum copiosus

발행: 1532년

분량: 369페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

manum agris ditatum.bobus* potentem animaduertit,ad otientem prosectus in magna camporii planicie sedem collocauit. Poloniam cp nomen ex lo μι eo dedit: nam planicies Sclauonica lingua pote nominaturiculus haeredes innumerosam multitudinem breui coaluerunt ac Rusiam, Pomeraniam, Casubiam in sui generis hominibus impicuerunt. Zechri quoi familiam: Bohemos. id est. diriuos appellant, mitu in modum germinantes,non solum pro ad divinos uinciam a se dictam. scd Morauiam Lusatiarm l; pulsis uetctibus incolis oc/cuparunt. Dum uixit Zechius nihil temere.nihil tumultuose actu eius im perio sine controuersia obtemperatum. At eo uita functo, quum sibi qui scyprincipatu uendicaret.diu seditionibus agitata prouincia est, sine principe,ine certa lege. iudicio tantum multitudinis gubernata. Postremo quia poten/tiores imbecilles opprimcrent, de serum atq; incertum esset populare reme dium,ex re uisum est rectorem assumere, qui omnibus praesidens imbecilles ac potentiores pari iure gubernaret. De Croco, secundo Bolicinorum duce. Cap. IIII. IN Rat per idem tempus apud Bohemos uir nomine Crocus, iusticiae opi/ nione insignis, ac propterea magnae apud uulgus autoritatis: hunc sibi principem deligunt, summamq; ci rerum committunt. Cuius tanta moderatio fuit,ut non aliter quam pater a prouincialibus coleret:nccp enim ad suam uoluptate, sed pro subditorum utilitate ac quiete prouincia rexit, ferocem in populum non tam imperio, quam beneuolentia quietum continuit. Hic arce apud Stemna condidit, qua de suo nomine Cracouia nominauit. Moriens aut tres filias reliquit Bretam,quae castellu Brelum aedificauit. herbaru ac medicinae petita: Therba siue Therbietam augure di sortilega.Tertia Libussainque ut natu minor fuit, ita diuinam humanarum P rerum scicntia maior.

De Libussa filia Croci, quae pluribus annis rexit Bohemia. Cap. U. LIbussa autem uelut una ex Sibyllis habita post obitu patris fauente po/pulo pluribus annis prouincia gubernavit: dc priusqua Praga aedificares arcem Vistegradcnsem comuniuiti fuitss suum impertu patribus plebiq; iu/xta gratu. Postremo non crudelitate aliqua, non tyrannide aut secordia usa.

sed rectum iudiciu faciens popularem satiorem amisit. Contendebant coraea duo ex optimatibus de possessione agrom. Sententia ex bono 6c aequo dicta potentior humiliori damna Ille tanq; iniuria esset potentiore in iudicio succumbere,populares appellans, indecossi esse indignumci' ait, tantum po pulum ,tot proceres, tantum imperium unius B inae subesse arbitrio Ad cuius uoco excitata multitudo, muliebre regimen accusare, uicinam gentiu mores in medium adducere,uiru qui sibi dominetur expetere. Libus Ia indicto

silentio. desiderium se populi animaduertisse dicit , neq; se illos eo fiustratu/ram: imperium subditis, non sibi post patris obitum tenuisse. Iubet ad diu

posterum redeant. Obtemperatum est, itum, ait reuentum.

112쪽

τres tantam

liberi si ho

rico ferrea

De Primium tertio Bohemorum duce. Cap. VI.LIbussa in concione ubi adesse multitudinem uidit, Ego uobis,inquit, Pohemi in hanc usque diem placide molliterin, ut mulicribus mos est. im peraui,nulli quod suum esset eripui,nullum laesi: matrem experti estis, no dominam. At uobis mcum regimen ingratum, more humani ingenii mecum

