Eustathii ... Commentarii in Dionysium Periegetam. Alexandro Polito ... interprete

발행: 1741년

분량: 741페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

IN D IO NI S. P E RIEG. I 43 de infi a ανατέλλει, exigit atque exoritur/quem & sit crum vocat, & consueta n

minis repetitione extollit. Quippe de ΙΩtro adjicit, eum in Euxinum spumam

aquae universam evomere, quintuplici meatu aqualium , hoccii, ostiis quinque, ubi circa Peucen circumvolvitur. Insula triangularis,

Peuce, sita inter ostia Istri. Veruntamen PTOLEMAEus Istrum quoque, sicuti & Nilum , septem habere ostia affirmat. Ac similiter Geographus, qui cum scribit maximum esse fluviorum Europae ; distareque ab intimo sinus Adriatici reces.su stadiis mille; initioque eundem a Ge manis ducto, ad austrum fluere ; postea ad Orientem flecti usque in Pontum et habere aulcm ostium maximum, quod sacrum appellant, quod quidem ostium ponte junxit olim Darius , ut Xerxes augustias Hellesponti: Istrum denique alias

quoque parvas insulas, praeter Peucen , Ostiis suis comprehendere. HERODOTUS porro Istrum amnem Celticum novit, ubi eum ait, multis fluminibus exceptis, au-

Μ s geri,

332쪽

r 44 EUSTAT HI Us geri, initiumque a Celtis stimere, &Per totam Europam fluere. Quin &idem ipse quinque hunc ostiis esse commemorat, eumque ait ipsum sibi fera semper aequalem fluere,caussamque etiam

adjicit, quae sibi videtur. Verum Ge graphus alium quoque Istrum, ortum ex hoc habentem, influere, secundum quoiadam, dicit in sinum Adriaticum : per quem etiam Istrum plerisque vulgo via detur Argo ex Ponto Euxino in Adriaticum mare evasisse, quo tempore A FOnautae, aureum vellus furati, e Colchide fugerunt. Atque id etiam notum fuit Aristoteli, ubi trichias solos docet ex Ponto in Istrum remeare; deinde , ubi is divortium iacit, in Adriaticum deΩcendere. Nam & ipse in his verbis taci-th innuit alterum hunc Istrum , cujus Geographus meminit. Addit idem Geographus, Istrum vocatum aliquando fuisse Matoam, quod perinde est ac si Grae-cὶ diceres Ασινον, seu Innoxium; saepeque trajicientes ipsum Scythas nullo incommodo affectos fuisse ; sed, accepta tandem

333쪽

INDIONTS PERIEG. 14sdem repentὶ calamitate, nomen eos ii minis interpretatos fuisse, & Danubium vocasse , tanquam si acceptae ab illis offensionis culpa teneretur; id est, isto hoc nomine, ex linguae ipsorum proprietate , in crimen ab illis vocaretur, quod importatae iis cladis auctor extitisset. Scri-hit ille praeterea, oppositos esse Istro az- quali distantia ab Adriatico ad Pontum Euxinum montes primum Illyricos, deinde Patonicos, postremo Thracios et de quibus est etiam 2Emus , situs nimirum ad Pontum ipsum Euxinum. Media igitur inter hos montes Paeonia, tota excelsa, cui ad Thraciam adjacet Rhodope , ubi quae nunc appellatur Cloco inirea. Quidam vero ita de Istro quam brevissime: Ister, qui Pannonios praeterlabitur, ex Hercyniis montibus jam inde a fonte navigabilis attollitur, si seque in brachia scindens, partim in Pontum, partim in Adriaticum fluit. XL. Istro ad septentriones gentes hae adiacent, Germani, Samatae, nimirum Sata

matae s

334쪽

146 EUSTA THIUS malae, per ellipsin litterae immutabilis ut supra scriptum est, & Getae, & Bassetarnae, regioque immensa Dacorum, &Alani & Tauri, qui ad Achillis Dromon incolunt, & Melanchlaeni, & Ηippemolis gi, de quibus in Commentariis ad Iliadem, & Neuri, & Hippopodes, iidem, secundum quosdam ac ChaZari,. dc G

