Vuitichindi Saxonis Rerum ab Henrico et Ottone 1. Impp. gestarum libri 3, unà cum alijs quibusdam raris & antehac non lectis diuersorum autorum historijs, ab anno salutis 800. usque ad praesentem aetatem ... Huc accessit rerum scitu dignarum copiosus

발행: 1532년

분량: 369페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

gessit,euentus memoriae mandare praesenti opere animo esset proposstu. Fi nis tamen huius belli fuit subacta Italia.& rex Debderius ppetuo exilio do portatus.& filius eius Adalgi sus Italia pulsus, ic res a Langobardorum regibus ereptae Hadriano Ro.ecclesis rectori testitutae. Post eius finem Saxoni

cu,quod quasi intermissum uidebat repetitu est,quo nullum nel prolixius, neq; atrocius, Francorum p populo laboriosius susceptu est: quia Saxones, sicut omnes fere Germaniam incolentes nationes, de natura feroces cultui daemonum dediti, nostraeq; religioni contrari j, neq; diuina,neq; humana iura uel polluere uel transgredi inhonestum arbitran . Suberant Sc causae quae quotidie pacem conturbare poterant,termini uidelicet nostri se illorum pene ubiq; in plano contigui, praeter pauca loca, in quibus uel sylvae maiores, uel montium iuga interiecta.utrorumq; agros certo limite disterminant in qui bus caedes, de rapinae, Sc incendia uicistim fieri non cessabant. Quibus adeo Franci sunt tritati ut iam non uices reddere, sed apertum contra eos bellum suscipere dignum iudicarent. Susceptu est igitur contra eos bellum,quod magna utrinq; animositate, tamen maiore Saxonum quam Francoru damno Per continuos triginta tres annos gerebatur. Poterat siquidem citius finiri. si

Saxonum hoc perfidia pateretur. Dissicile dictu est quoties superati ac sup plices regi se dediderint,imperata facturos polliciti sint.obsides qui impera bantur ab si dilatione dederint.legatos qui mittebantur susceperint: aliquoties ita domiti S emolliv. ut dc cultum daemonu dimittere, εἰ Christianae re/ligioni se subdere uelle promitteret.Sed sicut ad hςc sacienda aliquoties proni,sic ad eadem peruertenda semper fuere praecipites: ut non sacile aestimare

possis ad utrum horum faciliores uerius di ci pol fiat: quippe quum post imchoatum ab eis bellum uix annus unus exactus sit,quo no ab eis huiuscemodi facta sit permutatio Sed magnanimitas regis. ac perpetua tam in aduere sis quam prosperis mentis constantia, nulla eorum mutabilitate uel uinci potri at, uel ab rjs quae agere coeperat defatigari: nam nunquam eos huiuscemodi aliquid perpetrates impune serre passus est quin aut ipse per se ducto,aut per comites suos misso exercitu perfidiam ulcisceretur.& dignam ab eis poe/nam exigeret,donec omnibus qui resistere solebat profligatis, de in suam potestatem redactis decem hominu milia ex iis qui utra si ripas Albis flumi nis incolebat cum uxoribus Sc liberis sublatos transtulit, de huc atq; illuc per Galliam N Germaniam multimoda diuisione distribuit: ea in conditione a rege proposita .re ab illis suscepta.tractum per tot annos bellum constat esse

finitum, ut abiecto daemonu cultu, ec relictis patri js ceremoniis.Christianae fidei atq; religionis sacramenta perciperent.& Francis adunati,unus cum eis populus eiscerentur. Hoc bello, licet per multum temporis spatium traheretur, ipse non amplius cum hoste quam bis acie conflixit: semel iuxta monte

qui Osnego dicitur,in loco Thielmelle nominato dc item apud Halam sue

fidia

92쪽

uium .dc hoc uno mense, paucis quoq; interpositis diebus. His duobus prae lique hostes adeo profligati ac deuicti sunt,ut ulterius regem neq; prouocare. neq; uenienti resistere, nisi aliqua loci munitione defensi auderent. Plures tamen eo bello tam ex nobilitate Francora, quam Saxonu, dc suncti summis honoribus uir onsumpti sunt: tandemq; anno tricesimo tertio finitum est: quum interim tot ac tanta in diuersis terrarum partibus bella cotra Francosec exorta sint. ec solertia regis administrata, ut merito intuentibus in dubiuuenire possit,utrum in eo aut laborum patientiam. aut selicitatem potius mirari conueniat: nam biennio ante Italicum hoc bellum sumpsit exordium:&quum sine intermissione gereretur,nihil tamen ex ris quae alicubi erant gerenda dimissum,aut ulla in parte ab aeque operoso certamine cessatum est mamrex omnium qui sua aetate gentibus dominabantur, dc prudentia maximus.

