Vuitichindi Saxonis Rerum ab Henrico et Ottone 1. Impp. gestarum libri 3, unà cum alijs quibusdam raris & antehac non lectis diuersorum autorum historijs, ab anno salutis 800. usque ad praesentem aetatem ... Huc accessit rerum scitu dignarum copiosus

발행: 1532년

분량: 369페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

rempore contriuit, ipsam cp Italiam uictrice quondam gentiu uictoris ferre iugii compulit. Sic Germanoru uirtuti cedere coacti sunt Romani, quos ne/que scrocia Annibalis cum tota Africa.neq; potetia Antiochi cum sua Asia. nec Pyrrhus, quamuis Graeciae esset imperator.frangere potuerunt. Quae res sortillimu uirum non latuit Eriderichum I. cognometo Barbarossam quem admodu de illo memoriae tradiderunt Otho Erifingensis episcopus,& Cuntherus Ligurinus poeta. Nam hunc ad legatos Ro. sibi in aditu urbis obuia

factos, uere Germanico quodam uultu dixisse ferunt, Ro. impertu maiorum fortito meorum Ι'rancoru sanguine emptu.eisdem quibus accepi manibus tueri co/nabor: quo suo eulogio uanam italom contudit arrogantia, qui ad Germa/ Italarum denos ventili impenu Stephani papae donatione asserunt, ut precario nos ac/ tr 'i φ i

cepisse fingant,quod belli iure possidemus. Qui si uerum dicere uellent, sate ' ρ ρη rentur uti Carolum magnu Italis, aqua per Langobardos eiectus erat, re stitutisse papam Stephanii. nec agnoscere donum, quo carebat is quem fine

gunt donatorcifaterentur per hunc in Italia regnare pontifice Ro. non Constantinu.cuius successsores usq; ad Theoderichi regis Gothorum tempora,&ipsam Romi V Italiam tota tenuerunt: saterentur hexarchatu Raucnnae cuPiceno non fuisse uncin sub potestate Ro. ecclesiae, nist posici; Stephano pa/pae fuit per Pipinu collatus. Sed Italom haec commenta relinquamus,& ad Francos reuertamur: hi sunt enim qui Saxonu gentem bellicosissima,& Ro. praeso ἔ sis uiribus insuperabilem.diuturno bello domuerunt, uictamq; Christi sacratis tia fallasimam religione profiteri compulerunt. Hi Hispania prius occupata Saracenis, Pannonias Hunis, Sarmatia Sclauis, totu Balearicu mare uexatu Mau/ris,tam breui tempore subegerunt,ut nescire possis.maiorbe felicitas eorum in consequendis ac retinendis, quam sortitudo in expugnadis prouinc as fuerit. Ex hac nimiru gente tanc p ex equo Troiano totiuS Germaniae nobilitas Nassilis

prosiliit: neq; enim altius suos auos numerat ulla insignis familiai quum pii a Disti:

mum ad Ans sum Maiorem domus uentu est ibi uelut ad ancoram sacram haeret. Nec nos mouet quorundam stultitia, am origine ad Ro. reserentiu. qui si scirent nullam in Italia nobilitate esse, quam non Germani eo aduexe/rint, non haurirent aqua e rivulis, ipso sonte cotempto. Iam satis constat maiores tuos Austris. Burgundiae, Brabantiae.Hollandiae* principes e Francorum sanguine suis e propagatos, neq; hoc augustu nomen tuu sortuito obsuenisse tibi putaueris,quandoquidem haereditaria quadam successone id in te derivatum scire debes. Sed ne multis te detinea inuictiss. Caesar. hoc bre uiter dixisse sat sit, uix ullum reperiri tam in Germania quam Gallia caeno biu.quod illorii munificentia non fuerit uel extructu,uel ornatu. Huius ita gentis in nostram natione praeclara & immortalia beneficia si per obliuione premi patiamur,quis ab ingratitudinis crimine nos absoluere poterit Dicee prisiare solebat magnus uir Eumenes, satius esse perire, quam ingratum uiuere: & Aemγ i 3 nos

