Jani Vincentii Gravinae Originum Juris Civilis libri tres et de Romano Imperio liber singularis

발행: 1792년

분량: 468페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

4쪽

GRAVINAE

IURIS CIVILIS

LIBRI TRES,

Recensuit, Adnotationibus auxit

Reg. Mum Britan. Confit. Aul. & in Academia Goettingensi Iuris Prosessor.

VENET IIS, Μ DCCXCII

Apud Iosephum oriande Ili.

6쪽

a I VINCENTII GRAVINAE

DEDICATIO

UAE tria bona sunt a divina providentia summis Principibus ad optimum populorum regimen attributa; quaeque saepe in singulos dispertita quidem adspiciun

tur, in eumdem vero collata raro memorantur; ea

omnia nos in te imo, CLEMENS MAXIME .

intuemur; ingentem rerum optime gerendarum potestatem, Cognitionem, dc voluntatem: quae sicuti dissociatae parum promovent, quia neque potestas absque cognitione invenire, neque cognitio absque Vesuntate capessere meliora valet; ita conjuncta nunc in SANCTITATE TUA, orbem terrarum universum ad aeternorum spem, haud immerito, erexerunt. vetus enim illa, & praeclara de te opinio ex M. ficentia & prudentia tua, praeclarisque factis ubique diffusa, jam tanto crevit amplius, quanto mirabilis illa tuorum comitiorum eventus rebus humanis omnibus antecellit. Quo virtutis exemplo, vel ipsis veteribus Ecclesiae saeculis inaudito, cum & praeteritas tuas laudes obrueris, & paris gloriae spem ceteris mortalibus abstuleris; nostram interea excelsorum actuum cupiditatem adeo dilatasti, ut ei explendae, supera. tis jam ceteris, tutemet sis in posterum superandus; neque alium praeter te competitorem, atque aemulum laudum tuarum sis habiturus . Mortales enim ita natura comparati sumus, ut cum nobis ipsis facile condonemus; ab aliis tamen semper majora contendamus. Cum igitur tu notas antea, usitatasque virtutes cursu superioris tempor/s exegeris;& in creatione tua speciem pietatis adhuc ignotam e coelestibus animi tui penetralibus emiseris; quid mirum, si nova semper & insueta, tui. que propria, in posterum expectemus p Quod vix. ac ne vix quidem assecuturos a quoquam homine confideremus, nisi mirabile facinus abs te prosectum, divinam vim actionibus tuis perpetuo excitandis, atque regendis in tuo pectore conditam indicaret. Talis enim tua fuit Ponti. atus recusatio, ut nihil humani penitus in egregia illa moderatione animi deprehendatur. Neque enim cum sensu modestiae, metus hostium Christiani nominis admiscebatur: non tyrannorum atrocitas, non E

7쪽

tlesiae vexatio, non pericula, non caedes, nulla strages, nulla seditio , commatio nulla honorum fugam incitabat. Et tamen ad culmen di gnitatum omnium invitus atque reluctans, maerore, ac trist tia squaliacus, lacryinans & gemebundus, e cubiculo, ubi te condideras, velut ad crucem aliquam evocabris: utpote de illorum numero, qui

enim amplissimi Patres ad te confertim ibant, ut paratum divinitus , delatumque ad te a collegis omnibus Pontificatum maximum reciperes; tu illum ad seniores constantissime remittebas, unanimetque preces, lacr 'nis abunde manantibus, resutabas. Cum igitur nemo, quin esses unice creandus, ambigeret, praeter unum te, a cujus inodestia, cum illi nugis contenderent; minus expugnabant; idemque diffisus viribus copiam sustrag orum undique te ambientium averteres, ac solus etitioni omnium repugnares; certe non tam comitia illa tuere, quam is, & judicium inter te, ac Sacrum Senatum institutum , coelestique ementia diremtum, ac definitum Sacrorum librorum oraculis: quae voluntatem pervicere tuam , ac te attinuere dilabentem: ut divunam in Pontificia creatione praesentiam, quam nobis adhuc religionis auctoritas persuasit, nunc in mirabili creatione tua, oculis prope, deprehem derimus. Qua enim humana ope negotia illa, quae, suapte natura, levi qualicunque aura vertuntur tamdiu conssitissent, nisi vis divina optimorum patrum voluntates in te incumbentes ex alto rexisseis eorumque suffragia, ne aliorsum deflecterent, totum illud gloriosimmum tubi, longum vero atque anxium ceteris mortalibus, triduiam, admirabuliter sustinuisset y Quae tum populi totius trepidatio miti Quae sollicitudo bonorum i Quales anguillae doctorum te piorum hominum i Quando

fluctuatio Ecclesiae universae: quae dum retraheres manus a gubernaculo tibi porrecto, portum hic, illic scopulos; hac serenitatem, illac tempestatem prospectans; a te unice petebat, ut in tranquillum conferre- turl Neque aliunde, praeter quam a divino consilio processit, ut neglecta opportune de Seniorum etiam sententia lege annaria, dignitate suprema aetatem antevenires. Cum enim superiorvin Pontificum piis legibus, & exemplis abacta vitia, propter eorum imperii brevitatem itatim ab abscessu refluerent, florentem aetatem tuam Deus ad summam potestatem adduxit, ut imperii diuturnitate, i ptimae leges verterentur