N animi magnitudine praestantissimus, nihil in i js quae uel suscipienda erat uel exequenda, aut propter laborem detrectauit, aut propter periculum ex horruit. Uerum unumquodq; secundum suam qualitatem εἰ subire dc ferre doctus. nec in aduertis cedere,nec in prosperis falso blandienti fortunae assentire solebat. Quum enim assiduo ac pene continuo cum Saxonibus bello certaretur,dispositis per congrua confiniorum loca prςsidi js,Hispaniam quam/maximo poterat belli apparatu agg ditur: saltu p Pyrenei luperato,omnis bus quae adierat, oppidis atqi castellis in deditionem acceptis,saluo atq; incolumi exercitu reuertituri praeter quod in ipso Pyrenei iugo Vasconicam per fidiam parumper in redeundo contigit experiti. Nam quu agmine longo,ut loci de angustiarum situs permittebat, porrectus iret exercitus, Vascones in summi montis uertice positis insidi is est enim locus ex opacitate sylvarum.

quarum maxima est ibi copia, insidiis ponendis opportunus extremam im pedimentoria partem.& eos qui nouissimo agmine incedentes, subsidio prae cedentes tuebantur,desuper incursantes in subicctam uallem deissciunt: co serto p cum eis praelio, usque ad unum omnes interficiunt. ac direptis impedi mentis noctis beneficio, quae iam instabat, protecti summa cum celeritate in diuersa disperguntur. Adiuvabat in hoc factoVasconas& leuitas armorum S loci in quo res gerebatur situs: econtra Francos S armorum grauitas,dc loci iniquitas per omnia instonibus reddidit impares. In quo praelio Egharatus regiς mensae prepositus. Anuae linus comes palatia. M Rullandus Britannici littoris praesectus, cum ali js compluribus interficiuntur. Nem hoc factu ad praesens uindicari poterat, quia hostis re perpetrata ita disperius est, ut ne sima quidem remaneret,ubinam gentium quaeri potuisset. Domuit S Brit tone qui ad occidentem, in extrema quadam parte Galliae super littus oceani residentes. dicto audientes non erant: missa in eos expeditione,qua dc o,

fides dare. dc quae imperarentur se facturos polliceti coacti sunt. Ipse postea cum exercitu Italiam ingressus, ac per Romam iter agens, Capuam Campaniae urbem

93쪽

VITA ' iis niae urbem accessit: atq; ibi positis castris, bellum Beneuentanis ni se degeret comminatus est. Praevenit hoe dux gentis Aragisus, filios suos Rumoldum

N Grimoaldum cum magna pecunia obuiam ei mittens,rogat ut filios obsides suscipiat,seq; cum gente imperata susturum pollicetvtipraeter hoc solum si ipse ad conspectum uenire no cogeretur. Rex utilitate gentis magis quam animi eius obstinatione considerata , di obsides sibi oblatos suscepit . eiq; ut

ad conspectum uenire non cogeretur, pro magno munere concessit, unoque

ex fili js,qui minor natu erat,pro obside retento, maiorem patri remisit: legatisq; ob sacramenta fidelitatis a Beneuintanis exigenda atq; suscipienda cuAragiis dimissis, Romam rediit consumptis p ibi sanctorum in ueneratio/ne locorum aliquot diebus, in Galliam reuertitur. Baioarim deinde bellum N repete ortum, S celeri fine completu est: quod superbia simul ac socordia Tastilonis ducis excitauit, qui hortatu uxoris, quae filia De derri regis erat. ac patris exilium per maritum ulcisci posse putabat, iuncto foedere cum m/ni3.qui Baioa ijs sunt ab oriente contermini. non solum imperata non face re, sed bello regem prouocare tentabat: quorum contumaciam, quia nimia uidebatur animositas regis serre nequiuerat,ac proinde copiis undiq; contractis Baioariam petiturus ipse ad Lechum amnem cum maximo uenit exere