82쪽

nos prosecto ingratitudinis nota no carebimus.si quod in priuatos holas admittere nefas putatur,in patriam commiserimus. Accipe igitur iucunda fronte munus exiguu tuo dedicatu nomini,quod etiamsi te dignum minime scia, non ideo tamen a nobis osserendum non fuit nam si ad materia spectes, uix S- Ei oro ulla gaza, uix regu ato tyrannom opes satisfuerint: recte enim magnus Aristoteles distiniuit amicitia id exposcere,quod quis praestare possition quod pro dignitate sit:& te quide inter omnes uirtutes,quibus praedivi esse cognouimus, nulla aeque decet, ac illa admirabilis animi tui lenitas, quae potest uel grauiter delinqueti ignoscere:oportet enim te no minus boni parentis quam

chris ita optimi principis specimen exhibere, queadmodu apud Xenophonte Chii sania quidam testas, δἶ αραγαθος πρεμ-πα s αγαθον. hoc est, i bonus princeps nihil disten a bono parente: haec enim una est in principe laus, qua non potest ulla dari prςstantior Iideo* ueniae locu apud te mihi certo polliceoriqua si ego no mereor, ille tamen facile impetrabit Carolus magnus, cuius in gratia hoc qualecunq; studiu nostrum desudat: dignus ille qui pro me intercedat,dignus cuius tu uita di mores imitetis: quod si seceris, nunci' sane te facti poenituerit: nam illud praedam exemplar tuum si nouinces salte aequaueris: longe felicior futums C. Caesare Ro. potetissimo, qui sibi uelut scopu quendam Alexandri Magni gesta ante oculos costituisse sertur,flagitiosus homo dignu suis actibus excplar cosecutus. Tu uero huius uiri sanctimoniam imitatus, iure optimoCarolus Max. appellaberis,ut te omnes per orbem terram 8c colant di admirent. Interim te mente di corpore ualere opto,deum cy maximum precor, ut impertu tuum fausto omine inchoa

tum,optimo felicissimoin fine concludat. Vale gloriosissime et clementissi me imperator. Ex Colonia Calendis Februarii.

EIUSDEM HERNANNI COMI Tis N VENARII BREVIs

narratio de origine dc sedibus priscorum Francorum. OE origine dc sedibus Francom priusqua in Gallias emptant,eorum qui hactenus eius gentis historiam scripserunt, nemo satis fideliter accura tei tractasse videi Quidam enim antiquiores.st, seculum illud infelicissima esset,ad fabulas plerunt . plapsi sunt: quonia delectu no habebant, nec sine honam literarum cognitione de rebus historiae exactum poterant .pserre ii diciv. Fuerut enim inter eos qui a Troiano excidio Francoru deducerent gentem, id tam aperte astruentes, ut etia regu nomina adscriberct, nescio quid graecanicae .pprietatis subolentia. His omnibus prior ansam dedit Hunibabdus,que uixisse putant non multo post Theodosii imp. tempora i licet mihi non multu fidei saciat autor tam sabulosus 8c barbarus: quem quu multis ex causis, tum uel maxime ob id supposititiu putauerim, si, Theodosi j vel Gr tiani temporibus nondum adeo degenerauerat in extrema barbariem Laimnus sermo ut tam abiecto stylo scribere potuisset. Praeterea quum, sicut sis

testatuti

83쪽

DE ORIGINE ET SEDIBUS PRIsco RUM FRAN c. to,

testatur, tam uehemens tunc Francorum in Ro. odium uigeret, ut multis in locis ne uestigia quidem Ro.relinquenda putauerint, quo illorum memoria extirpare e Germania atq; Gallia possent, mihi uerisimile non uidetur, Huenibal dum ea ipsa lingua gentis suae historia tradere uoluisse, quam tam acriter insectabantur omnes, sed opinor studiosum aliquem nonnulla ex Huni/baldo collegisse, ea* suo more sine ordine, sine iudicio sic in uolumen rede/gisse,quemadmodum nunc apud quosdam habentur. Quod si quis omnino contendat,hunc ipsum esse Hunibal dum non sustitiu,sed uerum, huic libens concedam,modo ne me cogat illi fidem facere in qs rebus. quae solent spectatae eruditionis de doctrinae uim expostulare: no magnopere enim me illi opponerem, nisi Troianos meliores putasset Germanis. de quos Corn.Tacitus atque C. Plinius homines Ro.indigenas semper fuisse pronunciant,eos ipse

