Claudii Galeni Pergameni De compositione pharmacorum localium libri decem, Iano Cornario medico interprete. Nunc ad fidem variorum exemplarium perspecti & eorum recentissima collatione ab innumeris mendis emendati

발행: 1549년

분량: 870페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

pore,& si caloris sensus aegrum circa inflammatam aurem infestet,per rosaceum bonu:ν aut si hoc non adiit,amygdalinum. Me- . mineris autem quod bonum semper ros ceum dico,in quo plurimae rosae maceratae fant: verum oleum in quo hae macerantur Omphacinum sit,ex crudis oliuis & necdupenitus maturis expressiam,citra salis additationem praeparatum. Imo neque etiam aliud quicquam ad rosas coniiciatur, quem

admodum illi faciunt qui spissamenta stym

mala Graecis appellata addunt, quo videlicet per multum tempus ipsum rosacea od ratum permaneat. De dolore auris σφυν ventoso,ast crassis visi sis humoribus.

SI vero flatum ventosum,aut crassum aliquem & viscosum humorem, qui trantatum non habeat, inclusum esse conieceris, etiam ex pharmacis ab obturatione liberantibus quippiam ammisce. Artificiosa enim coniectura causarum huiuscemodi doloris tibi continget, si tum praegressa, tum prata

l: siicc i frigid i & crassi humores. His enim si frigiditas accedat, dolores contingunt, eis nimirum quae prius difflabantur propter

232쪽

densitatem inctu sis & retentis. In his igitur spurna nitri,& nitrum ipsum molle,eiusmodiq; aphrolitrina, & oleum amygdalinum appellatum rationabiliter in auricularia pharmaca miscentur. Ex hoc gen re album item ac nigrum veratrum est, defrutivum,ac amygdalae amare,& ex tribus aristolochiis quaecunque fuerit ad manum,& iris illyrica, Iniicies autem & cinnamomum si habueris,aut casiam illo no praesente,tum eam quae Tigeres,tum quae Motodes appellatur. Item carpesium,quod plurimum in Sida Pamphylie nascitur, & ob id vilissimo pretio venditur. Quintus sandquum cinamomi inopia esset,carpesium pro ipso iniecit duplo pondere,velut aliqui eius

loco cassiam exhibere solent. Caeteriimaurium meatus ab obturatioe liberant etiaquae lapides in renibus atterunt, omniaque insuper tenuium partium citra mordacitatem,ut ne dolorem exacerbent. Ex quorunumero est etiam cucumeris sylvestris r

celaureae & polii,& omnino omnium amarorum, Citra mordacitatem nanque & abs.

que molestia expurgant haec meatus, diciiciuntque & dissecant obturata. Verciis ob id multa eiusmodi exempla scribo,

quamuis sane omnia in libris de simplicium

233쪽

pharmacorum facultatibus retulerim, quod videlicet omnibus terrae locis remediis vos abundare volo, ut ipsorum memoriam in promptu habeatis. Alia enim in aliis regi nibus abudant ,& meliora his quae alibi nascuntur existunt. Alioqui sane ex adipibus compositum pharmacum tibi sufficiet ,&ex simplicibus quaecunque paulo ante rece-

sui doloris mitigativa. Mirari porro subit medicos qui citra distinctionem ad aurium

dolores pharmaca quaedam conscripseruta Quae etenim a frigiditate dolent, per calafacientia celerrime curantur: si vero a moradaci acredine,aut a pulsatili inflammatione dolor fiat,maximum detrimentum continget, si eiusmodi pharmaca adhibeanturia Atqui moderatae inflammationes & no pulsatiles,etiam per eiusmodi pharmaca curantur,Quale est acetum cum rosaceo tepefactum,utrisque diligenter simul commissis.

Sic etia Glaucium in cote medica cu aceto tritu,moderatis ex inflammatione doloriabus prodest,praestat autem pastillu ex glautio multae sane utilitatis pharmacum,prius praeparatum habere, qui fit ex glaucio proabe cum aqua pluuiali trito,deinde in pastulum redacto & exiccato. Si ver3 fragilius videatur glaucium quam vi in pastillos formari possit,parum gummi ei addes. sufficit

234쪽

eit autem id duodecimam aut quintam &decimam glaucii partem esse. Quin &collyria ex glaucio eodem modo cum ac to trita eis prosunt auribus instillata,atque his nihil minus collyria ex croco. Haec quidem igitur sunt doloris & infaminationis remedia. Caeterum de aliis affectionibus quae in auribus oboriuntur, ubi pharmaca

quae per experientiam cognoui recesuero,

ita deinde ad ea quae a prioribus medicis scripta sunt transibo.