citu. Is fluvius Baioatios ab Alemannis diuidit. Cuius in ripa castris collo/catis, priusquam prouinciam intraret, animum ducis pcr legatos statuit craperiri. Sed ille pertinaciter agere nec sibi nec genti utile ratus, supplex se regi subiecit, obsides qui imperabantur dedit,inter quos ae filium suum Theodonem.data insuper fide cum iuramento,quod ab illius potestate nemini desoctionem suadenti assentiri deberet.Sic bello.quod quasi maximum situm uidebatur, celerrimus est finis impositus. Tassilo tamen postmodum ad regem euocatus, neq; redire permissus, neq; prouinciae quam tenebat ulterius praeesse, sed comitibus ad regendum commissa est. His motibus ita compositis, S lauis, qui nostra consuctudine Vullsi, proprie uero . hoc est, sua lin/gua. Vuelatabi dicuntur, illatum est bellum, in quo N Saxones uelut auxi/liares inter caeteras nationes quae regis una iussae sequebatur, quan in uictata minus deuota obedientia militabat. Causa belli erat quod Abotritos qui

cum Francis olim sciderati erant, assidua incursione lacessc bant nec iussionis bus coerceri poterant. Sinus quidam ab Oceano orientem uersus porrigitur, longitudinis quidem incompertaedatitudinis uero quae nusquam centum milia passitum excedat, quum in multis locis contractior inueniatur.Hunc multae circumsedent nationes. Dani siquidem & Sueones, quos Normannos vocamus. & septentrionale littus,ta omnes in eo insulas tenent. At littus au/strale Sclaui & Aisti.& aliae diuersae incolunt nationes, inter quos uel praxi pui sunt, quibus tunc a rege bellum inserebatur Uuelatabi,quos ille una tantum .ec quam per se gesserat. expeditione ita contudit ac domuit, ut ulterius

k , imperata

94쪽

imperata sacere minime renuendum iudicarent. Maximum omnisi quae ab illo gesta sunt bellorum pr er Saxonicum huic bello successit. illud uidelicet quod contra Auares siue Hunos susceptum est,quod ille & animosius quam

caetera.dc longe maiorti apparatu administrauit. Unam tamen per se in Pannonia,nam hanc prouinciam ea gens tum incolebat,expeditionem fecit: crateras filio suo Pipino,ac praesectis prouinciarum,comitibus etiam atq; lega/tis perficiendas commisit. Quod quum ab hs strenuissime fuisset administratum, octauo tandem anno completum est. Quot praelia in eo gesta, quam tum sanguinis effusum sit, testatur uacua omni habitatore Pannonia. ec lo/cus in quo regia Cagani erat,ita desertus, ut ne uestigium quidem in eo hu/manae habitationis appareati Tota in hoc bello Hunorum nobilitas per ita tota gloria decidit: omnis pecunia,& congesti ex longo tempore thesauri direpti sunt: neque ullum bellum contra Francos exortum humana potest memoria recordari,quo illi magis ditati S opibus aucti sin t: quippe quum usq; in id temporis pene pauperes uiderentur: tantum auri & argenti in regia co/pertum, tot spolia preciosa in prael as sublata .u i merito credi posset, hoc Francos Hunis iuste eripuisse,quod Huni prius aliis gentibus iniuste eripuerunt. Duo tantum ex proccribus Francorum eo bello petierunt, Ericus dux Foroiulianus, in Liburnia iuxta Tarsalicam maritimam ciuitatem insid is oppi danorum interceptus,& Gerhoitus Baioariae praesectus in Pannonia,quum

