Claudii Galeni Pergameni De compositione pharmacorum localium libri decem, Iano Cornario medico interprete. Nunc ad fidem variorum exemplarium perspecti & eorum recentissima collatione ab innumeris mendis emendati

발행: 1549년

분량: 870페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

531쪽

scirrhum indurata. Succi porro adstringentes ex omnibus dictis plantis sunt,& fructibus ipsarum cosimiliter. Dictum est de ip sis

inter illitiones stomaticas, quarum aliquae ex musti,aliquae ex mellis mixtura praeparantur. Corrumpuntur enim succi omnino, si absque melle reponantur, aut rursus re- siccantur,si plurimum fuerint cocti. Quidavero succi etiam si ad sole aestiuum siccen tur ad moderatam spissitudine, per tempus. tamenexarescunt:& si ad plures annos durarint,in eam perueniunt ariditatem ut co- teri queant in moda cytinorum de balatistiorum. Tales sunt hypocisthidis succus, uuae acerbae,ac glycyrhiae ¢aurii. Et ut in summa dicam, Omnes succi etiam si absque melle diutius fuerint cocti,n5 quidem corrumpuntur, veru tepore fiunt aria.

di,& quida sane velut dixi coieri possunt, quidam vero natura videlicet tenaces &viscosi, in laminam magis abeunt, quam ut conterantur. Atque haec quidem simplicia commoda exist ut. Composita aute ex ipsis iuxta duplicem utilitate fiunt, Una quidem ex his quae eiusdean generis sunt, quando.

vehemeti mole ammiscemus, carentes medio, velut florem rosarum aut ipsas rosas cusalla aut alumine permiscentes, & vnurn-

quodq; ex praedictis lenibus pharmacis ad vel :

532쪽

CvNDUM LOCO , T I d. v r. s vehemens addentes. Non pauca enim numero iuxta huiusmodi permutatione er iit.

Imo & iuxta mixturam ipsam ex duobus factam, plura pharmaca sient, quum alias alia quantitate misceantur. Velut si duplus sit rosarum flos quantitate aluminis,aut vice verse,duplum alumen ad forem rosarii: possit autem non solam duplum,sed & triplum,& quadruplum,alterii alteri misceri. Neq; clam est etiam par pari,atq; hoc quidem medium fuerit inter summa siue extrema. Reliqua vero omnia partim propius molliori accedunt,quae videlicet plus rosarum habent, partim au te vehementissimo, quae scilicet plu s aluminis capi u t.In v trisq; vero non obscurum est magis & minus, . Quum enim duo sunt pharmaca,for te quidem est in quo alumen rosas excellit. Fo tius autem est in quo triplum alume ad ro- os continetur, quam pharmacum quod duplum saltem habet. Quod igitur semper

me dicere audivistis,etiam nunc dica. S tulti sunt qui inter duo eiusdem generis pharma

quod tandem omni u optimum existat. Perinde enim faciunt ac si quisquarat, prae sietne alicam aut ptisanam aegris exhibere,aut Num vinum,anace tu mulsum, aut aliquod purgatorium medicamelum,aut Num m

533쪽

'ius sit veratrum album an nigrum,aut sitn niueissum quis de omnibus auxiliis inter roget . quod ipsorum optimum existat. Omnia enim respectu ad aliquid, tum emo Iumentum,tum detrimentum in se habent; quod ipsum etia Hippocrates dixit primus Umnium posteriorum quod equide scia. Ex recentioribus autem medicis aliqui, quenia admodum alia multa nugantur, sic etia ta . Ita. Vidistis porro saepe opere perfectamquam dico veritate. In tempestiue namque

aliqui pharmacis quae habebant usi: deinde

quod exacerbari assectionem his viderent, ad alia citra methodum transgressi, de neq; his quicqua efficientes. ad tertia deincepseran litionein,aliquando etia quarta praeter rationem delati;&aflectum iam malignum esse iudicantes, me inconsiliu adhibuertit:.quibus ostendere mihi iussis pharmam qu habebant iid quod comodum esset ad praesentem constitutionem indicaui:atq; quunt 4psi dicerent per pharmacu quod' Ego contasulebam, aegrum exacerbatum esse, & ob id se eo uti formidare, verum eti a sie persua

sis a me ad ipsius usum c5puli & tum illis tum vobis, utruq; quod Herophilus dixit, verilm este ostem. Sive enim dixeris plia maca nihil esse sola per se ipsa, recte dices. - Nihil enim sunt nisi utentem eis recte fit rint

