Claudii Galeni Pergameni De compositione pharmacorum localium libri decem, Iano Cornario medico interprete. Nunc ad fidem variorum exemplarium perspecti & eorum recentissima collatione ab innumeris mendis emendati

발행: 1549년

분량: 870페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

501쪽

Di,& corni,& cuius etiam fructum diximus iniici oportere,velut etiam pruna,& myrti baccas, & fructu myricae ac jpinae aegyptiae fructum, omniaq; adstringentia praeter ea quae medicamentaria vim habent, ne videlicet deuorata laedat. Omnia porro stomata 'tica pharmaca quomodocunq; parata iuxta propria tepora oportuna accomoda fiunt. Si quide enim austeriora fiant, in principiis& vehementibus influxionibus coueniunt. Si vero moderatiora,in vigoribus. Si autemagis discussoria vi praedita, in declinationibus. Quare etia si no ip si pr parauerimus

quid, neque symmetriam iniectoria nou rimus, sed tantum ipsum copositum pha macum gustaverimus, cognoscemus quO- modo eo sit utendum. Haec igitur si memoria conseruabitis, quando necessitate aliquando Vrgente eorum quae experimento constant pharmacorii copia non sit, ex pa- rabili illius loci materia,vos ipsi ex tempore aptum medicamentu componere poteritis. Non solum autem in hanc rem utilis fuerit praedictor u memoria, sed etia ad iam inuentorti conuenientem usum. Si enim in ipsis adstringente qualitate praeualere inueneritis, in principiis eis utemini. Si vero mitigatoriam & laxatoria ac concoctoriam,

in doloribus & vigoribus inflammationu.

502쪽

Si ver dobduratum quippiam & aegrE solis. bile ab inflammatione relinquatur,in declita nationibus discussoriis. Eodem modo etiain mediis teporibus, media relatorii phar- macorum medicamenta offeretis,ab repulastriis ad discussoria paulatim transeundo, atque si unum dii taxat vobis praesto sit me, dicamentum, idipsum per aquae mulsae &aquae simplicis mixtura exoluentes,& peradditionem parabiliu intensius reddentes. Sunt autem parabilia ex adstringentibus,

Rose, & baccae myrti, & myrtus, & lenti scias,& rubus, & rubus caninus, & galla omphacitis appellata,& aegyptiae spinae fructus omniaque aluminis genera. Post haee parabilia sunt Rhus culinarius & coriarius,& succus qui ex Syria affertur, atq; hic qui dem per se ammiscetur, culinarius autem Acoriarius Rhus aqua prius decocti, utiles mixtura fiunt. Est aude&glaucium exparabilibus,& omphacium,& cytini,& balaui. stia. Eet discussoriis autem parabilia mode rata sunt , caricarii & furfurum decoctum,&aqua mulsa in qua origanum, aut hysso . puni aut thymus, aut calaminiba aut pul gium, aut mintha odora, quam hedyo sinu vocant, sint incocta: fortiora autem sunt etiam haec, si diutius coquantur, amplius te & nitri spuma aut ipsu in adeo nitrum

503쪽

EcvNDUM Iocos, LIB. v I. η υ ustum: rtius verb his est sulphur vivum. Stomaticoram pharmacorum compositi

in quibus etiam quae ex mo ris conflat, Herae.

P Roprie quidem stomarica appellantur

quae ad uuas, tonsillas, ac omnes quae in ore fiunt de repente inflammationes conueniunt. Componuntur autem per praediaetam materiam, ex qua sane multae partieulares compositiones a medicis sunt con sectar. Ego vero etiam hic celebrium tam tum mentionem faciam. Compositio pharmaei ex moris

iuxta Heram.

PHarmacum ex moris stomaticum s

ciens ad tonsillas,& uuas,at que alias in ore inflammationes, tum illitum, tum gargarissatum, velut est praedictum. Praeparat aute ipsum Heras hoc modo. Succi in o-rorum heminas sex ad strigmenticiam spicsitudine eoquito. Deinde tritas croci dracvnam,myrrhae drach duas,omphacii drach una, aluminis scissi obolos tres. Mellis heia minam unam addito. Ipse autem Heras se etiam aliter praeparare ipsum ait, hoc modo, ut croci drachma dimrdia inficiatur, &passi hemina una,& vini maris expertis austeri hemina una. Coctura aute fit usq; alcon agem melleam.