contra Hunos praeliaturus aciem instrueret,incertum a quo,cum duobus tacitum qui eum obequitantem ac singulos hortante comitabantur, intersectiis est. Caeterum incruentum pene Francis hoc bellum fuit, & prosperrimum exitum habuit tametsi diutius sua magnitudine traheretur. Post quod &Saxonicum suae prolixitati conuenientem finem accepit. Bohemanicum qu 3ec Hilinonicum,quae postea exorta sunt.diu durare non potuerunt,quorum utrunque ductii Caroli iunioris celeri fine completum est. Ultimu quod contra Norimannos, qui Dani uocantur. primo piraticam exercentes, deinde maiori classe littora Galliae atque Germaniae uastantes, bellum susceptu est. Quorum rex Godefridus adeo uana spe inflatus erat, ut totius sibi Germa/niae promitteret potestatem. Erillam quoque 5c Saxoniam haud aliter almsuas prouincias aestimabat. Iam A botritos uicinos suos in suam ditionem redegerat, iam hos sibi uectigales secerat. Iactabat etiam se breui Aqua rani ubi regis comitatus erat, cum maximis copiis aduenturum. Nec dictis eius quavis uanis smis omnino fides abnuebatur, quin putaretur tale aliquid in choaturus, nisi festinata suis Iet morte praeuentus: nam a proprio satellite in/tersectus. Ac suae uitae.& belli a se inchoati finem accelerauit. Haec sunt bella quae rex potentissimus per annos quadraginta septem, tot enim annis regnauerat,in diuersis terraru partibus summa prudentia atq; felicitate gessit Quibus regnum Francorum, quod post patrem Pipinum magnum quidem de sorte

95쪽

v I et a iis sorte susceperat, Ita nobiliter ampliauit ut pene duplum it Ii assiecerit. Nam quum prius non amplius quam ea pars Galliae, quae intra Rhenum & Ligerim,Oceanumq; dc mare Balearicum iacet,& pars Germaniς quae intra Saxoniam εἰ Danubium Rhenum* ac Salam fluuium, qui Turingos dc Sora bos diuidit, postea a Francis qui orientales dicuntur. incolitur, de praeter haee Alemanni atque Baioarq ad regni Francorum potestatem pertinerent, ipse per bella memorata primo Aquitania te Vasconiam totum Φ Pyrenei montis iugum.&usq; ad Hiberum amnem,qui apud Nauarros ortus. 5c fertilissimos Hispaniae agros secans, sub Dertusς ciuitatis moenia Balearico mari miscetur.deinde Italiam totam, quae ab Augusta Praetoria usq; in Calabriam in seriorem .in qua Graecorum ac Beneuentanorii constat esse confinia,deciescentum. 5c eo amplius passuum milibus longitudine porrigitur. Tum Saxo nia. uς quidem Germaniae pars no modica est,& ad eam quae a Francis in colit latitudine dupla putatur,quii longitudine possi esse consimilis. Pos cputrant Pannoniam. 6c opposita in altera Danubii ripa Daciam, Histriam quot & Liburnia atq; Dalmatiam .exceptis maritimis ciuitatibus. quas ob amicitiam,& iunctum cum eo foedus Constantinopolitanu imperatore ha/bere permisit. Deinde omnes barbaras ac seras nationes, quae intra Rhenuae Vistulam fluvios, oceanum 13 5c Danubium positae, lingua quidem pene similes motibus uero atq; habitu ualde dissimiles, Germaniam incolunt. ita perdomuit ut eas tributarias effecerit. Inter quas sere praecipui sisnt Uuelata

to maior est numerus in deditionem suscepit. Auxit etiam gloriam regni sui quibusdam regibus ac gentibus per amicitia sibi cociliatis: adeo nanq; Adelfonsum Galatiae at Asturicae regem sibi societate devinxit , ut is quum ad

eum uel literas,uel legatos mitteret,non aliter se apud illum quam proprium suum appellari iuberet. Scolorum quoque reges sic habuit ad suam uoluntatem per suam munificentia inclinatos, ut eum nunquam aliter quam domibnu, se subditos ac seruos eius pronuntiarent.Extant epistolς ab eis ad cum missae, quibus huiusmodi affectus eoru erga illum indicatur. Cum Aaron rege Persam, qui, excepta India. totum pene tenebat oriente talem habuit in

amicitia concordiam ,ut is gratiam eius omniu qui in toto orbe terram erant

regu ac principia praeponeret,solumq; illum honore ae munificetia sibi colendu iudicaret: ac proinde quu legati eius,quos vi dona rhs ad sacratissimu domini ac saluatoris nostri sepulchru. locu in resurrectionis miserat,ad tu uenissent,& ei domini sui uoluntate indicassent. no solum quae petebane fieri peramissi.sed etiam factu illum 5c salutare locu ut illius potestati adscriberes concessit: εἰ reuertentibus legatis suos adiunges, inter uestes de aromata,& caeteras orientaliu terraru opes ingetia illi dona transmisit,quu ei paucos ante annos eum quem tunc solum habebat rogati mitteret elephante. Imperatores