Asiaticos origine saceret: sed quam hoc sine omni iudicio facere aggressus sit. at a mei iudicentinam si Troianum bellum fuisse aliquando quod pulcherrimis rationibus negat Dion Prusensis, sacra Agyptioru fultus historia pitandum est, certe non facile persuadebit mihi Hunibaldus, tantum hominu numeru sub tam famoso duce fimim abscedere potuisse.cuius rei nullus Gricorum scriptor mentione faciendam censuissetmel enim tanto hominu nu/mero in Italiam AEneas N Antenor profugisse legunmtiquanto Priamu Iu/niorem Hunibaldus ad Scythiam uenisse contendit:tamen horum fuga Dares non tacuit . quem nonnulli militasse eo bello putant, dc omnes Graeco rum historiae testantur hos solos expugnatet urbis reliquias fuisse. qui in ipso Grecomm insultu fuga salutem quaesiverint, postmodum alterVenetiam. alter Latium inuaserint. At Priami illius iunioris nullus unquam ueterii me/minit eo la magis admirari cogor eos, quibus pro miraculo est Hunibaldus iste, quasi confingere regum nomina opus sit laboriosum: praesertim ubi ea/rum rerum quas scribit praeter ipsum nemo meminerit historicus. Iam uide quam fidem mereatur, quod ait Francoru populum profugu uenisse ad Scythiam, ibi Φ ciuitatem construxisse nomine Sicambriat quis huius unci ciuitatis autor meminit c An non tam facile novam urbem confingere sola sua autoritate potuit,quam ridicule novam gentem a Troiano deduxit excidio Nam eos parum admodum curo, qui ipsum sequuti sunt, nempe Gregorici

Turonensem episcopu.& Rheginone atq; Si benu Gallum. Mihi no probatur aliam esse Sicambria,quam illam celebrem Germaniae prouincia inter Busacteros paruos ec Bructeros Langobardosq;. autoribus Ptolemςo Cornelio Tacito, constituta, ubi etia abbas Spanhelmen. putat habitasse Francos.& idipsum mihi a ratione no uidetur alienum, primo quod uicini fuerint Gallisi cum illis enim perpctuo bella gessisse traduntur,quemadmodum ecipsorum testantur annales: at qui poterant semper bella gerere nisi cum uicinis, utpote quos tantum Rhenus fluuius separaret: ab altera enim parte uel

84쪽

Bataui,uel Eburones,uel Menapi j vel Vbii erant, quos omnes uicisse Fran cos constat prius quam in Celtica de Lugdunensem mouerent. Iam de Sicabris constat quato in Gallos odio flagrauerit semper ea gens,adeo ut Octa

uianus claudere lani portas non poli et,nili prius traductis in citeriore Rhe ni ripam aliquot Sicambroru milibus: autor est Suetonius Tranquillus.Taceo nuc quod de Francis Hunibaldus scripsit, coma usos.capillit Jcp magna habuisse curam,ideocp deuictis Gallis in signu seruitutis coma totondistrare uictores a uictis eo iacilius dinoscerens. Haec etiam Sicambris optime qua/drat,de qbus initio epigr. Martiat. Crinibus in nodu tortis uenere Sicabri. Et calami stro ad ornandam coma usos nonnulli Ro. scriptores tradiderunt: nullae enim aliae Germanoru gentes sic a coma praedicant ut Sueui dc Sicambri. Porro φ postea nomen mutauerint,id aliquo cuentu factu esse potest,ut quotidie fieri videmus: qui enim nunc Leodienses, olim Eburones fuerunt: Colonienses Ubii: sic Austria nunc appellat quae olim Pannoniae pare erat: sic Allatia dicitqus olim Alemania:sie Occidentale uulgo Lotharrit regna dicitur nobilis illa Belgicae pars ab Argentorato usi ad Treviros protensa, idi tantumodo ob partitu Francomm in tres partes regnu,quarum postre ma ait minor Lothario Caesari obuenerat, Vuestualia nunc dicitur quς Saxonia olim fuit: quae breuiter in mediu attulisse sufficiat,ut nulli mitu uideae si mutato nomine qui ante Sicambri dicebantur,postea Franci appellari potuerint.Siue enim Franci a rege eoru Fracone.ut autor est Hunibaldus, siue a libertate.quod Gregorius Turonensis de Sigibcrtus putant. non multum ad rem nostram facit. Ex histori js hoe nomen sub Antonini de Probi Impp. tempora agnitu reperio. Trebellius Pollio in uita Probi Caesaris, Testes. in/quit iunt Pranci in inuris siti paludibus. Et saepe quum Germanoru enum rat gentes, interscrit de Francos. Paludes autem esse nemini ambiguu est ea in parte Germaniae,quam nos Sicambria olim dicta credimus, uidelicet ubi nunc Zutphania urbs sita est, dc non longe ab Asciburgo,quam Embricam quidam uocari putant,ingens & famosa palus uersusVuestuatos protendit .

