Eustathii ... Commentarii in Dionysium Periegetam. Alexandro Polito ... interprete

발행: 1741년

분량: 741페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

sobrium & vigilantem me esse oportet Quo enim alio praeterea curam cogitatimnemque convertam, quasi scilicet pro nuhilo habeam voluntatem tuam l Qui animi tui sententiam . mihi totam patefecia .sti, ut nihil jam omnino optandum mihi sit, quod non tibi etiam summopere e petendum videatur. Non igitur oblivio me cepit promistarum meorum , neque Latona illa oblivionis habet, quod glorietur de hoc nostro qualicunque Me Curio , sese eum certamine vicisse , tr phaeumque de eo statuisse. Sed aliud quiddam repenth oblatum excidere me fecit promistis, pollicitationemque meam labefactavit. Reputabam enim, id tibi Operis parvi esse futurum , neque te ea valde anxieque curaturum , de quibus inter nos collocuti ipsi fueramus. Cogia tabam namque progressus in Litteris tuis, reputabam ingenii tui magnitudinem , a nimi quibusdam veluti gradibus altius adscendentis incrementa in mentem reducebam. Itaque, quum nervos omnes industriae in eo a te positos animadverte

152쪽

E p IS TO L A. Vrem, ut ad majora contenderes , nullosanh modo persuadere mihi ipse poteram , curae id tibi utique unquam fore , de quo sermonem habueramus I neque te, qui magnis jam doctrinarum atque eruditionis divitiis amuere coeperas , existimabam, rem hanc minimam, quae ti' hi in nominibus esset, meminisse. Tu vero ita , & tam avidε ligurire ea diducisti, quae ad liberales disciplinas pertinent , ut ne ea quidem , quae maximδ exigua esse videntur, quoquam insta cadere εe perire iacith patiaris; isque te &tam cupidus sapientiae amor subiit, cujus

beatas copias expeteres , ut ne eruditionis quidem veluti ramenta praetermittas, quaecumque etiam non magno prorsus

in pretio habentur. Certh quidem non vis debitum nobis remittere . nisi id

retribuamus ; neque ' novas nobis tabulas decernis i sed tabulis iis rationum , quae in animo tuo sunt repositae , evolutis atque explicatis, quum in eas tabulas nomina nostra relata reper

153쪽

propemodum etiam suffocas, neque tete dimissurum nos affirmas , nisi debitum persolverimus: tametsi exiguum sane iuIud sit, modicaeque aestimationis, tale denique, quod ut condonetur, tamen eum, ad quem nihil inde perveniat, non magna admodum molestia , neque incommodo affecerit. Tu vero usurae etiam

nobis actionem intendis . itaque pluris litem aestimas. At enim id quidem dinhiis ille Lyricus facere poterat e qui,

quum copiis omnibus eloquentiae atque doctrinae circumflueret , praeterea Vero aere sese alieno obstrictum esse cognose Ceret, usaram quoque ad sortem libenter adjecit; &, quum id, quod debebat,

carmen nimirum, redderet, cumulum etiam quendam accedere voluit, & hunc τοκον, seu usuram , appellavit. Nobis vero id ipsum non valde erit in promptu. Non enim nobis quoque, pariter atque illi, eruditionis atque' eloci rentiae chrystis ad metalli oratorii ubertatem a reas Venas aperuit; sec' summa eloquentiae atque doctrinae inopia laboramus. Benh

154쪽

EPISTOLA.

Benh igitur nobiscum agi putandum is rit, si vel ipsam sortem, ac caput d hitionis, rependere nobis licuerit. Itaque ecce tibi habes , sapientissimum ac venerandum mihi caput , si non habeo ego dicere, quod tibi in optatis sit, nisi memet ipse gloriosius atque super-hius efferam, at debitum quidem certe, quod quum tute iam siepe repetieris, nos nunc tandem persolvimus. Ac scio equidem , id operis, propterea quod longe a magnificentia abest, plerisque omnibus non satis dignum visum iri, quod im tur. Neque enim pauci in hoc tali scribendi argumento arrogantes acerbeque futidiosi atque magnifici. Veruntamen Iongε mihi secus suifragia seruntur. Namque ego judico, unumquemque, cui quid

muneris committatur, atque demand tur , recte illud pertractare, oportere, it que administrare, ut non facilε reprehendi possit, sive magnum illud sit, sive parvum; &, qui id boni est assecutus , quique injunctum sibi munus pro dignitate effecit, hunc ego sanh hominem, sin A Iertem

155쪽

vIrx 'RUSTA THII lertem ipsum & probum, & ingenii de teritate praeditum, &joco, quod aiunt,&serio, vocaverim. Novisti igitur & i se, tete mihi praecepisse atque imperasse,

ut, quae Optima sunt atque praestantissima rigeseos DIONYSII, quaecunque nimi rum tum ad reliquam cognitionem conferre aliquid potuint, tum ad explicationem aptam atque opportunam, tum ad. phrasin atque elocutionem scriptionis , tum ad usus atque experientiae copiam,

ea tibi, veluti quosdam flores, decerperem I utque, siquid forte aliud adjici o.

portebat, ad illius symbolas contribu rem , eo quia transcursu quodam adm di im brevi atque compendiario utitur Dio NusIUS , & Perierasin, seu Descripti nem orbis terrarum, in angustum coa cta . Id vero nos etiam praestitimus pro eo, quod tibi gratum ac placitum erat δatque omne id quidem, quod non per sese bonum estet, atque utile ad tractandiam atque exponendum, manere in Dio. Ν usii Libro sivimus otiosum atque negle