96쪽

etiam Constantinopolitani Nicephorus,Michael δc Leo,ultro amicitiam 5e

societatem eius expetentes, complures ad cum misere legatos: cum quibus tamen propter susceptum a se imperatoris nomen, dc ob hoc ei quasi qui imperium eius eripere uellet,ualde suspectum,scidus firmissimu statuit,ut nul la inter partes cuiuslibet scandali remaneret occasio. Erat enim semper Ro/manis 5 Graecis Francoru suspecta potentia. Unde dc illud Graecum extat prouerbium, γ ν is My γειτονα ,κ-Qui quum tantus in ampliando regno dc subigedis exteris nationibus existeret,& in huiusmo/di occupationibus quotidie uersaretur opera tamen plurima ad regni decore dc utilitatem pertinentia,diuersis in locis inchoauit,quaedam etiam consum inauit. Inter quae praecipua sere non immerito uideri possunt, basilica sancis

dei genitricis Aqui rani opere mirabili constructa. dc pons apud Mogun/ciacum in Rheno quingentoru passuum longitudinis nam tanta est ibi fluminis latitudo) qui tamen uno antequa decederet anno, incendio conflagrauiti nec refici potuit propter festinatum cius decessum: quanquam in ea me dilatione esset,ut pro ligneo lapideum restitueret. Inchoauit dc palatia ope/ris egregit: unum haud longe a Mogunciaco iuxta uillam cui nomen est In/gellaeim: alterum Nouiomagi super Uuahalcm fluvium qui Batauorum in se iam a parte meridiana praeterfluit. Praecipue tamen aedes sacras ubicunm in toto regno suo uetustate collapsas comperit, pontificibus dc patribus, ad quorum curam pertineban ut restaurarentur imperauit adhibens curam ut imperata perficerent. Molitus est 5c classem contra Norimannos aedificatis

ad hoc nauibus iuxta sumina, quae ic de Gallia dc Germania septentriona/lem in riuunt occanum: dc quia Norem anni Gallicu littus atque Germanicii assidua infestatione uastabant per omnes portus N ostia fluminum, qui naues recipi posse uidebantur, stationibus ic excubiis dispositis, ne qua hostis exire possct tali munitione prohibuit. Fecit idem a patre meridiana in Ilito/re prouinciae Narbonensis ac Septimaniae. toto etiam Italiae littore usq; Romam, contra Mauros, nuper piraticam exercere aggressos, ac per hoc nullo

graui damno uel a Mauris Italia, uel Gallia atq; Germania a Norimannis diebus suis affecta est: praeterqua quod Centumcellae ciuitas Hetruriae, per proditionem a Mauris capta atque uastata est. Et in Erilla quaedam insulae Germanico littori contiguae, a Norimannis depraedatae sunt. Talem eum in tuendo ic ampliando, simul que ornando regno suisse constat. Cuius a nimi dotes de summam in qualicunque. dc prospero δc aduerso euentu con

stantiam, temo ad interiorem atque domesticam uitam pertinentia, hine dicere exordiar. Post mortem patris cum fratre regnum partitus,tanta patientia simultates 5 inuidiam eius tulit, ut omnibus mirum uideretur, quod

ne ad iracundia quidem ab eo prouocari potuissct. Deinde quia matris hor/tatu filiam Desyderii regis Langobardoru duxisset uxorem, incertum qua

97쪽

' de causa post annum repudiauit, de Hildegardim de gente Sueuorum prae/cipuae nobilitatis foeminam in matrimonium accepit: de qua tres filios, Ca/rolum uidclicet, Pipinum, dc Ludovicum: totidem in filias, Rotdrudim, Bertam,& Gillam genuit.Habuit 5c filias tres, Thedradam Hildrudim,di Rothaidem: duas de Fastrada uxore quae de orientalium Francorum. Germanorum uidelicet gente erat: tertiam de concubina quadam,cuius nomen modo memoriae non occurrit. Desuncta Fastra da, Luidgardina Alemannam duxit, de qua nihil liberorum tulit. Post cuius mortem quatuor habuit comcubinas. Math algardim scilicet, quae peperit ei filiam nomine Rothildim. Gersuindam Saxonici generis, de qua ei filia nomine Adeld rudis nata estilc Reginam . quae et Drogonem dc Hugum genuit: dg Adeliuidam .ex qua