agitis: nihil diu placet homini: pium iustumΦ principem desiderant popa li magis quam ferunt. Estote ergo iudicatu meo liberi: uirum qui uobis priusit, quiΦ suo arbitratu capita uestra iudicet, sicut optastis,dabo. Ite, equum meum albicantem stemite,atq; in campos late patentes adducite, libem esstenet*p ibi dimittite,sequentes eum quocunq; ierit. Curret equus aliquan diu:deniq; ante uirum sibsistet in mensa ferrea comedentem. Ille mihi con iunx erit . uobis princeps. Gratus sermo concioni suit. Emissus equus decem milia passuum percurrit. Postremo ad sumen Bieli ante aratorem constitit. nomine Priminaum. Sequuti proceres popularesq3,postqua stantem equuta aratori blandiente adulantemcp uiderunt, accedentes propius. Salue, im quiunt,bone uir,quem nobis supcti dederunt principem. Solue boues,atque ascenis equo nobiscum uenito: Libum te uim Bohemia ducem poscit. Amicolere,gregem pascere,navim regere.texere,fuere dificare, multi se ignorare latentur: magistratu in urbibus agere,regem gerere, gentibus ac nationibus

imperare, quod est dissici limu , nemo sibi a natura negatum dicit: etsi plerim siue laboris odio siue ocii amore oblatis regnis abstinuere. Primis aus qua uis agrestis, nuncios benigne excipit, secturumq; postulata respondit: tanta est mortalibus regnandi cupido: nemo se regno indignit putat. Solutos boues.ut sabulosa est omnis antiquitas.cleuatos in aera serunt,& in altissimam praescissae rupis speluncam delituisse,nunquam postea uisos.Stimulum uero quo boues urgebantur, terrae defixum mox fronduisse , ac treis corili ramos emissile ex quibus duo statim exaruerunt,tertiam in arborem eiusdem generis proceram cxcreuisse. Non recipio ad me ueti istius periculum: apud autores ista quaerant. Vidi tamen inter priuilegia regni literas Caroli quarti Ro/manorum imperatoris, diui Sigismundi patris: in quibus haec tanquam ra continent . Villae illius incolaean qua haec gesta creduntur, libertate do/nantur: nec plus tributi pendere iubentur, quam nucum illius arboris exigua mensuram. Sed nec mihi Carolus fidem facit: nam reges plerunt creduli sunt,nec quicqua non uerum putant,quod genetis sui claritatem astruit. Pri/missaus igitur audita legatione, inuerso uomere . pane caseol apposito, uia quasi grandem secturus, cibum sumpsit.Ea res Bohemorum animos consortauit. mensam serrea de qua Libum uaticinata suerat, in uomere cognoscentes. Stupentes edentem citcumstant,saturum equo imponunt iubent* sestinare. Inter eundu, quid sibi uult stimulus fiondens: interrogant:& cur duo rami mox aruerunt: Ille qui diuinandi petitia calleret, treis sibi liberos nascitur

113쪽

turos ait,ex quibus duo funere immaturo deficiant, tertium nobiles tactus

editurum. Quod si ager totus exaruisset ante uocationem, genus eius masculinum perpetuo regnatum suis quum ante tempus accersitus sit.eam spem ademptam.Interrogatus,quur nam calceos, querno robore factos secum as calami

taret e seruandos in arce Vissevadensi respondit. ostendendosq; posteris, no robore ut sciret omes primu qui principatu inter Bohemos accepisset, ex agro fuisse uocatum: neq; insolescendum esse, qui ex humili fortuna solium ascenderit. Servati calcei diu apud Bohemos, religiose habiti,ac per sacerdotes templi Vissegradensis ante reges delati, dum pompa coronationis educitur. Quum Vissigradum appulisset Priminaus, ingenti fauore plebis atq; honore exceptus est, Liburimi sibi matrimonio iunxit. Nec diu moratus,Pragense oppida aggere atq; muro cinxitide cuius nomine dum disceptaretur, iussit Li, bum ex artificibus,qui primo occurreret, rogati quid ageret ac ex primo uerbo eius uocari oppidu. Interrogatus liber lignarius quispiam limen se agere prata unde dixit, quod Bohemice pratia diciei indecp nomen urbi datum: sed corrupto uocabulo posteri Pragam dixere.Exinde leges conditae,quibus Bohemi longo tempore usi prouincia pace & ocio fruens,opibus aucta est. Et Libussa ca/stellu Libus aedificauit, non longe ab Albi flumine:quod morienti sepulchria Laias ait. a mortua,imperium ad Primissaum solum redijt. quod uiuente con/iuge eius maximo consilio administrauit:sceminaru quae illa uiuete plurimupoterant, autoritas extincta.