Praeterea ubi Frisii occidentales, hodie Monasterienses &Traiectenses Gettensibus de Hollandis contermini sunt. Solum ipsum natura paludosum cernitur.Sic etia intelligi poterit quod de Francoru sedibus I. lib.Gothicotu bellom IJrocopius scribit, cuius uerba quia plane in Germania Francos ponunt. eo libentius subscribam.st, sciam quosdam hoc pessime habituru, qui nostrae

gloriae semper inuiderunt. Describens enimuero situm locorum, ubi Rhenus in oceanum Germanicum praecipitatur, Hisce inquit. locis paludes sunt nota modi .ubi primitus Germani habitabat, gens barbara,nec magni tunc momenti uiri qui nunc appellant Franci,ijs finitimi Arborichi erat. Haec Proc pius Ned quantu ad loci descriptione.quae dicit . attinet,condonandu alied est illis, et de rebus incognitis atq; remotiss.scripserui. Fuit enim Procopius

85쪽

Procopius uir equestris ordinis, qui apud Iustinianum Caesarem in Gratia Pr vim militabat. Verissimum est illud Plini j M. Naturalis historiae libro dictum, locorum situs diligentissime explanari ab rjs qui inde prodissent. Porro non multu distant Sicambri ab ostiis Rheni, ut homo Gravis facile hallucinati potuerit: uel certe praeter Sicambria, Batauia ait Hollandia quot inhabitauerunt. De Arborichis aute quid sibi uelit non satis intelligo.nisi quod in salie Arborichae adiacere dicuntur illi prouinciae,quae nunc Hollandia voca tur. Idem autor libro tertio scribit Germanos Gallia debellasse. permissuῬIustiniani Caesaris possidendam accepisse: unde inquit ec Arelats nunc habitant. Sed de alia Germano tu gente credi hoc non potest, quum FrancoS eo tempore tota Gallia potitos constet. Primus enim Francoru Clodoueus uni claἀοι- uersam Galliam .eiectis Romanis obtinuis la traditur. Is uero Martiani im peratoris temporibus regnauit: post quem Iustinianus imperauit centu amplius annorum interuallo, dc a Clodoueo usq; ad Carolum magnu res Francorum incrementa semper accepit. donec totius sere Europae tenerent impe/rium .Hos igitur inclytos Germanos Procopius notauit, a quibus etiam hoc tempore Imperator Arelatentis regni titulum retinet. Quos in Sicambria o/lim sedes habuis k.dc uera origine Germanos fuisse indigenas, n5 Troianos. ut fabulantur quidam .mea fert opinio,quam no parum promouet st, abbas Spanheimensis ait haberi apud Remos insculpta haec uerba,quibus beatus

Remigius Clodoueum baptizandum alloquutus fuerit. Mitis depone colla Sicamber. Neq; Hunibaldus inficiatur hanc Francos inhabitasse prouincia postq; e Scythia digressi sunt, annis ante Christum natu no minus CCCC.