De vlieribus aurium.

TLcera aurium recentia,tum glaucium V solum cum aceto tritum, ut iam dictu est,curat,tum collyria ex eo omnia, & cola lyria ex croco,& ex rosis, medicis appellata, velut etiam quod Nilo inscribitur. Cu rat item ea Damocratis collyrium ex myrrha. Quae vero pure manant citra dolorem,atque id moderate patiuntur, per eadecurantur: vellim quae fortiter affliguntur,

per eiusmodi qualis est pastillus Andronius,&pastillus Musae cum sapa & modico

aceto dilutus, In quibus componendis. rietas rursus dicetur.Vbi vero & haec a ma Io vincantur, Scorta siue recremento ferri ad plurimos dies in sole cum acerrimo ac to trita & levigata, confidenter utere. Etias praeter ratione videatur, aurem acerrima

235쪽

pharmaca sustinere posse, quam paulo ant) dixi neque mollissimorum infusorii admotionem &allapsum citra molestia sustin re,sed & haec ipsa offendere ipsam videri. De audiendi difficultate, Cr de

nitis aurium.

REstat itaque adhuc de audiendi die

ficultate,& de sono aurium disserere, quae nihil cum doloribus & ulceribus commune habent. De quibus deinceps dicam Vbi prius compositiones auriculares a coleberrimis medicis magnifice laudatas recensuero,iuxta qiram rationem eas composuerint tandem illi, Initio ab ea quam H ras scripsit sumpto.

Compositio auricularis,Hermin

HEras quide igitur ita scripsit. Comia

positio auricularis ad omnem dolourem,omneq; ulcus, hac in febriete quodamvsus suin & ob dolores delyrante; & fellaeiter successit. Myrrhae drachm. I. thuris draclis.alii I. sptimae nitri drachm. 3.cro drach. . alii I. succi papaueris drach. 3. galiabant drach. a.amygdalas amaras delibratas. ao.aceto excipito, Vsus vero tempore, taquidem dolor adsit, rosaceo diluta instillato: si vero audiendi dissicultas adsit, aceto. Heras itaque unum hoc pharmacum siribere contentus fuit,ad omnem dolore,

236쪽

ae aurium exulcerationem remediii. Ego vero dolores per pharmacum ex adipibus constans,& per nardinum ungentum tetrapharmaco ammixto leniri dico, unaque &affectiones ipsas iuuari, velut etiam oui ca-dido,&lacte muliebri: per papaueris vero msuccum mitigari solum dolores : nihilque iuuari assectiones:verdiu per accidens, non primario etiam affectiones inde opem se . φεῖο - .rire quis dicere possit, Sedato enim dol Te,& somno consequente,Natura affecti nes dolorem efficientes concoquit. Ca terdin ulcera in auribus omnino cum glaucio ex aceto curaui, Quemadmodum etiaquae cum fluxione aut purulentia consistiit, per pastillos, a mitioribus auspicatus, qualis est polyidae, & post eum Andronius, de ab illo Bith*nus appellatus, cui similis est

meus,hoc est,ex charta usta constans, & velut ego iudico,eo etiam praestantior. Minime ver5 semper omnium usu opus habe mussed sufficit omnino unus, si quis ipso uti norit,aliquando quidem per sapam di luto, siquidem mitius reddere pharmacum velit,& rursus per vinum dulce, deinde per acetum non acre,deinde etiam per acre, ae postremd per longe acerrimum. Quapropter quum per eiusmodi mixturam alias

aliter parabilem , huiuscemodi pharmacin q

237쪽

vehemetiam exoluere possis, sertissimum latum praeparatum habere poteris. Verum mirari rite, velut dixi, licet plerosq; med

cos, qui citra discrimen omnigena aurium, doloris pharmaca conscripserunt, eaq; cO- miscuerunt in unum ordinem redacta quae . et maxime contrarias habent vires. Que-

dmodum statim a veteribus enim auspi- cari praestat Apollonius Herophili secta . ordia parabilium pharmacorii descripti ine, in principio quidem libri,capitis doloris

remedia scribens,primum omnium ea quae ex ardore oborto conueniunt, locauit,d

inde consequenter ea quae dolori congruisit ex frigiditate. Deinde ea quae ex ebrietate di meri potu oborto medetur,sic enim ipse appellauit. Quarto loco ea quae plagae aut casui dolores capitis inducentibus adhibe-da sunt subiecit. Et postremum iuxta illius Priscriptum,ea quae ad teporum & totius capitis dolores citra manifestam causam obortos conducunt. Verum in aurium dolore nullam omnino apposuit distinctione, sed simpliciter. Ad aurium dolores titulo praestr ipto,deinceps pharmaca recenset,ali- quacalefacientia,aliqua refrigeratia, qua dam humectantia, quaedam resiccantia, dc iuxta secundas facultate&ac qualitates, austera,acerba,amara acria, acida, salsa, ct ad - haec

