Eustathii ... Commentarii in Dionysium Periegetam. Alexandro Polito ... interprete

발행: 1741년

분량: 741페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

IN DIONTS PERIEG. Iss cendas , multarum nimirum apium autricem : circa quam nascitur, inquit, asterius, lapis pulcher , ceu stella quaedam , resplendens, & φλογι-μιπιο ομοια, I chnis flamma ignis quam

simillima. Quocirca hic etiam lapis lychnites Vocatur. Quanquam alii hunc

istum lapidem seleniten nominant .' quom niam cognationem quandam naturae habet, ut aiunt, cum Ictene , seu Lunar

iit & Borysthenites, quod est electrum, si cuti etiam supra proditum est , simul

cum Luna & decrescit & augetur. Ceterum quidam enerunt accentu gravi, & nomen esse volunt masculinum , qui ita scribunt: φυ--ίMπαν ομοιος , hchnis flamma quam simil us. Alii vero de Pallene. sic aiunt . Pallene , urbs Thraciae, a Pallena Sithonis filia. Est autem Pallene etiam peninsula triangularis , a gigantibiis olim habitata , quos quum Hercules olores hominum planeque inhumanos reperisset, debellavit: quo etiam

352쪽

tempore tonitrua, igneique simul turbi, nes deciderunt. Qgare etiam dii visi sunt in hac pugna suppetias Herculi t lisse, malosque illos αφλέξαι , combus Alse ; ideoque regio illa Phlegra est apis pellata. Ab his ipsis locis DIONYsius Pallenidem, Ρrotei filiam vocavit , ubi sermonem habuit de Alexandria. Quidam tamen existimant , Pallenen Vocatam Cassandreae peninsulam , ipsam quoque AEgaeo adjacentem : ubi & l cus quidam , corrupto vocabulo, dictus rone, eodem, ut Videtur, nomine, atque Torone, Protei Thracici filia , secundum Lycophronem. XLIV. Europae quae magis curva ac gibbosa erant quum Perlegesi hac sua descripsisset, Iberes nimirum, qui ad Oceanum usque borealem porrig-tur, & Pyrenaeos, & Brcitanos, & Germanos, & accolas Istri. ab utraque ejus parte, & ipibs Thraces, Europam nobis reliquam , trianguli instar, descriptam intelligcndam rcIiauit, tribus lateribus , uno occidentali Iberum, altero

353쪽

IN DIONTI PERIEG. Issopposito Graecorum , tertio denique Ausonum ; itaque haec ista latera a triabus clarissimis ac celeberrimis , gentiabus insignivit, atque nominavit. Ac vi-

de , quam artificiose , quamque definith atque dilucide Perlegesi sua procedat,

neque auditorem sinat huc atque illuc in immensa illa regione oberrantem Conturbari. Hesperia, regionis Iberum κρηπὶς, crepido propinqua est oceano, ubi & Alyba , columnarum Herculea rum una, ut & alibi dictum est. De Iberibus autem, quaecunque oportebat, scripta sunt supra. Volo tamen obse ves , ut hoc quidem loci κρηπιδας , cro dines, vocat, quae diximus supra, latera triangularia: perinde ac si quis h ses diceret, Eo quia unumquodque horum trium laterum haberi potest pro basi. namque proprie de crepida , seu Calceamento ; sed per catachresti dicitur etiam basis tum de fundamento , tum de aliis etiam hujuscem

di. Quin & postea ab cadcm caussa

latus trianguli, , sedem, appellat.

354쪽

urbs Iberica , beata atque opulenta a Tartessus , quam & amoenam Vocat a& solum hominum opibus asei fluentium, nimirum divitum atque Opuo lentorum. Aiunt autem, Baetin fluvium

esse Hispaniae , duplici ostio, atque in . ter haec ostia duo , tanquam in insula, mediam positam esse hanc istam Tarteseium , sic appellatam, eo quia Baetis ipse Tartessus apud veteres V abatur. Atque hujus etiam meminit Comicus in Ranis, cum per jocum, atque ut loci multo remotioris longinquitate audit

rem exterreat, muraenam dicit Tarteiasiam. Proditum porro est . Tartessum amnem famnum incolis deferre. Pyr ne , maximus mons , cujus sub pede gens Cempsi. Habet autem initium PDrene ab Oceano boreali, atque ad mare

usque Hesperium porrigitur , Celtosque I & Iberes, seu Hiipanos, dividit. Eademque Pyrene, non mons modo Pyrenaeus, ut supra dictum est; sed etiam multitudinis numero . montes dicti PD

355쪽

nium utroque numero efferuntur.

X L V. Ausoniam , longε protentandi egionem , mediam secat Apenninus, seu Apennius mons , cujus Alpes quidem . principium s finis vero νε Σικελικὴ πορθμὶς, hoc est, o mρθμος , fretum Siculum, ut & alibi dictum eii , circa Leucopetram . quae est in territorio Rhegino. Rectus vero, inquit, hic iste mons, Veluti εκ ἰθυμμενος, ex L nea, sive examussim , directus, nimimimin rectitudinem extentus, tanquam δὰλεμης; ad amussim , qui quidem funiculus eii fabrilis ad ligna dirigenda. Deinde ad hyperbolen sententiam hanc Pomticε exaggerat; itaque dicit ad amussima tectaque adeo linea motitem hunc esseritentum , ut ae laber quidem, dmae palladis minister, teprehenderit. Planε autem constat , fabros Poesi ministros Palladis intelligi , nimirum prudentiata Ceterum Rheginum illud territorium,

