장음표시 사용
161쪽
corrigimus, nec quidquam eorum, qtue nimirum deficiunt , minus commodis supplemus, ut diximus etiam supra; sed necessὸatem ipsam narrationis metricae, propter auditionis cupediam, emollimus. Siquis enim discendi sese studiosum intelligat ; deinde vero verba DIONYsII audiat, cum is regionis Boeotorum , &Locrorum, & Thessalorum , & Mac donum duobus versibus de solo nomine meminit, nihilque amplius de iis enarrat , nonne hic opportunε , liguritione
veluti quadam, cupiat de iis lati iis alia quid atque copiosius addiscere t Conc piverit etiam, opinor, hic iste discendi studiosus de Mysis quidquam , itemque de Bebrycibus , audire. Neque Vero
conquiescere eum iaciet tenue, aut nudum nomen Libyae, neque porro Asiae, neque tandem Europae, nisi siquid de his cognoverit , quod rationem ipsam nominis contineat. Ac smiliter se res habet in aliorum locorum inquisitione. Et certE quidem de urbibus. Hanc igitur cupiditatem si nos auditoribus ex pleVcq
162쪽
EPISTOLA. xv pleverimus , & de unaquaque re, ubi opus est, parum quid dixerimus, munere nostro defungemur, non tam ambitiosE, quam apposith ad rem atque opportunE. Et DIONIS I Us quidem unive sam terram pugillo veluti comprehendit, ita ut ea inde coangustetur, neque sese ut plurimum usque adeo exerat, ut ad eam capiendam utraque manu opus sit. Ve-Hm hic commentarius latiorem eam sensim aperit, & talem, ut utraque quis . manu habeat ipsam apprehendere : idemque habet fortasse nescio quid amplius elegantiae atque venustatis. Itaque duplex veluti est nobis, quidquid hoc est boni , tum quia, siquid optimum est DIONYSII, & quomodocunque commodum ad usum, sive etiam ad cognitionem, hoc inde totum est corrogatum, tum
etiam quia , si quid his aliunde cons
num est, &, pro cognationis ratione , contubernio veluti conjunctum atque consociatum , id accurath adjectum est, quantum intra modum satis esse videba
tur. Quare, si quidquid hujus est Com
163쪽
mentarii, operam suam commodat DIIa NYSIO, eique opitulatur, jure etiam habuerit communem benevolentiae , gratiaeque ac favoris societatem. Sic enim,
quum sapiens sit HOMERUs , bonus quinque atque perutilis is est , qui illum e plicat atque enarrat; & commune est ambobus bonum lucri aut vectigalis. Idque, similiter fit in DIONYsio . aliisque doctis atque sapientibus Scriptoribus. It que hoc istud donum atque munus , quo venerandam Celsitudinem tuam prosi quimur, fuerit nobis DIONYsIUs, non
amplius Poeta; Sed qui metriam ditat-
verit, & prorsa tete oratione majori ex parte alloquatur, neque ille in rebus frivolis atque futilibus inepte garrulus ssed qui, qualis sit, ipse sese latius rete
Sat , atque ex compositione metrica in orationem pedestrem plemnque re
solvatur ; quique non canat modo, sed etiam dicat, ubi nimirum nobis cantus minimὶ omnium est tempestivus, itaque pro simplici veluti bilinguis evadat, neque sit ille prorsus sublimis, neque me-
164쪽
EPISTOLA. xv I itrica figura omnia eloquatur sed alicubi etiam pedetentim lentoque gradu procedat; neque E icena metrica universa enuntiet; sed frequenter etiam extra personam Poeticam colloquatur; neque ille
ad vulgus, quae lyrae Thebanae phrasis uerit, interpretibus indigeat; sed jam ex sese ipsis, ubi res postulat, perspicuita-ecm , interpretis minimε indigentem, habeat. Et tibi , veluti ex bono prato flores hi pulchri perseruntur, aut etiam, tanquam ex arbustis & variis & putichris , fructius iam maturus ac gener sus. Et aliis quidem DIONYSIUs,tanquam in fodina quadam metallica , chrysii affatim suam ad operam improbam &laboriosam apponit ; tibi vero purum ipsum putumque aurum, nullinue egestae tractaeque simul terrae admixtione foedatum, sed alia etiam ratione expolitum eximieque defaecatum suppeditat. Itaque qui in deliciis DIONYs1UM habet, is quoque hunc istum commentarium,& quidquid rerum memorabilium in cum acervatim congestum est, in de-B liciis
165쪽
XVII IEU ST AT NI Iliciis facile habuerit, eumque in cestiam adscripserit, & pro ornamento quodam
multipliciter constructo, atque elaborato putaverit. Si igitur & tu amas Dio-NYSIUM , neque hanc nostram loquacitatem odisti, utraque ratione hoc donum gratum tibi atque acceptum fuerit, tum DIONYSII, tum EUSTA THII caussai jam vero etiam quia imperata nos fecimus.