Quare miror magis eorum regum nomina quae recensit post aduentum eo rum in Germania non reperiri apud Ro. scriptores,inter quos Strabo Augusti tempore tres nominat Sicambrorum reges, quorum nullus est in catalo/go Hunibaldi. Si quis aliter sentiat. illi non obnitari liberii cuiq; suum esto judicium .Hoc tamen pro mea interim sententia adducam gloriae cupiditate multos olim fuisse inductos,ut antiquissima originem suam facere conaren tur. Qui enim alths meliores uideri uolunt,hoc potissimum student ut cum Mlins nihil habeant commune. Hinc etiam Saxones, qui semper inter Germa/nos praecipuum locum habuerunt, origine se Macedonas gloriabantur, hae in re no minus ridiculi quam Franci:eam in ob causam res strenue gestas ne/q:rain commvns uocabulo Germaniae tribuebant,fie suam floriam uilescererati: hoc enim N Gothi de Uuandali factitarunt, unde paulatim a uulgo creditum est eos extra Germaniam fuisse. Sed haec breuiter attigisse sufficiat. a. RESTAT aliqua ex ipsorum Francorum monuinctis asserre testimonia.

ido tanta breuitate aggrediemur, ut taedium legentibus nullum afferamus, diligentioribus reliqua committentes. Duas Francos habuisse leges ipsorum autores testant Salicam atcp Ripula,quibus nullus regum ante Carolum. ' magnum

86쪽

magnum adiicere quiri, tentauit. Eae quum apud ipsos plurimi semper momenti habitae sint,ac in Latina lingua posterioribus seculis transsatae repetiatur,eo maiorem aduersariis autoritate pWstabunt. Ipsarum quoq; penes me exeplar fuit ipsius Caroli magni temporibus conscriptu, in quo pasIim gen/tis uocabula,quae Latinis uerbis reddi non potucruti uernacula Germanorulingua exprimunc, quam rem ex ipsarum legum capitulis probaturi sumus. ut liquido appareat,nostrae Germaniae non parua infligi contumelia,quum illi sua eripitur gloria. Francorum olim egregiis uirtutibus parta. Legis Ripuariae capitulo XV. ubi loquitur de ths qui intersectum hominu lant, uel in puteu deflciunt. exponit se hoc modo: quod dicitur ermordere remorden enim interficere hominem sonat eo modo quo solent latrones: deest couicii uerbum. Ite passim pro pecunia qua quis mulcta soluit aut redimit uuergella ponit geli enim pecunia est Germanis,& uueren defendere. Cap. X X X VIII .ubi enumerat quaedam instrumenta armoru, Spatham inquit cu cogito, pro capulo, 6c helmum pro galea, dc bcinbergas pro armis quibus teguntur crura: bein enim crus appellamus. Item sietam appellat compositionem,qua quis pacem a principe impetrat: Bd pax. Cap. L XXX IX. hominem serbannitum. id est, exilio damnatum. Cap. XC. Grauionem comitem , qui etiam hodie Graum dicuntur. Multa insuper quae enumerare opus non puto, de reliquis lector coniectura

sectat. Quod si quis dicere uelit Ripuariam legem solis Ripuariis Bisse preMmulgatam,qui Francorum quidem socii,non de eadem gente erant,opponailli Salicam , quae proculdubio antiquissima fuit, secundum quam iudicare solebant Franci. Cap. primo docet, quomodo quis sit maniendus: ubi manire pro citare. Cap. U L canem seusium ad est porcarium, uel doctum ad inuestigandos apros,quod nos ein seushundi. uel sthuuynhundi. p. UI I. Sparuuarium pro auriquem hodie quoque Speruuer dicimus. Scuriam pro horreo. Cap. XI II L Slusa de farinatio pro clausura. Cap. N XUI II. Shellam de caballo, pro instrumento quo uulgo campuntllam uocant siue tintinnabulum,quo utuntur equi onerarii. Ressare sepetem, pro uellere. DCap. L III. Rachtinburgin dicuntur commissarid ad componendas stes instituti: racliten enim componere, burgen fideiussores. Cap. LXI. Durpilum exponit liminare domus. Item ex constitutionsehus Caroli masni ad Salicam legem adiectis, teste quoq; in hario. Cap. II II. Hidosum appellat qui hostis est publicus i ked enim bellum tignincat. Herbannus multa quae domino, hoc est, principi debetur. Scaram pro turma. Herbergam pro hospitio, Cap. LXX sic scribis: Quicunt absi licentia principis de hoste reue,sus suetit,

87쪽

sus seerit.quod factu Franci heresilit dicunt, uolumus ut antiqua costitutio, id est . capitalis sententia erga illum puniendum custodiatur, ab exercitu que

here vocamus. Camera,quae multa sunt, partim iam usu abolita, sed adhue Germanicam originem testantia,quaedam etiam adhuc uulgari consuetudi/ne recepta, consulto praeterire statui. ne lectorem ad alia iam properantem detinuisse uidear.