in mores, ac mala omnia tuarum continuatione virtutum, veluti Iongi temporis praescriptione, in poster im tollerentur. Tu vero, non ut

imperares, imperium accepisti; sed ut Ecclesiae te inporibus & legi dia

vinae servires. Etenim ut egregie Plato: . I ἔννι-ου πεφ-ε τὸ

Deus ope. Max. propter communis genitoris culpam, perpetuo labore

damnavit: sed sapientes hoc discrimine secrevit a ceteris , quod alios tantum sua; sapientes vero publicae utilitatis causa laborem suscipere voluit. Hoc autem onus ideo tibi subeundum prae ceteris erat, quia

unus

8쪽

DEDICATIO AD CLEMENTEM XI. v

unus inter mortales absque ullis edictis, quae irrita sunt, nisi vim ha b arit adjunctam, & absque vi, quae nunquam abest a communi tria klia; sed ipso adspectu jucundissimo vitae tuae, ac propriorum luce meis litorum, labes eluere valeas Magiitiatuum & Procerum, unde corruptio manare solet ad ceteros . Ac sola imago animi tui modo locata 1 1mius. & majoribus exprimenda in dies operibus, praesentis erit , ' polleri censura temporis. Quis enim aut ignavus, aut impurus, auti octus munus petere ausit ab eo Pontifice, cujus pueritiam in elegantioribus literis, adolescentiam in Sacris & civilibus legibus juventu tem in jure integerrime, sanctissimeque ducendo. ac sequentem aetatein tribus Pontificibus dicatam in Eccleua universa moderanda; totamque vitam in antiqua Sanctorum patrum dileiplina cognoscenda, & unde- .

quaque imitanda iciat esse traductami Quis vero inani, & puerili doctrina imbutus, turgidaque recentiorum temporum facundia inflatus

graviores, & sublimiores doctrinas vicerit apud eum Pontificem, ad quem instituendum omnium temporum selectiora itudia confluxere 3 Quem ab ineunte aetate latinam eloquentiam addiscenteiri Tulliani saeculi lux, & candor excoluit; cui ad graecas literas cupide progredien.

ti , cum omnium inventorum, atque artium suarurn copiis Academia universa, cumque Demostenea vi, atque frugalitate Atticum forum exultanter occurrit. Qui jurisprudentiam ab Antonini aetate. Theologiam a Theodosianis temporibus arripuit, omnesque doctrinas, atque artes e purioribus sontibus arcessivit. Eo cultu, atque severitate studiorum tecum ad supremum Ecclesiae fastigium reduce , non Principem literulas alentem videbimus, & argutiolas; sed Heroicorum temporum

eruditionem, & sapientiam suscitantem aspiciemus; Romanique juris Majestatem jamdiu obumbratam, soro reddentem, & ad veteris Ecclesiae pietatem, atque doctrinam nostratium criticorum religione, atque judicio expensam , & excoctam , auream illam eloquentiam adjungentem, quam in Italiam, Leonis X. beneficentia , revoca. tam, nova sermonis.contagio pene profligavit. Quam sane morum atque bonarum artium felicitatem prope acispirare video, post quam e-Xemplo tuo ea desertur conditio petitoribus, ut aut ies honorum eis deponenda sit, aut vetusta morum, & doctrinarum sanctitas repetenda. Hinc tu, Princeps humanis sine, voti compos fies, & severitatem.

Rae animum tuum a dominatu avertebat, effugies: moribus enim re-

fa disciplina, & literarum cultura compositis, delictorum, & vitiorum

semina tandem extingues, ut severitate tibi non sit utendum, quoniam bonis dominaberis; poterisque clementissurae, atque ex animi tui sententia imperare. Non enim clementia est parcere sontibus , quorum vita tot est insontibus noxia: sed ea demum vera est clementia, numerum augere honorum rectis institutionibus, iisque aditum sepire criminibus, ut quam rarissime oporteat esse severum . moniam vero haud Pauci reperiuntur, qui ramos malorum deciderint; radicem vero qui ten

tam it, adhuc nemo: di vitia plerumque studio virtutis non deponuntiir, . sed

9쪽

sed suga poenarum; coguntur Principes atrocitate decretorum eos exulcerare, qui vel voluptatem ex propriis, vel utilitatem ex alienis vitiis capiunt; quique illis ablatis, quotidianam etiam vitae occupationem amitterent Tu vero; qui virtutum omnium scientiam habes & usum, exempli tuis. & nova emendandi arte animos ad illas adeo condocefacies, ut sensim delectati melioribus, deteriora sint relicturi; ac nec opinantes a sensibus jucunde decessuri ad honestatem. Itaque virtutibus illatis, vutia sine satellite, ac sine voce praeconis exulabunt. Tua vero gravitas lenitudine temperata, orisque majestas benignitate condita, suffusaque suaviter moribus, ct sermonibus tuis decora , & Verenda comitas , nonne fastum deprimet, & superbiam depellet procerum illorum, qui tenuiorum contemtu, & pectoris tumore, atque capitis elatione celso, fulgentique de curru sibi videntur praeserre falces, ta in privata fortuna publice imperare λ Atque cum divinae omnes animi tui dotes in unia versarum gentium utilitatem redundent: ii etiam, qui jampridem p trocinio tuo perfruuntur, quo illo digni videantur, motu seruntur e

