Io. Georgii Walchii ... Parerga academica ex historiarum atque antiquitatum monimentis collecta

발행: 1721년

분량: 972페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

g. XI. Sic primo praemiorum, quibus Vet res sophistae, rhetores ac oratores ornati fuerunt, genere illustrato,pergamus ad secundum, quod honoris titulos respicit, quos magnificos saepe obtinuerunt. namque apud graecos sophistae dicebantur , a diuinitate sermonis, Θμο , diuini seu praestantes, ολυμπιοι, caelestes, ιεροι, δαιμονιοι, diuini, ριακαριοι, felices, beati, ΘαυμαGοι, admirandi, βασιλεις, regeS, σοφοι, sapientes: sic & alia nomina ipsis imposita fuerunt ob singularem elegantiam ac suauitatem orationis, siquidem nominabantur lusciniae, G1irenes, κομψοὶ ρη τορες belli &venusti rhetores, γλωττω. linguae, ' μῆ λογίου τμοι, mercurii praesidis eloquentiae typi, λογιοι, diserti, σαλπιγγες, tubae, item πατερες. Patres, δεσποτω, domini, quae Omnia per exempla elegantissime illustrat CRE SOLLI vs, k Cuius singularis industria facit, ut hac in re studeamus breuitati. ' num & apud romanos rhetores & oratores proprios sibi habuerint titulos honorum, probabili coniectura & ratione diei haud potest quamuis adpellatione dignitatis & laudis plena saepius fuerint decorati, diceb. ntur quippe diserti & eloquentes, a quibus homines litteratos distinctos fuisse, ex veterum latinorum auctorum monimentis ob- se ruamus, prout CICERO de A. ALBINO testatur, quodHlitteratus. fertus fuerit; &

152쪽

paullo post dicit i sed es mos hominum , vi

nosint eumdem pluribus rebus excediere. nam

it ex belgica laude adspirare ad Africanum vetamo potes, in qua ipsa egregium Viriati heiao r serimus fuisse Laelium: sic ingenii, litterarum, eloquentiae, sapientia: Gnique etsi utrique priamas, priores tamen libenter deferunt Laelio. etenim litterati grammatici sunt, y a quibus differunt litteratores, seu primi magistri, quorum manus erat, prima tradere elementa, ut

wowE Rivs 3 pluribus di1crimen hoc exposuit. immo dicti sunt eloquentissimi clarissimique, auctore CICERONE ' ut cognoscas, quae miri omnium eloquentissimi clarissimique '' enserint δε omni ratione dicenaei; ac sVETO-N1 v s ' dicit: Serg. GaIba consularis, temporumsuorum eloquentissimus. sic&C lCERo,cui eloquentia, quae florente ipsius ingenio maxima cepit incrementa, multa debet, ob dicendi vim singularem summis adfectus est laudibus, cui uvINCTIL I AN Vs si adtribuit immortatis ingenis beatissimam ubertatem; quiue a P L1N i o 7 dicitur vir extra omnem ingenii aleampstiis , & a VELLEIO PATER VLOg perfectum prose eloquentiae de S , orationem&uniuersam vim forensem sub TULLIO erupisse, adfirmatur. acquem fugiat, quod maxima laudum ornamenta in Oratoriam artem atque eloquentiam contulerint Veteres, . qui

istam adpellauerint lumen ingenii γ eique vim

153쪽

quamdam diuinam insitam esse iudicauerint, cui quoque a maioribus nostris es in tota diagnitatis principatus datus, ut idem auctor dieit, qui & alio loco 3 scribit: grauis etiam ilia

os es plena dignitatis dicenia saeuit, , qua saepe valuit in consule deligendo, posse confisio

atque oration enatin populi, s eorum, qui res iudicant, mentes permovere; & paucis interiectis : non mirum, si ob hanc facultatem bo , mines saepe etiam non nobiles consulatum consecuti sunt: praesertim quum haec eadem res

plurimad gratias, firmissimas amicitivi, maxima suria pariat.