De puella Valasca.quae principatum Bohemiae more Amazonum.

septennio potenter obtinuit. Cap. VII.

SEd fuit inter uirgines, quae Libussae ministrare solebant. Valasca puella

ingetis spiritus,tc Amazonicae mentis, quae clancula accersitis comitibus: heram,inquit,5 sorores perdidimuS,quae nos a uirorum contumelia uindica/uit nee passa est seruire uiris: contri,uiti eiusdem imperium subiere nos regi narum honore fungebamur.Nunc iugum asperum S misertimu serre opor/tet nisi libertate nobisipsis uendicemus, uilissima mancipia sumus. Quod a uobis id animi est quod mihi. facile pristinam autoritate obtinebimus. Ego secretotum Libuta conscia,Thesti quo in sortes noui,herbarum uires nominus quam Brela calleo:quod tres habuere sorores. hoc mihi soli datu est. Assistite audenti. uobis impinu in uiros polliceor.Probant singulae Ualas

consilium:coniurant poculu recipiunt,quo uitile genus odissent. Interea loci Primissaus uirginem sibi per quietem sanguineum ministrare potum uidet. Territus somnio, ac malum quod erat fututu suspicatus, primores terrae ad monet,ne tantum licentiae flamineo sexui praebeatur. Mos enim uirginibus erat equos ascendere,fatigare cursu,sectere in gyrum hasta contendere. ge stare pharetram dc arcum,lagittare, iaculari,uenari, nihil ossi in uirilis omit

tere. Quod Primislao tum periculosum,tum bonis aduersiam motibus uide/ m batur.

114쪽

batur. At proceres fidere principem, tamineum sexum nil ausum magni credere. Mirari tanto maius atq; amare puellas, quanto agiliores ac doctiores minari, .u dicerentur. Valasca monere interdiu noctucp conspirationis socias, spem bocieta nam facere, audaciam augere, poculis atq; carminibus metes earum a uiroru. amore avertere, dictim plures allicere, prouincia uniuersam ueneno inficere. Vbi iam uirginum ac nuptam satis conuenisse arbitratur mandat omnibus suoS uiros, parentes, germanos, filios, mares, omnes somno uino sepultos noctu occidat armis equisip arreptis, in campu prodeant,no longe a Praga monstratum. Maturatur scelus, uirorum quantum imperatum erat interfi/citur enixit in campum armatae taminae, prostratocp uirorum exercitu,qui

parricidas insequebatur, ducem in arce Vii Iegradensi obsident. Qua quum cxpugnare nequirent, castellum sibi haud procul inde in praerupto unisique Diriuetam colle,naturacp munitissmo aedificant, quod Dieuiriam appellant,quasi uir gitru castrum. Dicuietae nant eoru lingua uirgines nuncupant. Res uisa pa tribus plebiq; perniciosis sma, tum propter admissum scelus. tu quod illam exemplo reliquas adduci taminas uerebante, de hostem cuil domi esse BD- midabile fuit.Hortantur itaq; principe puellas bello coerceat. secum copi js affuturos promittunt. Primi flaus se a diis admonitum ait.perituros omnes qui puellas armis lacessant. tempus aliud expectandum. Illi spreto consilio. coacto sine principe exercitu,castra ad Dieuietum ponunt puellas cingeret obsidione pergut. Valasia nil territa in maiori discrimine maiorem adhibet

Tortuo animum,comites ne mente labantur, plena fiducia hortatur, aducnisse tem/pus assirmat,quo toti Bohemiae leges imponant,videre se omnes prouinciae optimates in suam potestatem uenisse: uires tantum acuant, uictoria in munibus csse. Neq; nouum uiros mulieribus obedisse. Amazones sibi Asiam uectigalem fecisse,pugnasse ad Troiam Thesei atq; Herculis arma contem psisse.Si consilium atq; animus mulieribus adsit, uires haudquaqua deessernullius Boliemi consiliu suo praeserre. Vbi persuasam multitudine animad/uertit. palantes hostes. N nil tale uerentes aggreditur. Fit trepidatio in totis . castris. Mox isda orit fuga, instant uirgines uiros Ir passim trucidant. Neq; aliter pugnatu est, quam si muliebres uiri animos, uiriles tam inae induisset.