Ioni , & Agathyrsi. Atque hi quidem

Boreales. Istro vero ad austrum sunt Gerrae, εc Norica oppida permunita, Se Pannonii, iidem, secundum quosdam

ac Bulgari, & Moesi, magis hi quidem

Boreales, quam Thraces, dc Thraces ipsi, regionem immensam tencntes. Porro autem ex his gentibus, de Germanis qui dem dictum, quod satis est e videbatur a de ceteris vero, si quid memoratu dignum epitomen scribenti Occurrerit, id sane dicetur. Gentilia nomina in ανος producunt apud DIONYSIUM penultimam, ut , Bretanus, Γερμανο , Germanus , 'Aλανος Alanus. Καρμανος , Carmanus, Λευκανος, Lucanus. Nomen genis

335쪽

IN DIONTS PERIEG. IAI gentis nequaquam est το Η ριδανὰ , danus. Est enim fluvius. Quocirca co ripit penultimam, sicuti etiam τον , Oceanus. Getas statuit DIONYs Ius

ad partem Borealem Istri, ut supra di tum est: Sicuti etiam Sarmatas, quae gens est Scythica. Verum HERODOTus Getas, Thracum partem esse opinatur. At Geographus ad utramque fluminis ripam habitare eos tradit, ut &Μoesos. ipsos quoque Thraces. Sunt autem, inquit, mulierosi, studiosique admodum rerum divinarum di apud quos fuit Zamoixis , Pythagorae atque AEgyptiorum auditor,

qui & multa praedixerit, deusque ab iis

habitus, ac propterea appellatus fuerit,

atque etiam cum rege in partem administrandae Reipublicae venerit. Quin &fuerunt, inquit, aliquando Getae Romanis quoque ipsis terrori, quum & ID trum transmisissent, & Illyrios & Thraces& Macedones diripuissent atque devastaLsent. Μoris atque instituti est Getarum, uxorem supra maritum demortuum ju-

336쪽

gulare, & cum per caduceatores, seu legatos, de pace agunt, ac foedus ineunt.

cithara canere. HERODOTUs quoque narrat , sagirias eos in coelum adversus t

nitrua & fulgura conjicere, itaque deo

comminari. Ad haec commemorat Geographus, penetrasse olim Alexandrum ad Getas, qui sunt trans Istrum, muneribusque acceptis, pedem confestim retulisse. Scribit etiam, eosque 3c Dacasusque adeo aliquando excrevisse, ut ducenta hominum millia in bellum educerent; postea vero eo imbecillitatis dea venisse, ut parum abfuerit, quin Romanis obtemperarent. IULIANus item in Oratione quadam sua scribit, Getarum gentem, si qua unquam fuit, maxime bellicosam fuisse, tum propter robur ac fomlitudinem, tum propter ramoixin,quem honorant. Non enim mori se se, sed demigrare opinati,mortem promptius atque alacrius obeunt, quam se se peregre proficisci. atque in alienas regiones transportari patiantur. Immo Fc HERODOTusdatores eos immortalitatis appellat, prop-

337쪽

INDIONTS. PERI E s. I ster praestigiatorem illum, quem diximus, Zamoixin, quem ipse etiam dicit Pythagorae operam dedisse. Narrat etiam Getas Thracum fortissimos atque justissimos. Tradit denique, Darium eos subegisse, cum trajecto ratibus ex Asia Oxercitu, iter per Thraciam faciebat. Dacas Vocarunt nonnulli Da . Quin &Geographus testatur, Dacas nominatos olim Daos fuisse. Verum Herodotus genus Nomadum Persicum Daos dicit, mmiliter atque Mardos, & alios nonnullos. At Ethnicorum scriptor Daciam ait ad loca Borystheni flumini propiora pertinere : quo de Borysthene nos inferius.