cujus memineramus , dicitur a Rhegio,

quod ibi oppidum est, a Chalcidensibus

356쪽

conditum. Rhegium vero ipsum sic vocatur , Vcl- ών ρῆξιν , a ruptura, quippe Sicilia per terrae motum γειση, abrupta , a reliqua ibi continente , ut postea explicabitur : Sicuti &Prochyta insula , & Pithecusae, & Sirenes quae vocantur tres insulae, avulsis a Continentibus partes dicuntur. Vel Rh gium dictum cst, perinde ac siquis regium vel basilicum vocaret namque &-, reges, qui Graecis in qhiasi id ita Samnites a splendore & dignitate urbis appellaverint. Promontorium huic ad ortum, Leucopetra, ut dictum est, h. e. Albopetra, sic appellatum a colore, quinquaginta stadiorum intervallo ubi, ut dictum est , desinit mons Apennius. Quemadmodum a tem Alpis numero multitudinis dicitur;

sic etiam sciendum, Apennium, multitudinis numero montes vocari Α- pennios.

XLVI. Tyrrheni, qui & Etrusci &

Tusci dicti apud Romanos, gens latrin ciniis

357쪽

IN DIONTI PERIE . biniis dedita, & crudelis & inhumana sboreales jacent ab eo Apennii montis latere, quod est ad Zephyrum , seu a

latere occidentali: Uocantur autem Tyrrheni a I yrrheno Lydo , Atyis filio ,

quem patcr in caritate annonae, tradita ei ingenti hominum multitudine , emist: a quo vocata ea est regio Tyrrhenia: ubi. duodecim urbes condidit, praefecto iis aedificandis Tarcono; cuj Us etiam LYCOPHRON meminit. 'tque hunc quidem l arconem , propter perlPiCaciam vimque intelligendi, qua jam inde a puero excelluit , canum natum fuisse aiunt, a quo etiam urbs Tarconia. Et hujuscemodi fere ratione Cycnum illum Troianum jam inde ab ortu canum fuisse. veteres testantur , & non tantum propter albitudinem corporis atque capillorum. Post 1 yrrhenos sunt: Pelasgi, qui, propter eget laterii, passim

dispersi. atque vagantcs, mutatis subm- de . sedibus , eo tandem devenerunt ,

procul inde a Cyllene Arcadica, ibique sedes locarunt, deducente eos in colo- Ο nia in

358쪽

niam Evandro, qui, regnante in Arcadia Agamede , Stymphalii filio , matri

suae fatidicae, ut ferunt, obsecutus, collectaque multitudine, eo profectus, ibi tandem substitit: ubi Pani templum posuit,& collem communivit, quem Pallantium a Pallante filio nominavit, qui & eum dein mortuum summo in colle sepelivit, &Herculem a Geryonis bobus redeum tem hospitio excepit. Unde etiam nunc Romani loca, quae regem deceant, sic vocant palatia , detractis per aphaeresin litteris illis immutabilibus Ceterum Pelasgos huc atque illuc, ut dictum est , passim vagari , . atque palari consuevisse , res est sermone vulgi m

xime divulgata : quoniam & Cilices Troadis , secundum Ρoetam, finitimos habent Pelasgos. Quin & Lesbus vocata est olim Pelasgia , & Dodonaeus quoque Iuppiter est apud Poetam PGlasgicus. Fuerunt etiam Cretae habit tores Pelasgi, qui eo aliunde demigrarunt , ut minime omnium obscuis smia

359쪽

IN DIO NΥS. PERIEG. Ignificat Tysses in verbis suis ad Peneialopem. Ad haec Lemnus habitata olim fuit a Pelasgis, a quibus in proverbii

consuetudine versantur Lemnia mala . propter caedes, quas fecerunt, quippe qui tum mulieres captivas, tum liberos, quos ex iis susceperant, per nefas intes)fecerint' Sed & in Achaia, quae est in Peloponneso, fuerunt Pelasgi. &lici in Asia, ut HERODOTus ait. EuRIPIDEs vero ipsos quoque Argivos , P lasgos fatetur, in illis verbis et Olim PGingi, Danaida postea. HERODOTUS autem non in Lemno modo , sed etiam in Imbro , habitasse dicit Pelasgos. Est etiam Athenis murus Pelasgicus , sive Pelargicus, ut Comicus aperte docet . in Avibus e quippe quum Pelasgi , ut

memoriae proditum est, vocarentur etiam apud Atticos Pelargi, seu Ciconiae, propter vivendi institutum erraticum a Vagum. Erant enim , propter egest tem, vagi atque errones. &, avium imstar , quocunque res , aut casus ferret,

360쪽

3 I E U S T AT HIU Icomtricabant. Immo &Thessalia, quae circa Peneum dc Thermopylas erat, dicta ab iis est Argos Pelalgicum , eo quia ibi imperitaverant. Aiunt item, Arcades jam inde ab antiquissima gentis memoria Pelasgos fuisse, ut dictum etiam supra, qui militare vitae genus amplexi fui flent, atque inde clari δc illustres evasissent. Fama quoque est , Pelasgos quoidam annos quinque & octogintη

imperium fortitcr maris tenuisse.

XLVII. Post Tyrrhenos & Pelaiagos, illustrium Latinorum gens, seu ge nus μερμερον , curiosum , hoc est, commentationibus ac speculationibus deditum vi intelligendi praeditum, meditationibus atque contemplationibus addictum. Vel quod ,propter fortitudinem, quam habet, in caulla est hostibus τὼ --α ρ μωραίων.

. --, cur multa anxie in animo

cogitent , nimirum curent , curaeιe ct cogitaιione complectantur. Sciendum autem est, Latinorum gentem dictam est

se per pςriphrasin pra Latinis. Q circa

SEARCH

MENU NAVIGATION