Eustathii ... Commentarii in Dionysium Periegetam. Alexandro Polito ... interprete

발행: 1741년

분량: 741페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

IN DIONTS. PERIEG. I 33' quosdam velle Europam ab Europo quodam viro nominatam fuisse. Quare etiam id nominis est barytonum. Gr

Vem namque accentum habet o Eυ rumve, Europm, nomen proprium, ad dissere

tiam is ευροπm, quod quidem significat latum aut tenebricosum : ex quo etiam apud Oppianum cur λαον ευροπον ca lata , seu tenebricosa. Scire autem oportet, quod veteres testantur, pra stare Europam Asiae, non hominum mindo virtute atque divitiis, fructuumque ubertate s sed etiam raritate ferarum Ceterum Europa maximε aliarum continentium figura est multiplici ac varia; simplicissima e contrario Africa; media inter utramque figuratione Asia. Sed εc illud cognoscendum , Europam quidem esse , quidquid regionum est ad Occidentem, si ab Hellesponto initium

ducimus; veruntamen . quod Veteres tradiderunt, Vespasianum Thraciam ab ea separasse.

XXXVI. Eundem esse dicit

tractum, Europae, qui est Africae. 're N

322쪽

nem, positionem, distantiam , aut, ut ipse ait , mν, formam. Idem enim est dicere Europae πν , formam, & Α-sticae μολυν, tractum. Quin etiam postea hanc istam vocem usurpat , tum ali-hi, tum in illis verbis : 'Aστας, , Tigura porro clia, tractus est ambarum. Est autem illic ρυσμος, tractus, idem atque figura, fomma , positio. Fit o ρυσμος , tractus , eπρύω, quod est traho: ex quo etiam ρυ-

τηρ , trahens , seu tendens arcum .

id est, sagittarius: nec non ρυ ris, quae est habena. Quapropter etiam infra DIONYsIUs, posteaquam dixerat ρυσ-MA, tractum , veluti ab etymologia, Vocem hanc explicans, subdit: νγ υιπα λαόν, Tractum paullatim , perinde quasi idem sit dicere ρυσμον & ελ- ιτ υν, tractum. Europa & Africa uItimum vestigium , basim nimirum, &terminum latum suum Orientalem, ex aequo habent ad Asiam. Subjecta namque eis est Asia, veluti basis. Qeod si, inquit,

323쪽

IN DIONTS. PERIEG. I 3sinquit, utramque hanc continentem unam , neque eam Hesperio mari jnterceptam posueris, coni inde figura extiterit, utroque latere aequati: cujus quod in acumen desinit , Occidentale est ;quod vero in latum , Orientale ad Asiam. Ac vide , ut latera. dicuntur etiam de cono. Quemadmodum autem Africa atque Europa, simul conjunctae , cono Geometrico assimilantur; sic etiam sciendum , partes alias orbis terrarum apud DION YsIUM figuris Geometricis assimilari , veluti Africam trapeZio, AEgyptum atque Siciliam triangulo , partem quandam Asiae rhombo, ut dicetue postea.

XXXV ΙΙ. Extremo sub cuspide .

hoc est, angulo , Europae , prope Columnas , quae sunt ad Gades , protenti sunt Iberes usque ad frigidum illum Oceanum Borealem. Hos magnanimos Vocat , propter ipsorum fortitudinem. Horum colonia , Iberi illi orientales. sicuti etiam Galatarum Europaeoruin colonia sunt Asiani , ii , qui apud An-M cy-

324쪽

cyram. Vocantur autem Iberes ab Ibere flumine , cujus proprium esse aiunt vel sine nivibus exundare, cum boreales venti copiosios atque vehementius increbrescunt. Caussam vero hujus rei.

paludem esse perhibent, per quam hic iste amnis fluit. Venti enim simul ejiciunt aquam paludis ; itaque aquae cinpiam atque redundantiam efiiciunt. U rum alii sentiunt, id appellationis sortitos esse Ibcres a rege quodam cognomine. Filii namque Herculis ex muliere barbara, Celius & Iber: ex quibus gentes, Celti & Iberes. Sciendum autem est , Iberiam, non totam quidem; sed eam tantum . quae est intra hunc ipsum fluvium Iberem . synonymia quadam , seu, eorum nominum instar, quae quum sint plura, ad idem significandum assumuntur, Hispaniam etiam appellatam fuisse : sed Romanos postea sic etiam universam vocasse . ut ea sit binominis , & Iberia & Hispania. Dicuntur porro amplius mille esse Iberum urbes . sed qui id dixerunt, magnos quin

325쪽

IN DIONTS PERIEG. I 3 quoque pagos urbes nominarunt. Aiunt etiam , urbem in Iberia esse Odysseam, sive Ulysseam , & alia multa vestigia

extare errorum Ulyssis. Feruntur quinque Iberes aquam bibere, semelque in die cibum capere , & vestibus sumptuosis uti. Bρετ ανοι , Brettani, ut plurimum per duplex τ T. Verum hoc loci , in his verbis : ε;θα Βρετιυοί , ubi Bretani; praecipiente metro, removit atque rejecit unum in . Sic etiam quum populi quidam dicuntur , Sarmata, cum ρ tamen infra in illis verbis: Γεραανοι, Σα- τε , Germani Samataque, vi metri expulsum ibi atque ejectum est ρ Dicere namque Oportebat, , Sarmata , & non , Samata. Porro autem ab his ipiis Bre tanis denominatae sunt Brettanides insulae . ex adverso sitae, de quibus postea. Germanos , quibus Alamant finitimi . albas gentes appellat. Tali enim sunt colore, contra atque Abihiopes , maxime Omnium australes. Illi enim niger- M a rimi.