504쪽

Andromachi defriptio,pharmaci ex nioris. Ndromachus autem de pharmaco ex moris in haec verba scripsit. Succi mororum heminas sex accipito,& in ipsum gallas quinque coniicito, radicis aute dulcis drac. 1o.Vini chii heminam unam,& ii ἀsolato aut coquito, deinde ubi coactum && spilsatum fuerit pharmacum,radices toti lito ac proiicito, gallas autem tritis ammisceto,&myrrhae drach. I.croci drach. una, aluminis scissi drach. I. omphacii drach. r. Quidam autem aluminis drach. duas, mellis attici hemina unam. Manifestum autem

est, quod hoc pharmacum magis adstrictorium est quam praescriptum,maxime si alumen adsumat. Sufficientes enim erat gallae, ct ompbacium,ut multum adstringens redderent pharmacum, Versina ubi alumen amplius additur, plurimum in ipso adstricto

ria vis augetur. Recte tamen in eius conse ctionem ammixta est dulcis radix,quae e

asparata lenit, & propterea asperitatem ex adstringentibus inductam lenire potest.

Caeteram pro mororum succo coniicitur etiam mororum rubi laecus, aliis quomodocunque velis appositis, siue ut Heras, Que ut Andromachus scripsit. Relatu autem a me antea est, quomodo liceat ipsummulare, per eorum quae adiiciuntur am-

505쪽

mixtionem, Dictum est etia,quod per succum nucum componi queat hoc pharmacu, reliquis eodem modo iniectis. Quin & per punicorum malorum succum similiter pra paratur,tum succo solo cum melle praeparato, tum iam dictis iniectis Sic vero & rubi fructus cum melle cofectus sussicienter adstringens fit pharmacum, quemadmodum sane & quod ex nucum succo paratur,veluti prius est dictum. At ver B etiam varia cOpo sitione pharmaca ex punicorum succo a medicis conscripta sunt,uelut etiam ab A dromacho his verbis.. Stomaticon ex malis punicis,Antromachi.

PVnicorum dulcium nucleis carentium

partes. 2.& acidorum parte. I. Succum

in vas ' amplum quod congium capiat exta 'Aeneum primito,deinde excolatum ad lentii ignem vet.coci ad tertias coquito, Sint autem in promptu myrrhae minaeae drach. 8.croco magmatis drach. 8. omphacii drach. 8.illyridis drac. 8- aluminis drach. . gallae drach. 8. His affuniadito liquorem teritoque ac ad mellea sipis. situdinem coquito:deinde in pilam translata rursus terito ac utitor, quandoque cum melle, quandoque sincero. Hic non simul coquit mel cum punicorum maloru succo,

sed postea quum paratum est dupliciter

506쪽

pharmaco uti iubet, aliquando quidem sincero, ad inflammationes videlicet ad- mictionis indigas:aliquado vero cum melle, quum discussione indigent. Multitudianem auem succi congium esse iubet hoc est sextarios sex Romanos. Quum enim Romae medicatus sit semper eius urbis mensuris utitur. Iniicit autem in ipsum myrrham,

ct crocomagma, & gallam, & ii idem ill ricam. Ipsain enim Illyrida appellare solet.) Amplius autem au haec omphacium,

Omnium quinque numero, singulorum Vnciam unam, octo enim drachmar uncia efficiunt. Ex alumine vero scisib unciam dimidiam. Seripsit porro deinceps Andromachus etiam id quod ex musto sit stomatiacum, sic in haec verba. Alias triginta. Rhois coriarii sext rios duos musti sextar. s. Gallas confractas cum Rhoe per diem & noctem in musto macerato, deinde coquito donec ex toto quarta pars supersit, & per linteolum colato,exprimito,& in olla ad mellis cra situdinem spissato,deinde trita addito,aluminis scissi drach. r. croci drach. I. mTrrhaedrach. I. permixta reponito atq; utitor. Demusto nihil naanifesti retulit ex quali uua Andromachi stomaticum ex muno,

ipsum

507쪽

ipsum sumi velit, Num ea qtiae austerum Vinum fundit,aut quae dulce,aut mediti. Nos igitur nosse oportet quod pharmacum ex dulci consectum magis mitigatori u & moderatum erit, ac minus efficax. In quibus autem adstrictione opus est, uti vehementiore,id quod ex acerbis vitis sit vehementius quidem adstringitaeniendi autem viminon habet.Palam est autem ex medio vino paratum, etiam media facultatem habere. Cratonis stomaticum ex malispunicis.