Notat autem, nomina ut plurimum se vorum apud Atticos , esse Davos, & Getas. Fertur item historia, Dacas magis australes esse Istro. Narrant enim, Aurelianum Romanos in Daciam ad habitandum missos, inde deductos , propter pericula, quibus in ulteriori Istri ripa

premebantur, media in Moesia coli disse, regionemque illam Daciam nominasse. Alanus, mons Sarmatiae, a quo gens

338쪽

EUSTA THIUS 1 ogens Alani accepisse id nominis videntur, quos DIONYSI Us robustos equisque abundantes vocat. Achillis Dromos,

quem Tauri populi incolunt, tractus est quidam angustus stimul & longus, &, secundum Geographum, peninsula, plana, & ex aequo distenta ad mare, veluti taenia quaedam, seu fascia, longitudine fere stadiorum mille in ortum , atque sabulosa; latitudine vero, ubi quam maxime duum stadiorum. Dromon hunc Graecus ille Achilles circumivit atque peris lustravit, dum Iphigeniam, Agamemnonis filiam, insequeretur, ex Aulide in Scythiam abreptam, cum ejus loco Dianacervam in sacrificium substituit.Ubi multo temporc Achilles commoratus, ut placet etiam Lycophroni, locum de no .mine 1uo appellandum reliquit. Iphigeniam autem desponsam prius fuisse Achilli , communi jam sermone est pervulgatum. Ceterum alii alium omnino esse volunt Achillem hunc apud Scythas, I corum illorum regem, qui & Iphigeniam eo missam adamavit, & ibi, dum eam

339쪽

INDIONTS PERIEG. tyx persequeretur permansit, ex quo locus ille, Achilleum. Qui vero ita amrmant, testem adducunt Alcaeum, in haec verba : Acsilles , qui S thia imperat. Porro autem ab Achille Leuce quoque

intula, de qua postea, Achillea insula vocata est in Euxino, quo aiunt Scythae Achillis animam trajicere, ibique delicias ipsam sui lusitando lacere. Tauri vero populi vocati esse perhibentur a

tauro animali, eo quod ibi locorum Osiris , juncto bove, terram araverit.

Prope ab his murica insula, quae etiam Maeotica, magna & perinsignis: cui &Phanagorea adjacet, & Hermonassa, uepostea dicetur. Quin & Diana dicta esse videtur Tauropolos, seu Taurica, ab his ipsis Tauris , quibus gaudebat atque delectabatur, quod sui gratia hospites mactarent.Taurisci tamen Norici apud Gerelaophum alii sunt ab his Tauris. XLI. Melanchlaeni dicti, σα ἐν

' μελαν του , propter vestes nigras atque atras gestari ab iis solitas , ut idetur etiam Herodotos qui quum eos N carne

340쪽

Isa EUSTAT HI Uscarne humana vesci dixisset, adjicit, supra Melanchlaenos cile lacus regionemquc vastam atque desertam. Fcruntur Neuri regionem Olim suam propter se pentes deseruisse ; ipsique praestigiatores et se dicebantur. Itaque quotannis, quod est apud Herodotum, Neurorum unus quil quo fit semel per paucos dies lupus,& rursus in hominem restituitur. Et ob. scrva, ut quidem, id est, hinnulus. seu catulus cervi, scribitur per 3 , Nwροι Vero, Neuri, quod est nomen gentile, qui ctiam Νευρῖται, Neurita, per diphthongum Herculis filii,Gelonus &Agathyrsus: ex quibus gentes, magis boreales Istro,

Geloni & Agathyrsi. Itaque sub stigidis

Agathyrsis, ut DIONYSIus ait, adamas est pellucens. Geloni veto, ut alii tradunt , & terram colunt, & stumento victitant, & hortos habent. Verum is, qui Ethnica conscripsit, haec habet . Geloni, civitas Sarmatiae, a Gelono, qui stater fuit Agathyrsi, Herculis filius. Est in ejus finibus urbs Lignea magna, scis,cundum HERODOTUM, in Sudinis sita .

SEARCH

MENU NAVIGATION