UITA ET GESTA CA

tissimi. dc Germaniae suae illustratoris,autorisq; optime meriti, per Egin/hattum . illius quandoque alumnum atque scribam adiu/ratum, Germanum conscripta. ITA M& conuersationem.& ex parte non modicas res gestas, domini de nutritoris mei Caroli excellentissimi de merito famosissimi regis postquaanimus scribere tulit quanta potui breuitate complexus sum, operam impendens ut de iis quae ad meam notitiam peruenire potuerui, nihil omitterem,neq; prolixitate narrandi noua quae . fastidientium animos osscndere, si tamen ullo modo uitari potest, ut noua scriptione no offendantur.

qui uetera.& a uiris doctissimis ali disertissimis consecta monumenta fastidiunt.Et quamuis plures esse non ambigam,qui octo ac literis dediti statum aeui praesentis non arbitrentur ita neglisendum ait omnia quae nunc fiunt, uelut nulla memoria digna,siletio atqi obliuioni tradan f,potius P uelint amo/xe diuturnitatis allecti, alioru praeclara facta qualibuscunq; scriptis inserere. quam sui nominis famam posteritatis memoriae nihil scribendo subtraherei Tamen ab huiusmodi descriptione non existimaui temperandum, quando mihi conscius eram, nullum ea ueracius quam me scribere posse. quibus ipse interfui. qu seque praesens oculata, ut dicitur. fide cognoui,& utrum ab alio scriberentur nec ne, liquido scire non potui: satiusq; iudicaui eadem cum ruli js uelut communiter litetis mandata memoriae posterorum tradere, quam regis excellentissimi, de omnium sua aetate maximi, clarissimam uitam, de e/gregios, atque nostri temporis hominibus uix imitabiles actus, pati obliuionis tenebris aboleri. Suberat de alia non irrationabilis causa, quae uel sola susscere posset, ut me ad haec scribenda compelleret, nutrimentum uidelicet in me impensum, dg perpetua, postquam in aula eius conuersari coepi, cum ipso de liberis eius amicitia, qua me ita sibi devinxit, debitorem que tam ui uo, quam mortuo constituit, ut merito ingratus uideri de iudicari possem, si tot

88쪽

ii tot beneficiorum in me collatorum immemor.clarissima & illustrissima hoe minis optime de me meriti gesta silentio ptaeterire, paterer uitam eius quasi qui nunquam uixerit,sine literis ac debita laude manere. Cui scribendae atique explicanda: non meum ingeniolum,quod exile dc paruum. imo nullum pene est.sed Tullianam par erat desudare facundiam. En tibi librum praeclarissimi de maximi uiti memoriam continentem, in quo praeter illius facta noest quod admiretis . nisi sorte quod homo barbarus, in Romana locutione

perparum exercitatus, aliquid decenter aut commode Latine scribere posse putauerim ait in tantam impudentiam proruperim, ut illud Ciceronis pitarem contemnendum, quod in primo lusculanam libro, quum de Latinis In temere scriptoribus loqueretur, ita dixisse legitur: Mandare quenquam,inquit, lite sm, im ris cogitationes suas,quas nec disponereaaec illustrare possit. nec delectatio ne aliqua allicere iccstorem. hominis est intemperanter abutentis 5c ocio de litetis. Poterat quidem haec oratoris egregri sententia me a scribendo deterre. rearisi animo praemeditatum esset hominu iudicia potius experiti.&scriben/do ingenioli mei periculum sacere, quam tanti uiri memoriam mihi parce do praeterire

VITA CAROLI MAGNI IMP.