Pauci ex ea pugna euaserunt,quos uelocitas equom, non sua uirtus a morte

redemit. Singularis audaciae in hoc praelio septem puellas suisse memorant. Maladam, Nodeam Suataciam. Vorastam,Radga,rastanam,Tristana. Reginam sua manu septem uiros interemisse. Spolia ingetia capta, praemia pro meritis reddita: septem quae uirtute praestiterant, torquibus aureis alma illis donatas,inlascam ueluti deam habitaminem post id praelium Bo/hemis aduersus puellas audaciam fuisse. Illae populari agros, abducere prae/das.rapere occidere, uillas incendere,potentia in dies augere, fingere interdust uirorum amore teneri, amatorias epistolas nobilibus adolescentibus mit/tare.

115쪽

tere. detestati satam ali insoletiam Valascae simulare fuga, rogare in sylva potenti manu uenirent, ac se raperent. Iuvenes qui puellam facinora magis admirarentur quam odissent uicti blandici js, capti in nonnullam specie erat enim plerael pulcherrimae imperata facessunt. Seά ingressi sylvas. insidissscircumuenti, trucidantur. Alii noua fraude in arcem uocantur,inlasca ueluti per traditionem comprehcnsuri. Qui mox intromissi,ad unum necant. Vbi iam nulla fides uirginibus est,commentum inauditum excogitant. De puella Sarca, quomodo dolose nobilem Stiradum deceperit. mortiij tradiderit Caput V III. SArca erat inter puellas admodu honesta facie, sed animo impuro. de ad omne scelus parato. Hanc in altissimo nemore strictis pedibus ac maniebus arbori alligat.tubam cp uenatoriam, ac uastulum medone plenum iuxta ponuntii pila in insidi is haud procul delitescunt. Solebat hac iter saepe sacere Stiradus nobilis eques inter Bohemos opibus Nautoritate potens, dc qui puellarum tyrannidem prae caeteris abhorreret atque persequeretur. Is ergo quum 'luam pro suo more uenaturus intras Iet,puellamq; uinctam conspi/eatus esset.miserabundus quid sibi ea res uellet percontatur. Cui Sarca, o/sti, inquit. quot scelera his in regionibus Valasta perpetrarit dum sibi potentiam regnum a uendicat. Ego quoq; pariter in furorem acta insania eiusde aliquadiu sequuta sum. Peccaui fateor. poenituit me tamen tot ineptiarum, cogitavici' quo nam modo scelesta relinquere uita possem: istatui ab iniqua discedere domina: sed dum comite sit gae quaero, prodita capta in huc dedu/cor hic de me sumere statuerat suppliciu sanguinaria carnifex. Interea du li/gor.dumo mihi ultima uerba dicuntur,ut auditus est tuom canum latratus. at* hinnitus equorum. illae meae lamiae salutem pedibus quaesiere. At ego te uir clarissime, quem unum perfida turba metuit, per nobilitate tuam oro miserere infelicis foeminae.Solue me obsecro ait abducito: aut si hoc no placet. iugula me potius quain hic uiuam deseras . nami ubi abietis, mox aderit iniqua uirginu cohors,mecp diris lacerabunt modis: iuuat tua manu perire. Stiradus lacrymis motus muliebribus, puellaeo forma captusaequo desilies uincula soluit.rogat p medonis vasculum, simullp tuba apposita quid sibi uelint. Tum barca. Medonem .inquit,optimum carnifices attulerunt,quo inter

crucianda utere hunc iam laeta securaq; bibam: Zc hausto sumpto, quod re liquum fuit.Stirado propinauit, qui pariter bibit. Erat autem potus suauissimus quem Bohemi ex albo melle conficiut: sed quam mulieri saluber, her bis 5c carminibus adhibitis. tam uiro pestilens:qui mentem Stiradi prorsus . alienavit. Exinde tuba haecanquit, mea fuit dum uenarer . quam mihi mora tuae ad collum suspendere statuerant pessimae, quasi uenatricis signum insa. bo ut intelligant me uiuentem,suisw manibus ereptam esse.Moxo tuba cemnit. Vallista ubi sonitum audiuit, ex composito cum armatis puellis adest. m 1 Stiradum

