Eustathii ... Commentarii in Dionysium Periegetam. Alexandro Polito ... interprete

발행: 1741년

분량: 741페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

HIv A U ST A τ HII Tale ωtur coelum habeat Aratus cit eumducere, & quicunque alii ad illius exemplum Poetice , vel etiam aliter Prorsa oratione, has istas sphaeras co jestes volvunt ac versant, perinde quasi ipsi, Μusae veluti quaedam, ut decantatae illae a Poetis, sphaeris illis assideant,

easque ad motum sonorum, musicaequo harmoniae Concentu modulatum accommodent. Verum ino Nusi Us, qui nobisi cum nunc versatur, terram ipsem ex lit , atque ad hanc, pro metri dignit te , omni cura atque contentione laborat . itaque orationis ala levis fertur , terramque universam habitabilem velocius circumit, quam quae a communi omnium sermone aquila iactitantur ,

quibus Juppiter ille fabulosus totam sub

coelo terram est dimensus. Itaque audi torem suum secum ipse deducit , seu subducit , facitque cum secum, veluti circumvolitantem simul Icarum Daed lus, alas concutere . nisi quod hic quiadem casus est tutus, & quoquo versus, cura periculi offensani , utrique penitus

inua

172쪽

EPISTOLA. innoxius , atque a Solis omnino insidiis immunis. Nonne igitur terrestris illius Mercurii profectio , & virga aurea

quam ille, secundum Homerum, tenens, terramque & mare alis circumvolitat ,

ipsa haec est viaque & ratio perlegeseos, atque descriptionis Geographicae, & is , qui in manu est describentis, stylus, seu penicillus, qui orbis terrarum tabulam delineat ' Quibus sane , pedibus veluti ac manu, deductus quisque discendi studiosus , quam maxima potest, alarum Celeritate , tota terra sine labore perluΩtranda atque obeunda , procedit, qua tenus nimirum mente hanc percurrit . ductuque orationis, perinde quasi manu per cam ductus, perdiscit. Atque ita quidem hoc loci terrestrcm quis Mercurium sibi in animo reptaesentaverit. V ιrum , cum is , qui Perlegetae munere fungitur , sese ab inferioribus erigens, coelum ipsum per circuitum obit, lineas-

sue ducit, polosque versat, & stellas

metitur , ac rantum non manu superio .

in attingit, digitoque illa p monstrat p

173쪽

xxv I EU ST A T re II

itaque e terra subvolans, coelestia si gillatim enarrat atque exponit; tum Vero minime omnium terrestris hic est Mercurius; sed, ut loquar cum Poeta, virgam eandem in manibus tenens, vo Iat, robustus , Argicida , Virga aurea

praeditus. Ac proinde dixerit quis festi-

vius atque elegantius, Vim rationis ejus, quae est in tradenda perlegesi , multo aptius atque accommodatius, quam Homerus dixerit de discordia , primum quidem parvam attolli, dum inseriora

sermε atque terrestria penitus circumspicit ; postea vero, quam in terram ingressa est , caput in coelum infigere , quando is , qui Perlegetam, orbisque terrarum descriptorem agit , coelum Contemplandum suscipit. Atque ita quidem , veluti in summa atque epitome, Perlegeseos quis praestantiam celchraverit , praeter ea , quae paullo post dicentur. Quae vero praeterea oratione praecipere oportet, haec sunt: Mercurii quidem, qui per coelum graditur, pers ctum , tanquam in metro, interpretem,

174쪽

E P I S T O L A. XXVII Aratum tironibus superesse, qui ea, quae apparent in coelo , pulchre atque et ganter describat ; Μercurii vero ejus, qui veloces circa terram alas expandit, ministrum , certe quidem in praetens ,

esse DIONYsIUM , quem intelligentia ipsa Musarum perducit, ut idem ipte postea magnifach de sese jactitat, facitque line

errore universam terram circumire. So titus autem est appellationem Perlegetae, quasi Deductoru, a verbo circumducere, circumcirca deduc cre, perducere , quod quidem notat narrati nem , quae fit minutatim, ducendo veluti per singula, singulisque commemorandis atque persequendis, quo etiam sensu oratorum quidam dicit:

σω μοι - ἐν μου. Persequere mihι res

inferoram singuias. Hoc est, expone , narrando per paries atque singillatim Alter vero , expositi

nem contumelia, vocat huiuscemodi cxplicationem , quae fit per singillas parte, Verum hoc ipsum, quod est per paries perstara , dicitur etiam ιατε-

175쪽

xoII1 EUSTAT HI Ieιοδευ- . circumire, sta per circuitum persequi, perlustrare. obire ; ut cum quis dicit .meaia εῶσαι τὸν Πελοπο σον , per circuitum persequi, atque obire Pelopo nesum. Idem autem est etiam dicere παἶ e, describere, & ριετρειB M, metiri. Sic enim & infra alicubi Dio-NusIUs ipse ait, mare sese quoddam κα-