Ens Mero uingorum . de qua Franci reges sibi creare soliti erant,usque in Hildericum regem, qui iussu Stephani Ro/mani pontificis depositus ac detonsus, at* in monasteria trusus est, durasse putatur: quae licet in illo finita possit uisederi, tamen iandudum nullius uigoris erat, nec quicqua in se clarum, praeter inane regis uocabulum praeserebat: nam

de opes de potentia regni penes palatim praesectos, qui Maioresdomus dice bantur.& ad quos summa impern pertinebat tenebantur: nel regi aliud relinquebatur,quam ut regio tantum nomine contentus, crine profuso, barbasibmissa solio resideret. ac speciem dominantis effingeret, legatos undecumuenientes audiret, isq; abeuntibus responsa quae crat doctus .uel etiam iuisses, ex sua uelut potestate reddcret,quum praeter inutile regis nomen. 5c pre/catium uitae stipendium,quod ei prςsectus aulae prout uidebatur exhibebat. nihil aliud propiti possideret, quam unam praeparui reditus uillam, in qua

domu,ex qua famulos sibi necessaria ministrantes, ait obsequium exhibentes, paucae numerositatis habebat. Quocun* cundum erat, carpento ibat. quod bubus iunctis,dc bubulco rustico more agente trahebatur: sic ad pala tium,sic ad publicum populi sui conuentum, qui annuatim ob regni utilitate celebrabatur, ire,sic domum redire solebat. At regni administratione.& om nia quae uel domi uel seris agenda ac disponenda erant, praesectus aulae procurabat. Quo officio tum quum Hildericus deponebatur,Pipinus pater Caroli regis iam uelut haereditario tu re fungebas: nam pater eius Carolus, qui

tyrannos

89쪽

racenos Galliam occupare tentantes, duobus magnis praelijs,uno in Aquitania apud Pictavium ciuitate, altero iuxta Narbonam apud Byrram fluuiuita deuicit.ut in Hispaniam eos redire compelleret. Eundem magistratu a patre Pipino sibi dimissum egregie administrauit: qui honor non aths a populo dari consueuerat,quam ins qui de claritate genetis, S opu amplitudine crateris eminebant. Hunc quum Pipinus pater Caroli regis ab auo dc patre ibi dc fratri Carolomanno relictu . summa cum eo concordia diuisum aliquotannis uelut sub rege memorato tenuisset, frater eius Carolomannus, incerni quibus de causis, tamen uidetur quod amore conuersationis contemplativae succensus,operosa temporalis regni administratione relucta,Romam se coatulit in ocium, ibiq3 habitu permutato monachus factus, in monte Soracte apud ecclesia beati Sylvestri constructo monasterio cum fratribus secum ad hoc uenientibus . per aliquot annos optata quiete perfruitur. Sed quum ex

Francia multi nobilium ob uota soluenda Romam solenniter commearent. α eum uelut dominum quondam suum praeterire nollcnt,ocium quo maxi me delectabatur, crebra salutatione interrumpentcs.locum mutare compebiunt: nam quum huiuscemodi frequentiam suo proposito Oiscere uidisset.relicto monte in Samnium prouincia ad monasterium sancti Benedicti.situm in arce Cassiana,secessit.& ibi quod reliquia erat temporalis uitae, religiose couersando compleuit. Piplnus aulcm per autoritalcm Ro. pontificis ex prae/secto palatii rex constitutus, quu per quindecim annos, aut co amplius trancis imperaret finito Aquitanico bello. quod contra Vuaisa tu ducem Aqui/taniae ab eo suscepciam. per continuos no annos gerebatur, apud Parisios morbo aquae intercutis die obissi superstitibus liberis Carolo de Carolomanno, ad quos successio regni diuino nutu peruenerat. Franci siquidem facto

solenniter generali coventu,ambos sibi reges constituunt,ea conditione praemissa ut totum regni corpus ex aequo partirentur: & Carolus eam partem. quam pater eorum PipinuS tenuerat,CarolomannuSuero eam, cui patruus

eorum Carolomannus praeerat. regendi gratia susciperet. Susceptae sunt u/trin* conditiones, εἰ pars regni diuisi iuxta modum sibi propositu ab utro que recepta est: mansit ista,quamuis cum summa diffficultate, concordia. multis ex parte Carolomanni societatem separare molientibus,adeo ut qui/dam etia eos bello comittere sint meditati. Sed in eo plus suspicionis quam periculi fuisse ipse rerum exitus approbauit, quum defuncto Carolomanno uxor eius cum filijs,& quibusdam qui ex optimatum eius numero primores erant. Italiam fuga peteret: Ac nullis existentibus causis, spreto mariti fratre.