116쪽

Stiradum incautum capit,comites eius obtrucat. Ferunt dum haec agerens auditum tota sylva ingentem ueluti ridentium strepitum: ubi dum esset ho/minum solitudo, creditum daemones de puellaru facinore ac sallacia cachin/natos: illas uero instructo exercitu Stiradum cathenis uinctum, in conspectu arcis Vissegradesis deduxisse,ibiin prospectante Bohemorum principe no/bilem uirum rotae supplicio, quod est inter Germanos atrocissimu ac miser/rimum,peremisse. Post haec iam plane regionis dominas uiros sibi asciuisse.

ex quorum complexu nouis stetibus Rempub. sustentaret,sancitum. lege. ut natae sceminae diligenter asseruarentur, masculis dextri oculi eruerentur. amputarentur pollices, ne uiri facti aut arcus tedere, aut armis uti ualeret. Idq; aliquandiu factitatu. Septem annis ea pestis Bohemia afflixit, tributa/riacy magna ex parte prouincia uirginibus fuit. Qui detrectauere imperiu, intra moenia clausi, nus cp exire audentes, magnis incommodis affecti sunt. Deniqr quum necessaria deessent.eoq; perducta res uideretur,ut coactoS faec contumelijs minas adiiciut. Primislaus tot angustiis circumuentus, quum non tam armis, quam sortibus ualeret, plebe paucos adhuc dies expectare atraragema hortatur. id si faciant, puellarum excidium imminere. Paret multitudo. Ipse medio tempore scribit Ualas . iniussu suo optimates prouinciae arma in

eam sumpsisse placere sibi eos sub asse poenas: se illam filiae loco amare: neq; inuidere principatum, quae coniugis suae Libusse discipula extitisset imperiuuirtuti suae deberi.quae Bohemia uitili audacia bello attriuisset: senium suum

regno ineptum, net filio impuberi gubernationem credendam, monere ut arcem Viisegradesem ex manibus suis accipiat, sic Bohemiam totam in po/testatem eius uentura: filio quam uelit partem faciat: sibi priuato quod restat aetatis,uiuere libeat, atque in agrum reuerti. quem reliquisset inuitus. Poto statem quam sibi scemina tradidisset,iure optimo se foeminae restituere. Ca/pitur Valasca suis artibus,misia p puellarum cohorte,tradi sibi arcem postulat. Intromissae uirgines,apud principe opipare epulantur. Interea prosilien/tes ex insid is iuuenes armati puellas omnes trucidantmec morati,castellum Dieuietum cum exercitu petui. Ualasta re cognita,surore amens,cum paucis

obuiam egreditur, conserto Q pNlio priusquam comites adsint,dum si renue pugnat inter consertissimas hostiu turmas occiditur. Subsequutae uirgines. tibi dominam cecidiste cognoscunt, non tam spe uictoriae, quam ultionis aradore certamen instaurant. Pugnatum est aliquandiu nunc huc, nunc illuc in istoria inclinante: ad extremia infeliciter praeliantes krminae.caesis quam pla/ribus fugae se commiserunt. Subsequuti hostes, uno agmine, uictores cum

uictis castellum irrupere: potiti l arce, quicquid staminei sexus iuuentu est.

serra me deditionem facere oporteret, tumultuarie principem adeunt, dirum puellarum bellum deplorant ignauiam ducis accusant,malle se sceminis obedire, quam perire inedia dicunt, aut populum tueatur, aut meliori cedat: probris

117쪽

serro extinxere, atq; hoc pacto magnanimi iuuenes dominatu lamineo Bo/hemiam liberarunt. Valasca inter taminas clarissimas numeranda, plus au/sa quam sexui suo congrueret, insepulto cadauere iacens, seris ac uolucribus esca suit. De Nimislao quarto, ac Mnata quinto, Vorcioss sexto, necnon Vinslao septimo Bohemotum ducibus. Cap. IX. Primistio ex Libusti tres fili j nati,duo immaturo rapti si inere tertius morienti seni haeres dictus, imisi aus nomine quod nihil excogitans interpretatur.Fuit enim stupidi ingeni j, & prorsus iners: inter scorta 6 cocubinasocio marcens.Molliciem eius sortuna consouit.quae pacem illi perpetuam dedit, nullo uicinorum arma mouente,nec seditionibus studente populo quem diutina uirginum bella prorsus extenuaverant.Hunc Mnata filius subsequatus est. Mnatam Uorcius,cui duo fuerunt sit j.Uinflaus 5 Vratisiaus. Inter quos moriens partitus est terram. Uinstio Praga dc ducatus Bohemiae cese