Theoderichum procreauit. Mater quot eius Uertrada in magno apud eum honore consenuit. Colebat enim eam cum summa reuerentia, ita ut nulla unquam inter eos sit exorta discordia, praeter in diuortio filiae Des eri j regis. quam illa suadente acceperat. Decessit tandem post mortem Hildegardis, quum iam tres nepotes suos,totidemin neptes in filii domo uidisset quam ille in eadem basilica, qua pater situs est, apud sanctum Dionysium, magnoscit honore humari. Erat ei unica soror.nomine Gissa, a puellaribus annis religiosae conuersationi mancipata, quam similiter ut matrem magna coluit pictate: quae etiam paucis ante obitum illius annis in eo quo conuersata est monasterio decessit. Liberos suos ita censuit instituendos, ut tam fit a quam nepotes primo liberalibus studi js, quibus 5c ipse operam dabat,erudirentur.

Tum filios quam primum aetas patiebatur,more Francorum equitare,armis ac uenationibus exerceri secit. Filias uero lanificio assuescere, coloque ac sese. ne per ocium torperent,operam impendere, atq; ad omnem honestate eru/diri iussit. Ex iis omnibus duos tantum filios.& unam filiam,ptiusquam moreretur amisit, Carolum, qui maior nam erat. 6c Pipinum, quem regem Ita/liae praesecerat. Rotd rudim, quae filiarum eius primogenita,& Constantino Graecorum imperatori desponsata erat. Quorum Pipinus unum filium suu Bemhartum, filias autem quinque, Adclhaidem. Atalam. Gundradam. Beriaidem , ac Thedradam superstites reliquit: in quibus rex pietatis suae praecipuum documentum ostendit, quum filio suo defuncto nepotem patri succedere,& neptes inter filias suas educari secisset. Mortes filiorum ac filiae pro magnanimitate qua excellebat . minus patienter tulit. pietate uidelicet qua non minus inllgnis erat, copulsus ad lacrymas. Nunciato etia sibi Adriani pontificis obitu. quem amicum praecipuum habebat,sic scuit ac si fratre. aut charissimum filium amisisset: erat enim in amiciti js optime temperatus. ut eas Sc facile admitteret, &constantissime retineret: colebatQ sanctissime quoscunt hac assinitate sibi coniunxerat. Filiorum εἰ filiam tantam in edaca ndo cura habuit, ut nunq; domi positus sine ipsis coenaret, nunquam iter

98쪽

iis c AROLI MAGNI IMP.

sine illis saceret. Adequitabant ei fit 3, filiae vcro pone sequebantur: quarum

agmen extremu ex satellitum numero ad hoc ordinati tuebantur. Quae quia pulcherrimae ellant,& ab eo plurimum diligerentur, mirum quod nullam earum cuiquam aut suorum aut exterorum nuptum dare uoluit, sed omnes socum usq; ad obitum suum in domo sua retinuit, dicens se eani contubernio carere non posse: ac propter hoc licet alias selix, aduersae sortunae malignitate expertus est: quod tamen ita distimulauit ac si de eis nunquam alicuius pro/bri suspicio orta uel dispersa suisset. Erat ei filius nomine Pipinus,ex concubina aeditus,cuius inter caneros mentionem nullam secimus,facie quidem pubcher,sed gibbo deformis: is quum pater bello contra Hunos suscepto in B, ioaria hyemaret,aegritudiae limulata cum quibusdam e primoribus Francorum, qui sibi uana promissione regni illuserant . aduersuSpatrem coniurauitequem post fraudem detectam. dc damnationem coniuratoria, detonsum iacoenobio Priamia religiosae uitae iamw uolentem uacare permisit. Facta est εἰ alia prius contra eum in Germania ualida coluratio, cuius autores partim luminibus orbati partim membris incolumes, omnes tamen in cxilium acti sunt: net ullus ex eis interfectus est,nisi tres tantum,qui quum se ne comprehenderentur, strictis glad as defenderent, aliquos etiam occidissent, quia ali/Falmiacra ter coerceri non poterant. interempti sunt. Harum tamen coniurationum Ea 4- stradae reginae crudelitas causa N origo extitisse creditur: dc idcirco in amba bus contra regem conspiratum est, quia uxoris crudelitati consentiens, a suae naturae benignitate ac solita mansuetudine immaniter exorbitasse uidebas. Caeterum per omne uitae suae tempus ita cum summo omnium amore at fauore 6c domi lc soris conuersatus est. ut nunqua ei uel minima iniustae cridelitatis nota a quoquam fuisset obiecta. Amabat peregrinos,ic corum suscipiendorum magnam habebat curam, adeo ut eorum multitudo non solutia palatio.uerum etiam regno non immerito uideretur onerosa ipse tamen pro