sub Desydetii regis Langobardoru patrociniu secu suis liberis offerret. Ca

rolomannus quidem post administratu communiter biennio regnum mor/bo decessit. Carolus autem fratre delamsto, consensu omnium Francoria rex

90쪽

iis c AROLI MAGNI IMP.

constituitur. De cuius natiuitate atq; infantia, uel etia pueritia, quia neq; scimptis usquam aliquando declaratum est, nec quisquam modo superesse inue nitur,qui horu se dicat habere notitiam, scribere ineptu iudicans ad actus de mores,caetera SV uitae illius partes explicandas ac demonstrandas.omissis incognitis transire disposui: ita tamen ut primo res gestas oc domi dc seris,de/inde mores εc studia eius tum de regni adminis ratione dc fine narrando,ni/hil de iis quae cognitu uel digna uel necessaria sunt ptaetermitta. Omniu bellorum quae gessit primo Aquitanicum a patre inchoatu, sed nondum finitu. quia cito peragi posse putabatur,fratre adhuc uiuo,& auxilium serre rogato, suscepit: ec licet eum stater promisso frustrasset auxilio.susceptam expeditio nem strenuissime executus,no prius incepto desistere,aut suscepto labori codere uoluit,quam hoc quod emcere moliebatur, perseuerantia quadam, per secto fine concluderet. Nam dc Hunoldum.qui post Uuaisam morte Aqui/taniam occupare, bellum P iam pene peractum reparare tentaverat, Aquitaniam relinquere,& Uasconiam petere coegit: quem tamen ibi consistere nosustinens,iransmisso amne Garunna Lupo risionum duci per legatos mandat ut perfugam reddat quod ni festine faciat. bello eum se expostulaturum. Sed Lupus saniori usus consilio, non solum Hunoldum reddidit. sed etia se/ipsum cia prouincia cui praeerat,eius potestati submisit. Compositis in Aquitania rebus eo m bello finito, regni quoq; socio iam rebus humanis excpto. rogatu Nprecibus Adriani Ro. urbis episcopi exoratus bellum contra Lan

gobardos suscepit: quod prius quide ec a patre eius, Stephano papa supplis

canae,cum magna difficultate susceptu est:quia quidam ex ptimoribus Francorum,cum quibus consultare solebat,adeo uoluntati eius renisi sunt, ut se regem deserturos, domumi redituros libera uoce proclamarent. Susceptu ta/men bellum est contra Haistolsem regem.& celerrime completum.Sed licet sibi oc patri belli suscipiendi similis, ac potius eadcm causa subesse uideretur. haud simili tamen sc labore certatum ec fine constat esse completu. Pipinus siquidem Haistolium paucorum dierum obsidione apud Ticinum compulitta obsides dare, dc erepta Romanis oppida atque castella restituere: atqr ut reddita non repeterentur sacramento fidem dare. Carolus uero post inchoatum a se bellum no prius destitit quam 5c Desederiti rege.quem longa obsi dione fatigauerat, in deditionem susciperet.& filium eius Adalgisum, in quespes omnium inclinatae uidebantur, non solum regno, sed etiam Italia dece/dere compelleret,omnia Romanis erepta restitueret. Ruodgausum Foroiviliani ducatus praesectum .res nouas molientem opprimeret,iotam cp Italiam suae ditioni subiugaret subacbein filium Pipinum regem imponeret.Italiam intranti quam dinicilis alpium transitus fuerit, quantocp Francorum labore invia monitu iuga,& eminentes in coelum scopuli, ait asperae cautes superatae sint,hoc loco destribere . nisi uitae illius modum potius quam belloru quae

SEARCH

MENU NAVIGATION