sit, Uratista o Lucensis principatus qui postea Tarensis dictus est. De Greetomislao, qui di Nedam dictus est octauo Bohemorum duce. Et graui bello quod gessit cum patruo suo Vra

EX Undao natus est Grezomislaus. qui dc Neda dictus est, unicum timoris N pauotis exemptu. Cuius ignauia animo uoluens patruus,op/timum instrumentum ad subigendam sibi Bohemiam ratus, arma mouens

plura aduersus eum bella feliciter gessit. Quibus magnificatus ic auctus urebem condidit inter duos montes Medna& Pubecha, quam de suo nomine

Vraticlauiam nuncupauit. et contentus prioribus uictori is, nouu nepoti

bellu indicit capitale poenam subditis suis interminans qui gladii longitudi/nem aequales in praelio deessent. Iubet quot purpuratos suos salcones attaccipitres secum afferant, quos humana carne pascere uelit: no ad pugnam. sed ad caidem iturus. Postremo se nulli aetati parsurum dicit,ipsosq; lacten tes pueros ab ubere matrum rapi at* confodi mandat, mammasq; mulierupullis equorum sugendas tradi. Insolens sane ac superbissimus, de sortasse crudelior quam si uicisset.Parte alia, edam uir muliere corruptior,trepide re atq; pauere,nihil consilii,nihil spei habere. ultimam uitae suae diem adue Disse putare,n5 gladium intueri,no milites astari posse,alieno tamen ductus consilio,se pugnae in te futurum dicit. Et accersito clam Sclerico nobili equite. figura corporis sibi perquam simili animi uero sortitudine ic corporis robore dissimillimo.Fuit enim manu promptissimus,& audaci animo. atque in pri/mis rei bellicae petitissimus.Hunc suis armis indutum ac insignibus principalibus honestatum,quam paucissimis rem scietibus, obire ducis munia iuber. Multa interim uatum praesagia, steminam quoq; spiritu .ut aiunt,pythonico imbutarum uaticinia exquiruntur. Ex quibus una placandos deos humanam 3 hostia

118쪽

hostia respondit, sic enim uictoriam repromitti. Cui Nedam, plus religio/ni quam armis fidens, caeso quem sortes designauere iuuene, morem gessit. In alia parte mulierem fuisse tradunt, quae priuigno bellum petituro, ratis laum in pugna casurum maiorem populi partem cum eo interituram praedixerit:polle tamen euadere iuuenem, si sibi crederet. Adolescenti se credere, atq; imperata facturum respondenti, iussisse ut pergeret,quando remanere is domi capitale es Iet primu ip qui obuius fieret occidere, atq; utrasq; aures ca/denti amputare,& in pera recondere. Exin gladio inter priores equi pedes si/. gnum crucis in terram sacere qua deosculata, equum ascendente fugam ma turare. Pugna in campo cui Thusco nomen est comittitur, concurrunt acies. magnis utrinq; uiribus ac clamoribus certatur.Stat belli fortuna diu anceps. multi hinc atq; inde uulnerantur prosternuntur,occiduntur. Ad ultimu Bo/hemi qui non pro gloria,aut ampliando imperio, sed pro uita, pro socis pro vino vi ex aris, pro uxoribus ac liberis in aciem uenissent, desperatione in uirtute uersa, de Mi ς audacibus animis, inuicto robore praeliantes, uictotia potiuntur, non sine Sesacin magna laude & summa gloria: cuius in hoc bello, tu ars, tum uirtus plurimum ualuit. Occiditur tamen inter praeliadum, ic ut iusserat,in eo campo sepultus est,ubi praelium gestum sua a morte uitam ducis,& patriae libe/rationem redemit. Ex hostibus caeso principe, quam paucissimi euaserunt. prae uiam Aiunt adolescentem, qui nouercae iussioni paruerat,domum redeunte, tam rem suam quam unice amauit, interemptam repetisse , ambabus carentem auribus pectuso consessam .dc quas hosti amputauerat aures, coniugis suae fuisse,stupentem tristem in cognouisse.Tantum praestigia possunt,aut uenoficarum carmina mulierum.