Ium quodcunque vero usui esse posses illa

156쪽

EPISTOLA. iis, qui prorsa sese oratione ad stribendum

applicant, aut etiam aliter quomodocunque DION vs II aemulatione ducuntur,

id totum commovimus, studios ue atque eleganter delegimus, & sic inde tibi si pientiae craterem, de hunc quidem vino puro, atque a flocium taliculo, vinace rumque asperitate purgato , expletum miscuimus. Iam vero etiam tibi hane veluti medullam quandam eruditionis atque sapientiae apponimus, quum, quivi quid osseum poeticae duritiei erat, tanquam ostracismo, relegaverimus: ita ut hac certe ratione cum Ρoetico illo Chirone comparandi videamur, qui Thetidis filium medullis enutrivit. Iam vero mutito nos meliore conditione, quam ille ,

usi fuerimus , quippe qui neque serarum medullas colligamus, neque eas Achiulis apponamus, Thessalo illi adolesce tuto, ab eximia pedum Velocitate cel brato , quae utique laus gregario cuique,& de vulgo homini obtigerit; sed viro omnibus numeris absoluto, planEque cato, ex resia stirpe Orto, animi may

157쪽

x EUST AT H Irnitudine , doctrinaeque atque eloquentiaemidiis praestanti, vegeta corporis Pro

citate spectabili, & habitu quidem oris

atque adspectu, simulacro cuidam Gratiarum ἔ intus vero, qualem quis perfectum vereque quadratum hominem descripserit. Id igitur quum ita nos , quemadmindum tua voluntas est, faciamus, siquid dulce ac suave est DIONusIANAE Poeseos, totum id in edulium, quod ad amicitiam conciliandam pertineat, apparamus. Quin& praeterea suave quoddam condime tum adjicimus, quod & aliunde administramus, &, quantum opus est, tum ad

commensuram atque congruentiam, tum

pro loci & rerum opportunitate, deligumus. Itaque has istas epulas multo illustriores atque splendidiores reddimus, conditas nimirum a nobis , multisque hinc inde exquisitis scitamentis instru

tas atque adornatas r adeo ut quidquid hoc est in convivas excipiendos comit iis , non parcum sit nobis omnino atque

exile. Νeque tamen quidquam addimus minimε aptum, quodque cum DIONYSII Perih

158쪽

EPISTOLA. XI Perigesi cohaerere minime omnium possit esset enim res supervacanea, Van que ambitio, scientiaeque frivola opinio,& longae cujusdam Geographiae simul tio simul atque adulteratio ; sed in verbis ipsis DIONYsi I immoramur; &alia qui dem, in modum veluti paraphrasis, commutamus , it que explicamus; alia vero

verbis ipsis enunciamus; & , siquid adjici oporteat, id quoque adjicimus ; itaque tenuem ipsam narrationem, modorate crassam, pene dixerim, atque pinguem reddimus, argumentumque ipsiam operis, quod parvum est atque exiguum, paullatim magnum atque amplum facumus. Νω igitur parvipendendum pro

sus id operis, siquidem rfecte atque integre absolutum fuerit id , quod est

demandatum. Hac ista certh de caussa facile adducor, ut confidam , hoc linsum opus venerabili admodum Celsituduni tuae non vanum atque irritum esse evasurum, tum quia pro animi tui se

rentia perfectum illud est atque elabor rum s tum quia , qui in unu DIONY

159쪽

SIUM gestat, atque amat, is quoque e ga id operis similiter facile afficietur. Bonus enim hic DIONYsIUs, dulcis cap. mine , elocutione celer atque incitatus, historia varius atque omnigenus, talis denique, qui, oculo & magisterio Μusarum, multorum hominum urbes viderit , & ingenium agnoverit. At vero noster hic Commentarius tali huic DIONYSIo adjumento est atque subsidio ad ea, quae auditor humaniorum Litterarum studiosus percipere avidius desiderat. Sive enim discipulos provectiores cursim atque succinctό alloquitur aliquando DIONYsius , hic iste Commentarius statim eos reminisci facit earum rerum, quas didicerant, quippe qui , propter tironum adhuc simplicitatem, res scitu pe Opportunas amplificet atque dilatet , sive ille etiam aliter verba ad tirones facit , certe pmesens hic Commentarius, prointer eos , qui acroamatis delectantur . plura commemorat atque edisserit . &non supplet ille quidem, quasi mutilum atque imperfectum, dicentem DIONYMUHi

160쪽

sidM; sed , quae ille tractat, fusos pe

sequitur, ut proram orationem decet pquumque, siquid dulce, totum id ex iulius narratione, ut ita dicam , exsugat , alia eam ratione pinguiorem essicit , & .

quod tenuiter dictum est atque jejunε , copiosius diducit , itaque auditoris gulam delinit. Quin & laboris magnitu-

dinem adimit, ut, quaecunque quis auditione aliunde erat collecturus, ea hinosne labore , per commentarium quendam comparare possit, quantum quidem modus patitur, jam vero etiam alicubi, 'quantum operis necessitas requiriti C rete namque fuit DIONYSIo generalis quaedam atque universalis terrae descriptio , gentiumque recensio. Unde vero aut

locis aut gentibus, appellationes , ' de quid in iis locis atque gentibus fieri comtigerit, non valde ille sibi commemorandum arbitratur. At vero nobis, quod ad nos quidem attinet, hoc istud, c hὰrenter atque appositε ad verba ipsa

Dio NusII, servabitur. Quod cum prae stare conamur , non Perigetam ipsum conse

SEARCH

MENU NAVIGATION