sie& apud veteres graecos consuetudo fuit, ut illustrioribus eruditione viris singulare quoddam agnomen dignitatis caussa adretiabuerent. ex philosophis A N A x A Go R A s di ctus est ,ουι, siue propter sapientiam, vide PLUTARCHUM vin Peries.siue quod male riae adiecerit mentem, ut habet DIOGENEsLAERT ius lib II segm. 6. SOCRATE etiam in oraculo quodam, cuius aucto ritas quidem a nonnullis in dubium vocatur,

HOLsTENIVM de vita & scriptis Porphy- xii cap. 6. p. 233. edit FABRICII biblioth graec. lib. IV. cap. an adde Io N I I v M de scriptoribus historiae philosophicae lib. II. cap. 7. Io. ΜOLLERVM homonymOscopia p. 369.

. Tincia. quas lib. I. rap. 26. a da ossis. lib. 2. cap. 1s. Pro L. Murena. casu II.

154쪽

seqq. & de adpellatione pol istoris diximus historia Mitica latinae linguae cap. IV. s. 7.

tituli elarissimi frequens fit mentio apud crisCERONEM, item amplis m, quo senatores

inprimis. ornabantur. eml ore imperatorum non solum hae tapellationes in usu atisque hominum mordi versarae quoque fuerunt, sed & aliae accesserunt, utastris quippe, spectabilis, excedentissmi,magnifici, quarum usus pro varia dignitate diuersus fuit: de quo mo mento legi possunt notitia dignitatum utria usque imperii quae exstat tom. VII. antiquit.

ni us de ossiciis domus Aug. Io. SELDE-Nus de titulis honorum Io. CHR. BEC-ΜANNus in notit. dignit. illustrium, sed haec in transit de eetero apud romanos elarissimis quoque viris cognomina imposita fuerunt aut a praeclara militia, aut ab eruditione, aut aliis me

ritis in rei puUicae salutem. inter alios hae' laude emoruerunt C. MARCI Us, qui a Corio lis oppido captis dictus est Coriolanus; M. VALERI Us Co Rui Nus, qui bello Punico primo transgressias in Siciliam mssimam urbem cepit, cognominatus primum Messana; deinde murata littera Messala dictus, a quo clarissima Messalarum familia origitem accepit. P. SERVI LIus bauricus, ab Isauris urbe Ciliciae expugnatis adpellatus; ut de multis aliis exemplis taceamuς, quae congessit G. N. KRIE GK diatr. de modis inclarescendi apud romanos I 3s seqq p. 27. ex viris litterarum gloria splendidis AT T Eius dictus est philologus; M. TERENT Ius VARRO toga torum doctissimur; T. POMpo NIvs Atticus.

155쪽

quod Atticam linguam didicit felicissime ;Μ. ANTONINus imperator philosopbus ob studium, quod philosophiae consecrauit, de

quibus atque aliis compluribus exemplis viis de T B. ΜAGIRI eponymologium criticum& Io. MOLLERvΜ homonymoscop. p. 873. i iter doctores chri1tianos, qui patres vocantur, deprehendimus quosdam, quibus ob sini gularem eloquentiam cognomina laudis ac praeclarae existimationis imposita fuerunt. se IOANNEs, archie p. ConstantinopoIitan . Chrisostomus; PETRus, Rauennalium eΡiscopus Chusologus; RADvLPHus Guilhelismo IV. Aquitaniae Duci a concionibus sacris, Ardens; BFRNARDUS, abbas Claraeuallensis, Melffluus; AvR. PRvDENT Ius Amae nus dictus est.

g. XII. Nobilissima pars studiorum vete

rum erat recitatio eorum, quae conscripserant,

qua non solum adolescentes, sed & adultiores viri, & ipsi principes ea, quae ingenio elaborauerant, praelegebant Vel publice vel priuatim, ut ex signis cognoscerent, num ista placerent auditoribus, nec ne, de quo argumento iam alio loco δ diximus. quas recitationes sequebantur adclamationes re plausus auditorum, de quibus iam breui dispiciamus, rationem veterum rhetorum ac sophistarum habentes, qui & orationes 1uas recitarunt. auditores autem modo per Vocem, modo per gestum adclamabant, atque plausus edebant. quod ad priorem rationem adtinet, diuersae erant adclamandi formulae, apud latinos BENE,