dem: ut & ipsi pro virili aliquid publice prodesse cupiant. Quos inter,& ego, qui omnia tuae solus beneficentiae debeo, per quam etiam ab INNOCENTII XII. benignitate publicum juris docendi munus acicepi; animum induxi meum, ut privata quoque studia in commune adducerem, absolutis nuper tribus de originibus juris civilis libris, qui jam in lucem prodeunt sub auspicio SANCTITATIS TU E: cui non modo ex infinita potestate, sub qua omnia subjiciuntur; sed privato etiam & antiquo nexu labores mei sunt omnes obnoxii. Etsi vero nostra sententiarum, & verborum inopia tanti, tamque sapientissimi Pontificis luce sit indigna; materiae tamen gravitatem certe non adspernabere: tradimus enim primordia juris civilis, quae si non proximum, at communem tamen habent cum sacro jure sontem, nunc in aeternam Ecclesiae tranquillitatem e tuo pectore profluentem. Ius enim Romanorum id habet seorsum a populis aliis, totum ut si arte mira,& certa ratione deductum a naturali honestate, quae divina est illa in omnium cordibus insculpta, inque animis inscripta lex. Hinc jus civile pro iure gentium servatur ab omnibus illis nationibus, quae cum Imperio Romanorum, non tamen acceptam ab iisdem humanitatem de. posuerunr. Quin etiam, si originem illius e remotiori memoria repetamus, Mosen ipsum haud levi ex parte nostri juris auctorem retperiemus. Multa enim AEgyptii ab Hebraeis, cum quibus versabantur, in suos vertere mores: cujus rei argumentum est suum abominatio , jejunia, & vitiis χή, Herodoto teste, AEgyptiis etiam sacerdotibus usum ata: quae suo populo Moses asserta, oc ab alienis, repetita retulit incriptas ab se, atque a DEO dictitas leges. Athenas autem, unde Romani primaeva iura petierunt, vel Phoenices Hebraeis Mnes, ut multas Graeciae urbes condidere, vel AEgyptii, Erichtheus certe , ac Cecrops, qui eam urbem primi legibus composuerunt, primique imperarunt, ex AEgypto advenerant, indeque in Graeciam attulere mores

10쪽

f DEDICATIO AD CLEMENT9M XI. vii

patrios, quibus nilla haeserant ex Hebraicis institutis. Quatrobrem Nerops, propter Graecos mores AEgyptiis insitos, appellabatur Uine non mirum, si tot Hebraici iuris vestigia in Romano inveniantur, ut utrius lae populi leges, incerto auctore, inter se collatas ha heamus. Quamobrem . emeiss Lotharii temporibus, post diuturnam noctem Romanis legibus, adeo Saciae cum illis coaluerunt; ut Decretalium libri. exceptis iis . quae sunt divini tantum juris . nihil sere aliud videantur, quam progresso, & germinatio juris civilis: qcod Summi

Pontifices A LEX ANDER, at ice INNOCENTIUS TERI I US, GREGORIUS IX. INNOCENTIUS IV. BONIFA

CIUS VIII. aliique plurima sua in juventute hauserant e Bcnoniensi plerique s choIa, quae tum celebrabatur, illudque do Suirmo Ecclesiae Solio mortalibus praebuerunt: aut respondentes Episcopis, & Praesul bus inacula Romana petentibus; aut controversas, causasque dc finientes; aut constitutiones Ecclesiasticas pro re nata condentes. QUO magis confido TE huc literarum genus complexurum benignius: &, qui animum habes non modo tuae ditionis opulentia, sed ipsus etia in humanis necessitatibus longe majorem, quique occultis largitionibus literarum inopiam e re familiari tua sublevabas : eo majori munificentia cultum vetusti juris excitaturum. quod haec studia longe auctius Reip. remittunt, quod acceperunt, pro caducis, & mortalibus bonis aetemna, & faluberrima retribuunt. conjunctam scilicet cum Romana eruditione justitiam. ammumque Romanum. Quae dum, scriptis committimus. nunquam interea sensus declinamus ab immortalibus dictis factisque tuis, unde longe majorem boni, & aequi scientiam, & usum

colligemus, quam e mortuis monumentis vetustae virtutis, quae nunc longe clarior in tuis operibus reviviscit. Qui hus. contemplandis admirandisque adeo. PATER BEATISSl ME, rapior, ut ad integram absolutamque felicitatem id unum a D O. M. deprecer, ut per lo gam TE ann. seriem sospite atque superstite, dimittar e vitaia

SEARCH

MENU NAVIGATION