De infidelitate Duringi qui Uratistat filium sibi commissum inter

fecit, poenam in condignam dedit. Cap. XI. Ohemi parta uictoria, occiso Uratisiao, terram eius serro atque igne de Duastant:inuentumq; Hatistat filium impuberem .principi tradunt. Qui misertus aetatis, patruelem educandum Duringo,ad Egram fluvium impe/rium possidenti, Vratisiao gratissimo quondam comiti tradidit. Qui cςca cu sdine captus, tanquam initurus principis gratiam, puero supra Egram, quitum glacie constrinus erat, perfracto gelu pisces quaerenti gladio caput ab stulit, secum cin Pragam deserens, ubi ad Nedam introductus est.prosercns cruentum caput, Solium, inquit, tuum hodie firmaui: aut perire hoc, aut te oportuit. Securus in utramuis aure post hac dormies, aemulo regni sublato. Motus haud aliter cin par erat princeps tam diro spectaculo: perfidiam, ait. nulla beneficia uincunt. Vt aleres puerum non ut occideres.credidi. Te ne meum imperium,neq; amici memoria, neq; innocentis pupilli miseratio re/traxit ab sceleremi mihi quiete parare uoluisti. Tui ergo meriti haec sumito praemia. Ex tribus mortibus, quam malueris optionem habeto: aut gladio teipsum

119쪽

i sti ipsum cosodito, aut laqueo perstringito guttur, aut ex Vissegradenss rupe prςceps ruito.Dutingus accepta sententia,in alni arbore,quς propinqua fuit sese suspendit alnus postea quamdiu remansit arbor Duringa dicta est. De Nostirico nono de Bouiuolo decimo Bohemorum ducibus. Qui S ultimus Paganorum ducum fuit,de tandem cum uxore sua fide Christi suscipiens, baptizatus est. Cap. XII. NEdam uero moriens Nostiricii maiorem natu filium hqrede instituit, Q. Hostiuisa Dipoldo prouincia Suti mensem testamento dimisit. Nostirico Boisi uoius filius successi, ultimus paganotu ducum: qui tamen & ipse imperante Arnulso Caesare.a beato Methodio Morauorum archiepiscopo, cum Lud/m illa coiuge ad baptismigratia perductus est D. CCCCXCU. anno post Christi saluatoris nostri ortum. Ludin illa sancta mulier habita,ctia miracuelis claruisse sertur. De situ Morauiae εἰ Sualocopio,pcnultimo rege eiusdcm. Qui deprimus Christianus inter reus Morauiae fuit. Cap. XIII. SVatocopius eo tepore Morauis imperabat. Christiane religionis cultor, dc dignus cuius memoria ad posteros reseramus. Morauia trans Danu bium iacet cui ad Oriente Hungari Poloniq; regnu posssident. Moraua diseiuncti amne, qui nomen regioni dcdit: Mente Elcm Bohcmi excipitat Austriales Mctidianu:Scpicntrionale latus Stesitae occupant. Ager uini frumcntici serax, Ins rapinis as Iucta:nulli tutum iter nisi armato potcntioriq; praebet.Hic multos annos regnatu .Hugarii, Bolicini Rus sani,Poloniq; Mora/uoru principi parueriit princeps ipse Rom. impctio. Caput restri ciuitas Volcgradensis. Sualocopius regu penultimus, quia aliquandiu feliciter regnas asiuιον sciti tandem Amulpho Imperatori tributu pendere recusem,comisso praelio, p . quu suos cadere animaduertisset,clam sese pugnae subtraxit atq; ut cra i mu/tata ueste incognitus lalute solus siga quςsiuit. Quum in ad monte uenisset. cui Sambri nonae est,abiectis armis.equo dimisso pedibus iter fecit.& tano uiator inops, uastissima ingressus eremum, tam diu pomis arborii atq; her/baru radicibus uita sustcntauit donec tris eremi cultores obuios habuit: qui/bus sese adiungens, usq; ad extremu uitae perseuerauit inco itus, patienter ac sedato animo incomoda quaeq; scres. Vbi uero obitus afluit, accersiis cre/mitis: nondu,inquit,quis suerim nouistis. Rex ego Morauoru praelio uictus ad uos coL .fc regia uita εἰ priuata expertus morior. Nulla regni fortuna sci est tranquillitati eremi praeserenda .Hic securus somnus, dulces herbam radices atq; undas essicit:ibi curae atin pericula nullu cibu .nultu potu non amarureddunt. Quod uitae mihi sita dederui, apud uos felix peregi: in regno quic/quid eius transactu est mors uerius quam uita fuit. Scpclite me hic postquaanima corpus reliquerit Moraulamit; deinde petentes,filio meo si adhuc ui/uit, haec nunciate. Atque his dictis uita excessit. Amullus interea uictoria