PRAECLARE, BELLE, FESTIVE, NOPOTEST MELIVS, 'RECTE, PULCHR

156쪽

neris. quo adclamandi ritu illud quoque moris ac consuetudinis fuit, ut sophistas magnatitulorum pompa prosequerentur, ac laudibus

allos extollerent ad caelum usque. hinc L VEIANus 3 has commemorat adclamationes:

νε αλτερον. in quibus praedicandi ac laudandi gratia clamoribus edendis effusi sane fuerunt, nec tantum in una sermonis parte, sed fere in omnibus plaudero atque adclamare in more habuerunt; quamuis id praecipue in transitionibus & extremo orationum peragerent. quam in rem testantur multi vetustioris aetatis auctores. QViNCTILIANus: ' qua quidem virtus negligitur a plurimis, qui ad clamorem

dupositae vel etiam forte circumfusae multitudia . nis compositi non ferunt iliud intentionis signum, uec mi diserti videntur, nisi omnia tumultu ac vociferatioue concusserint. A. GEL

L i us dicit: F summo resoluto pectore obuias vulgatasque lacides esuriunt: item si quem quum iam inter ingentes clamores legentem inuenissemul: & AvR. VICTOR . 7 ob cuius Iaudem ingeminatis ad vocis usque defectum plausibus adclamatum est. alii vero recitantes immensis audientium clamoribus minus delectabantur, ideoque anteponebant silentium: sic P L i N I vs: 3 quum dico vel recito, non mi nus quam clamore delector ; si modo suntium

157쪽

acre s intentumo cupidum ulteriora audien-H. flentium enim perspicuum seriae ac Vehementis adtentionis argumentum est, quippe quae ex iudicio depraestantia ac suauitate orationis ipsiusque perceptione Omnino oritur, Vnde& plausus admiratione compressos&restinctos obseruamus. exhibet rei huius test, monium CICERO de plavsὼ autem quid ra-

spondeam 8 qui nee desideratus umquam a tresin nonnunquam ob upefactis hominibus ipsa admiratione compressus es. quo factum eis, Vt haec plaudendi atque adclamandi licentia

aliquando auctoritate magistratuum coerceretur, cuius rei documento , exemplo esse potest C. ALBvΥIus sILus, qui quum Puplico iudicio peroraret, a lictore nimiae iam dantium voces cohibebantur teste sv ET -

g. XIII. Ρosterior plaudendi modus fiebat

per gestum ac varium corporis eius e partium motum. quo pertinet primum plausus permanus, quem ritum adtingit PHILOsTRAT

dextera, contractis digitis subiectam sinistram, qua caua est, tundit; ut manus etiam consonent , Ombalorum more pereu spe. ' deinde quoque audientes mouebant pedes in plausus gratiam, ut LUCIANvs ' prodit, quod non solum de sella surgere, sed & saltantium more terram pedibus ferire atque tripudia exhibere, moris fuerit ac consuetudinis. quam respi

eiens

158쪽

RHETORUM ET ORATORUM. I37 Ciens QUINCTILIANus y dicit: minime v

ro permittenda pueris, ut sit apud plerosque, surgendi exsultandique in laudando Iicentia; ficPaullo post: at nunc proni atque succincti ad

omnem clausulam non exsurgunt modo, verum etiam excurrunt cae cum indecora exsultatione conclamant. HIERONYMus autem: medicente ex latere subsultabas plaudebata manu, s adpudebas pede. nonnumquam quoque in plaudendo vestes suas excutiebant, prO- ut quum NERo imperator quid dixistet, τας τευς τα ἱματιοι ἀνεσειον plaudebant manibus f vestimentis, testex IPHILIND. 3 con- fpr CREsOLLIUM ' & FERRARIUM, ' qui

in hoc argumento illustrando diligenter sunt

versati.' CacERo pro P. Sextio cap. sq. dicit: voces quiadem θ' palmarum intentus ct maledisorum et morem omnes profuderunt, quibus verbis lignificat, quod veteres in sibilis edendis consuetudinem quoque manus collidendi tenue.