Et hujusmodi quidem nobis hoc ipsum
opus. Verum, antequam ad opus aggrediamur , pauca tibi quaedam proponenda, quibus & DION Vs II dispositionem atque ordinem tibi demonstremus,' & rem ipsam perlegeseos Commendemus , &, quid ea valeat, quidque Geographiae propositum sit, quodnam de. nique institutum sit Chorographiae, r praesentemus. Itaque quis , ex Phet rum praeceptis artificiosius, tanquam in brevi & compendiaria oratione, praeclara quaeque atque magnifica Perlegeseos exposuerit. Qui per proverbia locuti sunt, iis te rarum sub coelo orbum circumscribere atqui
166쪽
atque definire, in joco positum fuit, veluti quod minimε omnium fieri unquam posset. Veruntamen ii, qui scite atque ingeniosε perlegesin commenti sunt, illud audacter, ad rem contulerunt , nec tale esse comprobarunt, quod
non posset fieri; itaque adagium illud
compresserunt, & rei, quae fieri non posse videbatur, vires & facultatem, ut fieret, fabricarunt. Enim vero sic propemodum fecerunt, quicunque descri tam terrae habitabilis tabulam excogit runt, quum unius fortasse unguiculi sp tio immensum terrarum orbem alicubi conclusissent, quod crassitudinis te restris comprehendi nequaquam potest, id ii tabella plana brevistima, atque adeo modico' intervallo , circumscripsissent. Cui certε auso initium dedisse proditum est AN AX lMA N DRUM,qui dilcI-pulus fuit THALETis. : HECATAEUS autem fertur,post ipsum, eodem prorsus audaciae animum atque manum adjecisse ; postea vero DEMOCRITυs; quartus denique F. Doxus. inodii Carthaginem, pellis bu-
167쪽
xx EUSTAT NI Ibulae mensura definitam, miraculi loco habet Dionysius, quasi scilicet rem n vam atque inauditam , si urbis tantae spatium , corii segmento circumscri tum , sub mensuram ceciderit; quantae unquam admirationi fuerit , spatium it, ud immensum orbis terrarum brevissima membranula coarctare , atque reia tringere ὶ Sic commodum audax Phil sophia, sic in parvis maxima ostendit, atque repraesentate quae sanε non hae
terrae coarctatione, sive contra
tione, juveniliter gloriatur, quod eam in breve admodum spatium compresserit ; sed etiam coelumipiam contrahendo amminuit, &tale illud ac tantum in milium , ut ita dicam , inserui: Aliud hoc adagium, secundum adagium illud, quod supra expositum est, quippe quod rem non posse fieri prae se ferat, & tamen i tum quoque eo artificiosh. evadat, ut rem fieti posse ostendat. Ac prosecto tale quid
ficiunt ii , qui coelum hoc tantum, spha ram hanc inerrantem, quae omnia intus includit atque constringit, in tumorem parvum
168쪽
EPISTOLA. parvum sphaerieum, seu orbicularem fol. Muliam, atque, ut quis dixerit, rumuintulum milii granum convolvunt , & , quidquid hoc est universitatis , in disci volubilitatem rotundatum atque contractum , studiosis quibusque cupidisque hominibus in manum dant; & , quod fabula quidem comminiscitur . Thest Ias mulieres praestigiis & incautationibus uti, quibus Lunae insidientur, eamque e coelo in terram detrahant ; id ipsumit aggrediuntur, non in unum aliquem aut alterum superiorum planetarum , sed in ipsum universum coeli orbem, Immensum sanὶ atque interminatum, qui'pe qui illum cum ipsis astris, ipsis Zonis, omnibusque coelestibus circulis. atque segmentis a6 nos deducant. Et Iuppiter ille quidem apud Homerum coelestis, in Olympi sedibus conspicuus atque d Corus , fremens minatur , sese inseriora cum ipsa terra ipsoque mari. transis maturum : quum ipse deorsum versus sese nunquam tractum iri jactantius glorietur. Veruntamen Philosophus fortius
169쪽
xxr I EU S T A TH I Iatque Validius repugnat, sacramque illam Jovis majestatem coercet: dc, quamvis illum cum ipso coelo deorsum per trahat , tamen coelestem eundem Jovem non sub tartaro collocat , perinde ut iule, cum patrem suum Saturnum praecupitem egit , sed siderum spectatoribus,& quomodocunque aliter harum rerum peritis , dat atque exhibet in manum ritaque , quum hoc coelum sub coelo ,
ut ita dicam, artifici E constituerit , in ipso , veluti speculo quodam , superi
res atque inseriores motus curiosis quibusque repraesentat. Quoniam vero qui
coelestia indagare vult , & de iis phil sophari , ei sanε ex inferiori hoc loco
nequaquam licet alas sursum versus m vere', coelum ipsum solerti artificio imvadit quodammodo atque comprimit ,
eoque huc detracto atque depresse , remfic propositam perficit. Vel alia etiam ratione , quum in coelo minimε omnium possit hominem constituere, qui, tametsi stirps atque propago coelcitis Msit & appelletur , tamen versatur in
170쪽
terra ; coelum ipsum deducit , terraeque proximum collocat, ut ille , qui est in terra, sic possit coelestia excolere, ca-que bene atque elegantcr elaborare. Et fit descensus veluti quidam coeli ad incolas terrae, multo certε aptius atque congruentius, quam Hesiodi fabula coelum ipsum deducat ad concumbendum cum terra ; immo vero & honestisis atque magnificentius, tum aliis de caussis, tum quia de cocto ait Hesiodus, desia censu illud suo noctem inducere; at Ucro coelum hoc, quod Mathematicae diDciplinae contemplatio ad terram propius admovet , non potest certh inducere unquam tenebras; sed cognitionis arti. ficiosae qumen ministrat. Neque quis hoc loci uomericum illud usurpaverit .' coeloque ruit nox ; sed illud , idque maxumh : Diserupto immensus coelo resplenduit
Inde enim, serenato coelo, splendidum lumen emicat Mathematicae disciplinae.