326쪽

I38 EUSTA THIUS

rimi. Eos autem Vocat etiam ἀρειμανίουe,

Mirtio sudio, bellandique amore insanos, aut , valde robustos. Quin &eos dicit assiliendo praetcrcurrere jugosos saltus Hercyniae silvae , nimirum Hercyniis sylvis ad eundem Oceanum Cronium adjacere. Ad haec tradit, continentem ibi Ibericam similem esse pellibubulae, non colore quidem neque laevitate, sed figura. Pelli enim bovis extentae similis est Iberia, cujus partes veluti cervicales , orientem Versus, superincidere aiunt in Celticam , quae illi continens est. Ceterum Germani, quod ad vocis quidem interpretationem attinet , Romanorum lingua , iidem sunt atque genuini , quasi nimirum genuini ac germani Galatis, seu Gallis, quibus similes sunt forma vitaeque ratione ac moribus: nisi quod eos superan feritate, magnitudineque corporis, & flavo magis colore. Sitique iidem sunt trans Rhenum, ad Orientem , post Celtos. Quidam tamen , Gemmani, interpretantur fratres, quod quidem

327쪽

IN DIONTS PERIEG. I 3sdem idem quodammodo est, atque genuini. PLuTAR HuS autem scribit, Gc manos corpore esse permagno , oculisque glaucis. Hercynia porro sylva , quam diximus, tum magna est, tum arborum multitudine atque frequentia copiosior. At Vero τη ορογκοι , jugosus satius. scu jugum montis, vox est propria ac singularis, quales multas Poetae de industria consectantur , ad speciem novitatis. Notat autem - τῶ ορους εξογε--, assurgentem tumorem montis, elusisque elationem.

XXXV ΙΙΙ. Circa Pyrenen, montem nimirum Prenaeum , inhabitant Celti, prope a sonte pulchre fluentis Ε-ridani: quem aliqui cundem esse assi

mant, ac Padum , quem nunc Vocamus. De eo ita Geographus : Eridanum , qui nusquam est terrarum, & tamen prope a Pago esse dicitur : quem etiam Padum ille ait, secundum Istrum.

maximum esse fluminum Europae I eumque dicit in Adriaticum mare emuere.

328쪽

I4o EUSTAT HI Us Quin & addit, trans Padum situm esse Mediolanum, oppidum perinsigne, Scquodammodo cum Alpibus conjunctum. Sciendum autem est, quo loci Aratus Eridani λ- ηον, reliquι- , dicit sidus .ejus maniscsium in coelo atque conspicuum , ibi ipsum satis significare, non jam reliquum esse in terris Aidanum amnem, sed hunc penitus defecisse: &tamen D I O N V s I U M , perinde quasi existat adhuc Eridanus, exponere, quae de eo in fabulis feruntur . fabulam nimirum Phaetontis , quem de pa erno

solari cursu delapsum, quum in Eridanum decidisset, sorores illic Heliades

de nocte luxerunt, itaque ab oculis electri lacrymam distillarunt. Atque adhuc etiam talem eas lacrymam fundere ac distillare ait, posteaquam eae sunt inpo.

pulos commutatae. Celtarum autem ,

inquit, filii , sub his populis sedentes . ,

auricoloris electri lacrymas ἀμα Ἀδεν , mulgent , hoc est, tale electrum dccc putat. Ubi alii scribunt, αμαέργν M per ρ , Uetunt atque exZrimunt. Electrum

nunc a

329쪽

IN DIONIS. PERIEG. I x nunc , mixtura minime est auri & a genti ; sed genus quoddam lapidis auri-Coloris , ex quo cultrorum etiam seu gladiorum manubria conficiuntur: quae quidem manubria vim habeant attrahendarum palearum, ut magnes trahit ferrum. Ceterum id electri non vere planεque esse lapidem, sed succinum, seu arboris lacrimam , concretam in corpus veluti lapideum, ostendunt quidam Veterum. Constat etiam, id ipsum auricolor aurique instat fulgidum ele Etrum , dici esse lacrymam Heliadum. Aurum namque metallum sacrum est soli. Volo autem, observes, DION YS IU M electrum postea, lapidem fluviatilem vocare. Pyrene porro , mons maximus, qui Hispaniam & Celticam separat. , Celii , qui aliis, vocati hi Geographo Κελτα , Celta, ut oι πυ--, Gur1se. Pertinere dicuntur Celtiatque porrigi usque ad Rhenum. Et abiis Galatae omnes Europaei, seu Galli, Celti a Graecis sunt appellati. XXXIX. Post Eridanum Tyrrheni, de

330쪽

I 42 quibus inferius : a quibus ad orientem initium Alpium. Devolvitur per medias has Alpes Rhenus, amnis Celticus, qui duplici ostio in occanum exit borealcm, pernix, quique ponte dissiculter jungatur , atque obliquus. Hic est . qui foetus nothos , seu spurios , dicitur a legit mis diicernere, quippe qui legitimos sustineat; illegitimos vero fundo Lethes,

seu oblivionis & aquorum consignet. Alpis autem, mons maximus. Quare etiam multitudinis numero dictae sunt Alpes. Aiunt porro, hanc vocem Graece redditam atque interpretatam, idem Valere, atque clausuram, seu claustrum. Tradunt etiam hunc montem sublimem adeo esse atque excelsum, ut ne quinto quidem quis die eum montem conscendat. lncipit autem ab iisdem locis, a quibus montes Apennini, de quibus p stea. Atque hi quidem sunt circa Genuam, quod est Ligurum emporium. Sed &genere neutro vocata nant Alpia ; nec non Albia cum b. Deinceps a Rheno Ιster ε σελλεται, oritur, nimirum alicunde

SEARCH

MENU NAVIGATION