, defripturum , atque ἀναμε τρη Θαη , remen urum. Quum autem

veteres multum studii atquo operae in vera Geographia posuerint, quam Alexander, ut serunt, ceterorum aliorum

maximε exploravit atque exquisivit, ex virorum peritissimorum descriptione , quam ei descriptionem Xenocles th saurorum custos atque praesectus dedorat ; stire oportet, DIONYs i UM id, quod ni eximiique erat, undique corroginis; quumque ea, quae alii fusius atque copiosius conscripse ni , ipse in epit men contraxisset, brevissimam hane atque accuratissimam Geographiam in

conspicuo dilucidoque Enchiridio ad studiosorum quorumque conspectum e

176쪽

E pr STOL A. posuisset, nihilque eorum prorsus, quae Ueographorum sunt, atque ad eos Pe tinent, dereliquisse. Nam δc historiis ema adomat, &, quae locorum , aut gentium propria sint, alicubi enarratis& viam praeit, ducente veluti per m num veritate historiae, quae certε virtus& praestantia est Geographiae; & nomnulla etiam alicubi ad Mathematicarum disciplinarum rationem interserit; deniaque meliorum quarumque rerum Ge graphiae nullam penitus praetermittit ἡcujus non gustum aliquem in suam hanc Poesin injecerit: eo quia, tametsi pa cis Poema hoc versibus expiaberit, tamen strictim & summis veluti digitis universa bona attigerit, atque , instar seminis, honum omne Geographiae in id ipsum Poema immiserit. . Talem a tem quum ipse semet praestet, tamen Geographi appellationem nequaquam

comple ur, non litin propter Libebit hujus pavitatem ; sed etiam quia sunt& alia Geographi munera, quae ne leviter quidem ipse attingit. Itaque ipsis semet

177쪽

E U ST A T K I I semet ad appellationem magis universalem atque generalem sustollit: quae qui. dem est Pellegesis. Sciendum namque

est , terra: -eαοδον, cireuitum, & πεειέ-γura , circumseriptionem , idem valere.& in unam notionem atque significati nem Venire. Quare etiam Amasensis

ille Geographus in his istis seequenter

vocibus versatur, qui non Geographiam modo, suam ipsius scientiam vocandam esse censeat; sed neque etiam recuset , quominus eadem, Περιώγησις, circumsr-tio, & Περίοδος, circuitus , apnelletur. Atque ita quidem terrae περάοδος, cim exitus , seu circuisio, & -ρινγησις, ci eumseriptio . pro polyonymiae ratione quae est in multis eiusdem significationis verbis, in unam eandemque notionem conveniunt: εc sunt nomina generalia, quae tum Geographiam , tum Chor graphiam, seu Topographiam, ambitu suo comprehendant. Quarum quidem Geographia , ut veteres istunt, consemplationi in genere adhaeret , ut si quis unum aliquod totum corpus depinxerit.

in Et

178쪽

Et est Geographia, secivadum illos, piacturae imitatio, qua tota, quae comperta est, pars terrae per lineamenta describitur una cum iis, quae sunt cum ea in universum fere connexa atque comjuncta. Proprium autem ejus esse aiunt, terram hanc, quae cognita est atque e plorata , unam & continentem ostendore , ut sese habet natura ti positione; quoad ea duntaxat, quae in totis atque generalibus circumscriptionibus cum terra ipsa cohaerent. Et talis quidem Geographia et quum ejus munus atque officium sit, integrh penitusque occupari in consideranda universa terra, qu tenus totum quiddam est , non secum dum minutam atque particularem singulorum locorum descriptionem atque recensionem. At vero Chorographia,

est quidem & ipsa, ut Geographia, perlegesis, seu descriptio, & circuitio te me , nisi quod non totius terrae, sed pa tis cujusdam ipsius, atque, ut ita dicam, , aut χωρῶ, loci, atque regionis, seu regionum , aut locorum quorundam. Quar.

179쪽

Quare neque Geographia vocatur, descriptio nimirum universae terrae , sed

Chorographia, hoc est, descriptio loci

alicujus. Aiunt autem veteres de Chorographia, Chorographiae finem versari atque haerere in eo. ut sese ad partem studiose applicet, hoc est , in particul ria quaeque incumbat, eaque periequatur, contra quam facit Geographia. Haec

enim toti terrae totius veluti eorporis rationem atque integritatem adjungit. Chorographia vero partem unam alia quam terrae capessit , perinde ac siquis , praeciso ex toto corpore aliquo mem-hro, auricula duntaxat, seu oculo, linsum dclineet ac depingat. Sic enim 'Geographia totum terrae corpus eXp nit , quae minime omnium in minimis versatur; Chorographia vero , quae inminutis tenuibulque corporibus occupatur, simul etiam brevillima quaeque maximeque exigua describit; exempli

Caussa , portus, pagos universos, populos, fontes, omnes urbes, omnia flumina, viarum divortia atque diverticula,

180쪽

EPISTOLA. XXXII 1 aliaque multa hujus generis , non quod non talia persequatur , atque in iis immoretur ars Geographica ; sed quia r ro , neque plane necessario : quippe quum hunc sibi finem propositum habeat , ut , ubi totam terram circumscribit, in suis hisce descriptionibus generatim loquatur. Verum enim vero Chorographia . nisi brcvissima quaeque atque minima persequatur, ne Chorminis

phia quidem dici poterit. Itaque quum Geographia & Chorographia has inice sese differentias habeant, nihil quidem

habet DIONYs I Us cum Chorographo commune ; sed ad Geographum proxime aceedit, quippe qui univcrsiam terram integrε perfecteque circumscribat,& per circumscriptionem quandam i lius , strictim atque percurrendo Cirin cumeat ; quumqde Geographus sit, pene dixerim , compendiarius, non locum aut loca Perigesi sua enarrare constituat; sed Geographiam professus , hoc ipsum Poematium, quod in manibus habet , breviter cxponat , quemadmodum ipse

C jam

SEARCH

MENU NAVIGATION