120쪽

potitus, regnum Morauiae Sua toeop a filio, quem de sacro sonte lauauerat,

possidendum reliquit. Is ab eremitis edoctus de fortuna patris, quem ceci disse in praelio existimauerat corpus eius ex eremo desessum, Volegradum retulit, attin sepulchris maiorum condidit. Fuit autem Sualocoph filius, quanquam Christianorum sacris imbutus, minus tamen Φ decuit,sacerdo tes dei ueneratus. Qui uenationem aliquando facturus archiepiscopo Me/thodio imperauit , ne ante suum reditum diuina perageret. Expectauit Me thodius ad meridiem usq; tandem negligi rem diuinam ueritus, deo sacrifi/cium coepit offerre. Interea reuersus princeps. ubi se neglectu animaduertita sacra ingressus aedem, multitudinem canum intromisit, tuba SP clangere iu/bes,ad altare usi progressus, couicia multa ingeres, uix manus a uiolatione

sacerdotis abstinuit. Ob quam rem .paucis post diebus Methodius in Bohemiam sugiens,regem extra ecclesiam fecit,regnoq; sacris interdixit. Quo se cto,non solum archiepiscopalis sedes in Morauia defecit. sed in seipso quo

regnum extinctum est. Mortuo nant paulo post excommunicato rege. imperim Morauorum partem Theutones ac Bohemi, partem Poloni,atq; Huagari diripuerunt. Methodius in Bohemia aliquandiu moram traxit deinde Romam se contulit ubi fratrem suum Cyrillu competit,qui baptizato quondam Sualocopio Morauis Chri hiana sacra crediderat, multasQ alias Sesauorum gentes ad fidem Christi conuerterat. Ferut Cytillum quum Romae ageret, Romano pontifici supplicasse,ut Sclauorum lingua eius gentis hominibus quam baptizauerat rem diuinam liciens uti posset. De qua re dum in sacro senatu disceptaretur essentissi no pauci contradictores,auditam uocem tanquam de coelo in haec uerba missam.Omnis spiritus laudet dominum, de

omnis lingua confiteatur ei:Inde datum Cyrillo indultum De Spitigneo undecimo ac Uradislao duodecimo Bohe morum ducibus. Caput XLIII. BOTuoius autem, coniunxq; Ludmilla, Christianam ueritate amplexi. fidem caua olicam inter Bohemos magnopere ampliarunt. Ludmilla fi/lia fuit comitis Stainboim castelli Bizeniae, quod postea Melinca dictu est. Ex qua tulit Borguoius duos filios Spitigneum de Vradi flaum. Primus pa/tri succedit: sed moriens sine fili js fratri principatum reliquit. Coniunx Vra Nabo dissa Drabonucia mulier audax, de ad scelus prona duos pariter filios uiro im peperit, Venoesaum N Bolesta um: priorem Ludmilis tradidit educandum.

altem ipsa enutrivit. Alumni ex nutricibus mutuati mores, Uencestaus pie talem colere, mansuetudinem praeseserre, Christiana sacra uenerati, elargiri multa pauperibus, nulli noxius esse: Boleslaus idolorum sectari cultura, honores ambitiose quaerere,adulterati,rapere,

occidere,in scelera cuncta prolabi.

De sancto

SEARCH

MENU NAVIGATION