534쪽

rint adepta. Sive rursus pharmaca veluti Deorum manus esse dixeris,ctiam hoc recte dices. Iuuant enim maxime , si is qui eis utitur in rationali methodo fuerit exercia latus,& cum hoc natura prudens. Qnidam enim haud sane praestantiores existetes, de sapientia cum prudentissimis contendunt. Mixtura itaq; medicamentoru eiusde generis,mediorum pharmacorum usus gratia fit,& ob id semper duo contraria facultatibus pharmaca in unoquoq; affectu vos baiabere operappretia duco Permiscendo enim ipsa omnino multis mediis pharmacis abuncabitis. una igitur mixturae eiusdem gen iis pharmacorum causa haec est, iam videlicet relata. Alia porro mixtura ex diuersi generis pharmacis, ex huiusmodi ratiocinatione coepit. RarA equidem inuenerit quis affectionem aut discutariis tantu,aut repulsoriis indigente. Parvae etenim.& affectionis nomine vix a medicis dignatae, c5- festim sedatur.Vbi vero generatus affectus maiorem habuerit causam, impossibile est ipsum per repulsoria perfecte sanare,& --xime ubi aegri corpus fuerit humoribus multis refer tu,aut particula assecta natura

debilis. Ob id igitur cogimur sepe quide in

principio,saepe vero paulo post ammiscere

535쪽

simul vehemes,etiam ex mitigatoriis. Itaq; tunc opus est unicuique praedi chorii pharmacorum aliquid ex discussctoriis addere. At vero quum &haec omnino multa sint,amollioribus auspicandum erit. Ab acribus enim inflammata exacerbantur. Atque ea gratia coposita medicamenta in usum venerunt, quum ad aliarum partiu inflammationes tum gurgulionis. Veluti quum ad alumen iridem illyrica ammiscemus,aut f rinam eruinam, aut thus aut myrrha.Quuenim adstringentia sint multa, & non pauca citra acrimoniam discutientia, varietas pharmacorum ad columellas inflammatas merito multiiuga facta est. Caeterum tu perspecta inflammationis magnitudine ac caliditate,&considerata influxus quatitate,ampliusque copia humorum in toto corpore per coiecturam assequutus, pharmaco in quo aut adstringentium aut discutientia. Vis excellit uteris. Adscribam autem rursus etiam hic pharmaca quae ab expertissimis tradita sunt, partim quidem cum propriis discriminibus, non pauca verd etiam citra distinctiones,In quibus sane ego,velut etiain aliis quae supra tradidi, propria discrimina apponam.

inflammatos.

536쪽

D propositam affectionem sic scripsit

Archigenes in primo pharmacorum. Vua laxata succum dissolutu admoue, aut gallam trita cum sale,aut ipsum sal dissolutum,aut lycii radicem trita,aut omphaciucum melle. Si vero fortius velis, Atramenti sutorii,squamae aeris,aluminis scissi, misyos, myrrhae, gallae,a quas partes tritas ac vino exceptas 1lline. Si sola illa Archigenes tradidisset & sic cessasset haud iniuria ipsum

reprehenderim citra discrimen scribentem pharmaca facultatis penitus contrariae. Vertam quando in sequentibus hanc ipsam tra- dedi negligetia corrigit,recte facit. Quod ver5 in discriminatim haec dicta sin hinc

discere licet. Vua inquit, laxata succum di solutum admoue . Oportebat equidem etiahic apponere,qualem succum dicat, Verum qua omnibus iam persuasum sit cyrenaica succum optime facere ad columellam in-fammatam,no apposuit cyrenaicum,& ob id sane quispiam ipsi succensuerit. At vero quod acerrimum & maxime calfactoriumpharmacum,ipsum cyrenaicu succum cum contrariis scripsit,no apponens discritnen, neque ostendens quado ipso succo uti conueniat,& quando adstringentibus pharmacis, In hoc perperam fecit. Atramentum sutorium enim & squamam aeris,& alumen

537쪽

scissum,&misy,& galla, omnia aequis partibus in vino terere iubens, ampliusque ad haec myrrham pari pondere addes, hoc modo composito pharmaco viram illinit,quod fortissima adstringendi facultate praedatii est. Verum huius scripturae indeterminatam incertitudinem mox mitigauit,prae scribendo videlicet haec verba pharmaci compositioni. Si vero fortius velis. Hoc enim scripsit tanquam scientibus nobis quando fortibus utendum sit. Porro mixtum pha macum est& hoc ubi scripsit,aut galla tritam cum sale, Galla enim vehementer adstringit. Sal vero discutit cum modica adstrictione. In principio vero sale non est pria Uatim utendum, sicut neque succo, sed in indurata lain & diuturna columellae inflammatione. Ipse autem non columella scripsit, sed uua laxataueum vulgo existimans columellae inflammationem uuam appellari. Et quid mirum hoc putandu, quando etiam ex