238쪽

Iaec insuper alia discutientia alia ad stringe-tia,& cogentia, ac repellentia influxiones, alia extrahentia e profundo corporis. Alia ab obturationibus liberantia,alia repurga tia & extergentia,alia sensum stupefaciem tia. Siquidem igitur una affectio dolorum est causa, rationabile est etiam unam esse remediorum ipsius facultate. Si vero multae, tantum remediorum numerum esse Ο-, portet,quantus est efficientium causarum.

Quum itaque Herophilus distinctiones in tantum,ut haud sciam si quis alius, laudet: ipseq; Apollonius capitis doloris pharmaca

distinctae scripserit: magis utique miror, quod circa aurium dolores ita indiscriminatim omnia tractauit. Et quintum insuper pharmacorii genus penitus indistinctur

liquit, illud scilicet quod postrem uad capiatis dolores citra manifestam causam obortos descripsit. Quanqua & huiusmodi capitis dolores necesse sit primum comunibus generibus causarum dolores efficientium subiectos esse, tutioni videlicet eo tinuia ratis,aut intemperiei, quemadmodum a nobis est demonstratum, deinde etiam his quae has ipsas operantur. Quae omnia a me proprio huic rei & tractationi loco sunt detetminata: nunc autem eorum quae ad au tium dolores pertinent solum mentionem

239쪽

faciam: quum omnium postrema velut saepe in methodi medendi libris dictum est, haec tractatio existat Etenim curandi methodos illic tradens,unum atque alterum par ticulare exemplum apposui, multitudine pharmacoru quae ex multis coponimus, inpramentem tractatione reiecta. Quare medendi methodum de simplicium pharma- eorum facultate lib. x I.merito praecedule post hos veris x i I ii. de medendi meth do rite consequuntur, his demum de compositione pharmacorum libri, quos nunc in manibus habemus succedunt. Q Apollonius ad aurium dolores

scripsit. -Vod vero Apolloniti deliquisse dia

- xi, in eo quod no distinxerit in quali aurium dolore unumquodq; eorum quae describit pharmacorii utile existat,ne falso virum reprehendi se coarguar, ex paucis exemplis demonstrabo. Quum enim pra scripsistat ut dixi. ad aurium dolorem i fundenda,inter eaq; scripsi stet: Anserinum aut gallinaceu adjpem liquefactum sensilii instilla,Rursus deinceps scribit,Fel taurinii aut caprinii cum porri succo instilla. Adeps quidem igitur horum quae dixit animalium maxime mitigat omnes affectiones dolores inducentes, simulque ipsarum aliquibus

240쪽

magnifice auxiliatur : fel vero ipsum cum

porro, tum ex inflammatione,tum ex acriabus & mordacibus humoribus obortos dolores auget. Solos autem iuuant ob obtuta rationem, aut frigiditatem inductos, siue ob nudam intemperiem frigiditatis solidae partes dolore vexetur, siue propterea quod in eiusmodi affectionibus ventosi fatus, &frigidi humores generentur:excerni autem

prohibeantur, propter continentis corporis condensationem,citra inflammationem

factain. Vbi enim ab huiusmodi acribus de calidis pharmacis dolorum cause fuerint exclusae, curatio simul & doloris sedatio contingit. Gallinaceus itaque & anseri nus adeps si quidem euacuatum corpus inuenerint, & humorem qui inflammatam affectionem excitat, non amplius insuentem,duabus rationibus tum mitigandi,tum ' . - . curandi profuerint. Si veris influente adhuc causa adhibeantur, affectioni quidem Nnihil auxiliantur,leniunt tamen doloris ac icesilonem sive . symptoma , quemadmodum etiam si ob humorum acredinem mordacitas contingat. . Verum fel cum porri succo nunquam in eiusmodi affectioni ibus quicquam commodum efficere potest..Quemadmodum neque piper, & tamen eo

etiam medicum quendam usum scio , in

SEARCH

MENU NAVIGATION