magnitudine animi huiuscemodi pondere minime grauabatur,quum etiam ingentia incomoda laude liberalitatis ac bonae famae mercede compensaret. Corpore suit amplo atq; robusto. statura eminenti, quae tamen iustam non exceὸereimam septem suorum pedum proceritate eius costat habui illa figu/ram: apice capitis rotundo,oculis praegrandibus ac vegeti aso paululu mediocritatem excedente, canitie pulchra .facie laeta de hilari:unde formae autoritas ac dignitas tam stanti quam sedenti plutima inerat:quanq; ceruix obesa breuior, uentcrcp plectior uideres, tamen haec caeteroru membroru caela bat aequalitas incesse firmo,totain corporis habitudine uirili:uoce clara fide. sed quae minus corporis Brinae conueniret: ualetudine .pspera, praetcr q, an tequam decederet, per quatuor annos crebro sebribus corripicbas: ad extremu uno etia pede claudicaret: dc tunc quide plura arbitratu suo quam medicorum consilio faciebat, quos penE exosos habcbat,st ei in cibis assa,quibus

assue

99쪽

assuetus erat, dimittere.& elixis assuescere suadebant. Exercebas assidue equstando ac uenando.quod illi genti litium erat: quia uix ulla in tertis natio inuenitur.quae in hac re Francis possit aequati. Delectabatur etiam uaporibus a

quarum naturaliter calentium, sicquenti natatu corpus exercens: cuius adeo

peritus suit,ut nullus ei iuste potuerit praeferri: ob hoc etiam Aqui rani re, giam extruxit, ibi Φ extremis uitae annis usi ad obitum continue habitauit re non solum filios ad balneum .uerum optimates 5c amicos, aliquando ctia satellitum dc custodum turbam inuitauit,ita ut nonnunc p centum uel coamplius homines una lauarentur. Vestitu patrio,hoc est Francico utebatur: ad corpus camisiam lineam. de sceminalibus lineis induebatur: deinde tunicam quae limbo serico ambiebatur.& tibialia: tum fasciolis crura,& pedes calcea mentis costringebat: te ex pellibus luttinis thorace consecto humeros ac pectiis hyeme muniebat. Sago Veneto amictus. 6c gladio semper accinctus, cuius capulus ac baltheus aut aureus aut argentcus erat: aliquoties S gem malo ense utebat: quod tamen no nisi in pici is solennitatibus uel si quando exterarum gentium legati uenissent, faciebat.Pcregrina uero indumenta quamuis pulcherrima respuebat, nec unqua eis indui patiebatur . excepto P Romae semel Adriano pontifice petente, de iterum Leone successore eius supplicate longa tunica S chlamyde amictiis, de calceis Romano more forma

tis induebatur.In solennitatibus ueste auro texta.& calceamentis gemmatis

et fibula aurea sagum astringete . diademate quot ex auro de gemmis ornatus incedebat: aliis autem diebus habitus eius parum i communi ac plebeio abhorrebat. In potu oc cibo teperans, sed in potu temperantior: quippe quicbrietate in qualicunt homine nedum in se ac suis plurimu abominabas: cibo enim no adeo abstinere poteratait saepe quereretur noxia esse suo corpori ieiunia. Conuiuabat rarissime. 5c hoc praetipuis tantu solennitatibus: tunc tamen cum magno hominu numero. Coena quotidiana quaternis tantu ferculis praebebatur, praeter assam, qua uenatores utrubus inserte solebant,qua ille libentius quam ullo alio cibo uescebatur. Inter coenandum aut aliquod rucroama. aut lectorem audiebat. Legebantur ei historiae, M antiquorum re