CRito pharmacum ex succo punicorum

his verbis descripsit. Stomaticu in expuuicis ad vicera &aphilias oris. Succi punicorum dulcium heminas. s. in aereo vase ad tertias coquito, deinde cinamomi drachmas. I. cassiae drach. r. myrrhae drach. Nomphacii obol.3.croci obol.3.nardi Indicae obol.3. terito,eisque melli Sheminam. I. ammisceto,atque ita ad infuso succo ad lentum ignem moueto, ac donec spissetur coquito ac utitor. Scr ibit autem & alia con

positionem pharmaci ex punicis huiusmo di. Malorum punicorum dulcium una

cum corticibus lusorum ac expressorum sextarios. 6. mellis boni sextari v. i. in ollam

coniecta coquito ad spissitudinem mellis: deinde aluminis scissi unciam unam, mΥrrhae unciam dimidia, trita addito, ac mixtis

508쪽

72 DE COMPOS I. PHARMACO.

utitor. Magis adstringes scripsit certe hoc pharmacum Crito quam praecedens. Ridi cute igitur quidam faciunt interrogantes utrum ipsorum altero melius sit 'Alterutrum enim in proprio tempore altero m lius est atq; hoc quide posterius ad ea quae vehementi adstrictione indigent,ad ea vero quae discussione, prius maximE quum &cinamominia iniecerit in ipsum discussoriu.naedicamentum.Scripsit autem&ex musto medicamentum Crito,hoc modo iaCritonis stomaticum ex niusto.

STomaticu ex musto facit & ad aurium& sedis ulcera. Musti sextarios. 6. ad sextarios r. decoquito,deinde Rhois coriarii drach. . alii drach. a. misceto, & gallarum drach. . alii vero gallasclo .croci dr chmas. 1.alii drach. r.aluminis scissi drach. r. Quidam etia myrrhae drach. I. mellis sexta Fium. r. mixtis utitor. Multa vero alia pharmaca ex praedictis succisa multis medicis scripta sunt iuxta comensurationem variantia quum aliqui quidem omnia praedicta

coniiciant: quida vero auserant,alius aliud,& alius plus alius minus in quibus velut dixi inspicere oportet quid redundet, an adstringens & repulsorium,aut lenitivum &concoctorium,aut discussori u . Ita enim rectissime ipsis nemur. Quare relinquam

Piet

509쪽

particulares eorum quae scripserunt dissi rentias. Transibo autem ad alia pharmacacitra hos succos praeparyta.

Stomatica pharmaea citra succos com posita ex aceto er gamis.

STomaticum pharmacu scripsit tum A

dromachus, tum Crito,eandem habens symmetriam. Sufficiet itaque descriptione Andromachi referre, hoc modo habentem his verbis. Stomaticum Aristoclis ad Synanchas,quas anginas Latini vocant, & r liquas in ore affectiones. Hac & Antipater usus est. Gallas numero. 3C. aceti albi sesquicyathum , alii cyathos.nnue,myrrhaedrach. 8. nardi Indicar drach. i. Rhois cultinarii sesquicyathum,alii cyathos. I9.alum nis scissi drach. i. piperis grana. 2o. mellis Attici cyathos. 1.alii sesquicyathum. C quuntur gallae in aceto donec saccescant, deinde tritas melli miscetur tempore usus. Quidam etia seminis mandragorae unciam una addunt. Haec quide Andromachus scri apsit. Fortassis autem dubitauerit quispiam propter quid ,quum scripsisset aceti sesquicyathum mox adscripserit alii cyathos.s

multum.enim mensura altera alteram excedit. Quemadmodu etiam rursus quum ait, Rhois culinarii sesquicyathum , alii cy thos. s. Singulatim itaque utrunque e

510쪽

pensum dubitationem affert. Si vero inter

se complicentur, conuenienter scripta sunt. Si etenim cyath.s iniecerimus, inliciemus etiam Rhois culinarii eosdem. 9. cyathoS.

Si vero aceti sesquicyathum,sufficiet etiam Rhois culinarii sesquicyathus. Quare in pharmaco plus aceti habente,diutior coctura facienda est, in minus habente breuior. Praestat autem diutius fieri cocturam. Ita enim gallae molles reddentur. Conspicuum vero est,generosum esse hoc pharmacu ex contrariis compositum. Galta enim S acetum, & Rhus magis adstringentia sunt,&maxime repellunt: valde autem discussoria

est piper, sed mixtae facultatis est nardus. Myrrha ver5 discussoria habet vim sed &lenem ac mitigatoriam una cum hoc quod etiam concoqest. Discussoriae facultatis est etiam mel, sed citra mordacitatem earum affectionum quae in ore fiunt,quum in octalis mordax existat. Versim de aceti viribus iam saepe metionem fecimus,quod & secat,

ct discutit& repellit. Album autem in descriptione addidit, ut videlicet tenuium partium indicet. Quidam ver 5 tum aceti quinq; cyathos,tum Rhois eosde iniiciunt, medium quod amodo apprehendentes in ter eos qui plurimum, & qui minimum de utroque coniiciunt. Manifestum igitur est eo

SEARCH

MENU NAVIGATION