rint. de cetero morem in antiquis monimen istis obseruamus, quo oratores adlocuturi auia ditores extensa manu silentium facere laborarunt sic PAULUS κατασήσαs D , Ora

tionem habuit,Actor. XIII. v. I 6 item XXI, o. di de ALEYANDRO XVIlII, 33. O v I D I v smetamorph. lib. I. U. 2 s. postquam voce manuque murmura compressit ; tenuere silentia euncti. ν E R s i v s satir. t V v. s. seqq. ergo ubi commota feruet plebe Ia bile,

fert animus ealidae ferisse Flentia turbae

missate manu .

159쪽

g. XIIII. Inter praemis veterum sophist

rum, rhetorum & oratorum principem quoque locum obtinent coronae,quibus fuerunt O nati, veluti ex certamine victores. id quod satis aperte testatur IvLIANVs ί 'ερ γάρ is Ερμου λογίου ςαδἰοις διδου πολλακις τῶ δρορ- ςροψανα ηδη δι' ων , ὀλίγοις γραφεις τῆς το ακοον ἐμφα.ως nam ut in Mercurii facundisadiis toties iam vi for eoronatus, mirabilem

in paucis bis scriptis virtutem tuom ae monstras;& C. T A CIT Vs y tradit, quod propinquo tu strali certamine, senatus NERONI obtulerit victoriam cantus, adieceritque facundiae coranum. erat quippe imperator hic morihus aniani corruptillimi, qui in theatro publico cantare.ac histrionis persbnam tenere victoriae cupidus sibi lumebat: quod dedecus ut auerteret senatus, ac ludicra NERONI s deformitas volaretur; consi tum eius praeuenit, ac ne cantaret, ad victorem iptum pronuntiandum promta & parata fuit voluntate. in fabularum autem monimentis Obseruamus,quod vENus, amorum, deliciarum ac voluptatum omnium

dea, huiusmodi coronae ornatu splendida exhibeatur in documentum facundiae, qua nobilis a fabulosa aetate habita est: hinc CATu Lus 3 dicit: . si linguam clauso tenes in ore, fructus proiicies amoris omnis, verbosa gaudet Venus loquela. ι quod coronae praemium in tanta fuit dignitate

aestimationeque, Ut oratores ac poetae incredibili illius consequendae traherentur studio,quiti omni laboro ac ingenii praestantia ad gλ-

riam

160쪽

riam istam peruenire, adnitebantur. cognosci mus id ex AvETONIO, A qui de NERONE

dicit: deinde in orchestramsenatumque descendit; s orationis quidem ca minisque latrvi coronam, de qua honesi unus quisque contende' rat, ipsorum consensu concusam Iibi recepit ; siq&THEODEcTEs, PhaseIites, Isocratis disci

pulus rhetor atque tragoediarum auctor tra ditur, e sacris litterarum certaminibus octo retulisse coronas. 3 erat enim corona signum sit

gularis dignitatis ac honoris, quae ingenii ac facundiae praestantiam consequebatur, veluti praemium, quo litterarum studia maxime sunt digna: quocirca & ipsas musas coronatas deprehendimus, quippe quae lauro, hedera,rosis,

palmis ornatae carminibus poetarum celebrantur. ex qua autem materia coronae thetorum

ac sophistarum fuerint compostae, id adcurate quidem definire non possumus, quum antiqui scriptores momentum hoc reliquerint intactum; id tamen satis clarum est, quod coronas fecerint ex diuersis materiae generibus, nec

mediocri probabilitate existimamus, quod

quodammodo nonnulla fuerit hac in re inter Coronas rhetorum ae poetarum similitudo, uti ex superiori suEΥ i I loco, quo Vi iuS QOronae cum orationis, tum carminis latini mentio sit,coniicere postumus. at Vero Poctae Coronas gesterunt ex hedera, quercu, Palma, Oliva, inprimis lauro, quini confirmant multi ve

SEARCH

MENU NAVIGATION