nostratibus quida ob Atticismu superciliosus & iactabundus,vuam ipsam particulam appellari existimauit. Maior enim huius qui Archigenis ignoratia fuit, quanquam

tum ex aliis veteribus huius appellationisvsus parabilis sit, tum ex Hippocrate constet ex his adeo in praenotionum libro, ver bis. Gurguliones cuni periculo excindu

tura

538쪽

tur, Uruntur, ac resecantur quandiu au bri fuerint, & magni, Na & infamatio ad hoc cosequitur,& sanguinis etruptio. Verum tales graciles reddere aliis artibus hoc tempore oportet. Haec prauatus Hippocrates deinceps ait. Quum vero totu fuerit separatum,quod sane Vuam vocant,& extrema

gurgulionis maius &liuidum fuerit factu,

superior ver d par s tenuior,in hoc sine tempore durum est manus admoliri. Praestiterit autent aluo prius euacuata manum adhibere, si tempus hoc permittat,& non suffocetur homo, Manifestius aute adhuc Diocles interpretatus est, qualis sit affecti ovua appellata, dr post eum Praxagoras & Man tias, & quicunque concomitantia affectus conscripserunt. Quidam vero etiam ob id affectionem vitam appellata esse dixerunt, quod uuae fructui extremum gurgulionis simile apparet. Quae porro deinceps ab Archigene scripta sunt,recte di sta sunt, discrimina nimirum usus ipsoru eo adscribente. .Habent te sic. Comune pharmacu columellae & tonsillarum. In comune tun tosillis, tum columella inflamatis Mut exulceratison principio conuenit, quies, inedia,&consequens diaeta, gargarissimi simplices leniter adstringentes. Polca dilutior tepi-ς'aut aqua mulsa, aut palmularit,aut vitis

539쪽

so D3 COMPOSI. PHARMACo. pampinorum, aut malorum cotoneorsi,aut mespilorum,aut pirastror ii, aut rosaria de

coctum , ita vi ad austera decocta parum' sie xet. mellis ammisceatur. recte hoc loco scrta coic psit oportere quid mellis austeris admisceri. Quod tamenJante aqua mulsa per se uti iusserit in principio inflammationu,non recte fecit. Nihil enim adstringes habet aqua mulsa, sed rectissime quis ipsam extersoria dixerit:& si simul discussoriam dicat, nihil deliquerit. Quae vero deinceps ab eo scripta sunt recte habent in hunc modia. Facit& acaciae succus aqua dilutus. Illinenda sunt etiam consitnilia stomatica medicamenta, velut est quod ex moris constat simplex. Rhois item syriacae ac coriariae cremore . cocto ad spissitudinem,cu melle mixto ute . re. Aut punicorum dulcium atq; acidorum in succum ad mellis crassitudinem decoquito

ac utitor. Aut uuae acerbae succum ex precsum adhibeto. Aut rubi,aut lentisci,auti rebinthi aut myrti,aut rosarum succo cum

melle utere. Et postea forinsecus alumen scissum quum dimidia aloes parte,ac modi ca acacia cum succo solani, imponere co sulens, baec verba infert. Quod si moretur inflammatio,acetum tepidum per se garPrisset aut galla trita ammixta, aut rubi aut

a3restis oleae radice. Aut cyperi decocturi

. cum

540쪽

cum melle. Aut passum cum aqua. Aut sycites vinum calidum. Aut maluae decoctum. Manifestum est enim haec auxilia communia esse,velut praedictum est,tum columel-l iam tonsiParum. Verdiu non recth videtur milii passis cum aqua considere, vi te imbecilli ad talia medicamento : quemadmodum etiam vino sycitae,& maluae decocto priusquam ad suppurationem perueniat assectus: oportebat aute hoc ipsum ab eo indicari. Connectit deinde Archigenes ad praedicta sic scribens. Illinito & ea quae supra ad ulcuscula in naribus scripta sunt.

Privatim autem picem cum oleo aut melle. Aut crocomagma cu modica galla & melle. Aut alumen rotundum cum fore rosarutritum,aut rosas aridas,aut florem ipsaru, trita ini perge,aut tum tosillis,tum uuae insuma. Aut cyperi radicem, vel myrtum,aut lentiscum,uel rubum,aut. galla,aut sale tenuem similiter insperge. Aut omphacium vel lentiscum cum melle illine. Aut florem rosarum vel crocum cum mali punici succo.

Hic rursus adstringentia ad discussoriac ' tra discrimen permiscuit. Nihil enim simile

est inspergere falem tenuem, aut rosas siccas, vel florem ipsarum. Aut pice cum oleo. uti, quod pharmacum est calfactorium ac discussoriu,aut galla & alumine,quae phar-

SEARCH

MENU NAVIGATION