gum gesta.Delectabatur oc libris sancti Augustini,prscipue iis quos de ciuitate dei inscripsit. Vini de omnis potus adeo parcus in bibendo erat, ut sub coenam raro plus ter biberet. IEstate post cibum meridianum pomorum aliquid sumens ac semel bibens. depositis uestibus ac calceamentis, uelut no/ctu solitus erat. duabus aut tribus horis quiescebat. Noetibus sic dormi bat ut somnum quater aut quinquies no solum expergiscendo, sed etiam desurgendo interrum perci. Quum calcearetur aut amiciretur, non tantum a

micos admittebat, uerum etiam si comes palatii litem aliquam diceret,quae sine eius iussu definiti non posset, statim litigantes introduci iussit , 5c uelut pro tribunali sederet, lite cognita sententiam dixit. Nec hoc tantum eo temPQ resed

100쪽

pore, sed etiam quicquid ea die cuiussi bet ossicia agendum aut cuiquam ministrorum iniungendum erat,expediebat. Erat eloquentia copiosus Sexube rans,poterati quicquid uellet apertissime exprimere. Nec patrio tantum sermone contentus, sed dc peregrinis linguis ediscendis opera impendit: in qui/hus Latinam ita didicit,ut aeque illa ac patria lingua orare sit solitus Grscam uero melius intelligere quam pronunciare poterat. Adeo quidem secund userat,ut etiam didascali munus sub asse appareret. Attes liberales studiosissi me coluit, rumq; doctores plurimum ueneratus,magnis assiciebat honoribus. In discenda grammatica Petrum Pisanum diaconum senem audiuitancaeteris disciplinis Albinum, cognomento Alcvinum,item diaconum de Britannia, Saxonici generis hominem,uirum undecunq; doctissimia, praeceptorem habuit,apud quem & rhetoricae 6c dialecticae, praecipue tamen astronomiae ediscendae plurimam εἰ temporis εe laboris impertit. Discebat de artem computandi, de intentione sagaci syderum cursum curiosissime rimabatur. Tentabat de scribere, tabulasq; de codicillos ad hoc in lectulo sub ceruicali bus circumferre solebat,ut quum uacuum tempus esset, manum effigiendis litetis assuefaceret. Sed parum prospere successit labor praeposterus, ac sero inchoatus. Religionem Christiana qua ab insantia suerat imbutus,sanctissime de cum summa pictare ac ueneratione coluitiac propter hoc mirae pulchritudinis basilicam Aqui rani extruxit, auro d argento,& luminaribus, araque ex aere solido cancellis Se ianuis omauit. Ad cuius structuram quum co/lumnas εἰ marmora aliunde habere non posset. Roma atq; Rauenna deuolienda curauit. Ecclesia mane εἰ uesperi,nocturnis item horis de sacrifici j tempore,quando eum ualetudo permiserat, impigre frequentabat, curabati ut omnia quae in ea gerebantur,cum quam maxima fierent honestate: aedituos comonens,ne quid indecens auisordidum aut inserri, aut in ea remanere permitterent.Sacrorum uasorum ex argento de auro uestimentorumcp sacerdotalium tantam in eo copiam procurauit ut in sacrifici js celebrandis ne ianitoribus quidem,qui ultimi ecclesiastici ordinis sunt, priuato habitu ministrare necesse suisset. Legendi atq; psallendi disciplinam diligetissime emendauit:

erat enim uti si admodum cruditus:quanqua ipse nec publice legeret,nec nisi submissim de in commune cantaret. Circa pauperes sustentandos Ec gratuitam Iiberalitatem, quam Graeci eleemosyna uocant, deuotissimus, ut quino in patria sua solum oc in suo regno eam facere curauerit,uerum tranS maeria in Syriam & A gyptum atq; Africam,Hierosolymas Alexandriam atq;

Carthaginem .ubi Christianos in paupertate uiuere compererat penuriae corum compatiens pecuniam mittere solebat: ob hoc maxime transmarinoria

regum amicitiam expetens, ut Christianis sub eorum dominatu degentibus refrigerium aliquod ae releuatio proueniret. Colebat prae caeteris sacris de uenerabilibus locis apud Romam ecclesiam beati Petri apostoli: in cuius do

naria

SEARCH

MENU NAVIGATION