Eustathii ... Commentarii in Dionysium Periegetam. Alexandro Polito ... interprete

발행: 1741년

분량: 741페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

IN DIONTS PERIEG. III sciate prosecto magna. Apud hos fertur esse animal mirabile, magnitudine fera bovis,formavero faciei,cervo simile,quod Tarandum vocant, venatu illud quidem, Propter ejus mutationem perquam disicile. Ubicunque enim tuerit, pilorum Colorem mutat, aliudque fit atque aliud& transfiguratur, sicuti etiam chamaeleon,& polypus. At vero de Agathyrsis idem ipse Ethnicorum scriptor testatur, siccos appellatos aut ab Agathyrso, Herculis filio , aut a thyrsis Liberi patris. Thymi

autem, rami quos in Bacchi sacris ferunt. Herodotus porro non Gelonum modo ,& Agathyrsiam, Herculis filios commemorat; sed etiam Scytham, minimum natu , eumque generosissimum : quos Hercules filios suscepit, quum eo tempore , quo Geryonis boves abigebat, in Scytharum regionem velaisset,corpusque ibi, ut narrat, cum semipuclla, mixtae naturae miscuisset, quae semipuella mulie bri simul natura erat & viperina; superne . quidem usque a clunibus, muliebri; infernd vero, serpentina. Quin de idem .

342쪽

mollissimos; eoique aurum gestare, communemque inter sese atque promiscuum mulierum usum lacere; Gelonos vero . jam inde ab antiquitatis memoria, Graecos esse, & agriculturae operam dare. Borysthenes, perceleber ille inter fluvios,& decantatus, aquas cum Euxino commiscet ad frontem, ibi, de qua diximus , Arietis, recta veluti ad lineam , ex adverso , e regione nimirum Cyanearum petrarum. Ibi in Ripaeis montibus Scythicis, & Aldestus , inquit, &Panticapes amnes murmurant: quorum

ad gurgites, suave lucens electrum , ineunte Luna , quidam veluti splendor, augescit. Ac vide, ut hoc istud electrum consensionem conjunctionemque naturae habet cum Luna; itemque ut clectrum hoc loci dc genere quodam lapidis intelligendum est; non vero de Lacryma, quae fertur esse populorum, quemadmodum supra dictum est. Ripaeis autem in montibus nivem nunquam dolicere , scriptum est supra. Supra hos

343쪽

m DION TS. PERIEG. Is smontes ii, qui vocantur Hyperborei, usque ad mare, quod ibi est, porrigi

ac pertinere dicuntur. Ceterum a Panisticape amne Panticapaeum ibi nomina. tum, oppidum sane magnum, ab AEetae filio conditum , tumulus in orbem ci

cumcirca habitatus, ad stadia viginti . Bosporanorum illorum metropolis. Ηerodotus porro de his ipsis fluminibus ait, maximum esse Borysthenem atque affluentissimum amnium Scythicorum, &ad potandum suavissimum, limpidumque inter turbidos fluere; atque ad ejus etiam ostium sal sponte sua concrescere;

eundemque amnem cetos pergrandes, spinae expertes, quos Antacaeos Vocant,

ad salsuram subministrare; Panticapem vero, a septentrionibus fluentem , ad extremum cum Borysthene commisceri; quod autem inter haec flumina agrorum est, Scythas id agricolas colere. Decem porro dierum iter esse ait ab Istro ad Borysthenem ; ac tantundem a Borysthenead Μaeotia paludem.

344쪽

EUSTA THIUS XLII. Quae supra dicta sunt, με -

αςω ἐρυμνὰ, Norisia oppida munita, quidam scribunt sine τώ ν in principio : atque ab his fortasse portus 's1-ος, oricus. Sic enim Hecataeus Deinde Buιhrotus urbs, deinde Oricus portus. Et Apollonius: Mν ἀ-φαειθ' , ad Oricum appellere. Et

Polybius in septimo : Incola Orici , qui etiam primi naviganti ad dextram sit uni, adingressum insinum Adriaticum. Quidam

vero scribunt , Noricia, cum L At vero ἐρυμνώ, munita , quidam scribunt ἰρυυσὰ, hoc est, arboribus consita & densa, ac nemorosia. Unde etiam nigra . ab umbrae magnitudine apparent. Quare etiam apud HOMERUM , in illis verbis : μ λ - δρυδε - φωάου c, disciso roboris atro ; in in δρυος . atrum, nigramque roboris, seu quercus, quidam intellexerunt densitatem soliorum, prointcr umbrae nigredinem, quae inde emcitur. Atque haec quidem de oppidis Oticiis. Verum Geographus , ubi gentem quandam conjungit cum iis locis, quariunt circa Aquileiam, Noricos scribit

345쪽

IN DION TS. PERIEG. Isrcum, ν ' ubi tum alia commemorat,

tum illud etiam , nimirum prope ab in- timo Adriatici simus recessu, locisque illis ad Aquileiam, Noricorum quosdam incolere , itemque ad Aquileiam in Tauriscis Noriciis aurum copiosum provenire, ita ut si quis summam terram ad pedum duum altitudinem egerat, fossile statim aurum inveniat. Habes igitur rtasse Noricorumque & Oricorum diti ferentiam et ut Orici quidem sint, secundum Polybium, ii, qui ad ipsum fere ingressum sinus Adriatici , ubi & Oricus portus & Buthrotus; Norici vero ii ,

qui ad intimum recessum ejusdem sinus, tum ex Geographi sententia, tum secundum complures codices Dionysiianos. Videtur tamen D I O N I s I U s Oricos, eosdem , quos Polybius , agnovisse :quippe quum postea affirmet, circa O. riciam regionem Graeciae esse initium ,

quod & mari Siculo cinctum sit & AE- .naeo. Atque haec quidem ita. Verum aliqui tradunt , Phryges sua ipsorum

lingua utrem, noricum Vocare e post.

346쪽

r 18 EUSTA THIUS ea vero quam Apollo rursyae illi Μusico pellem detraxit, utrem suspensum,& aliquanto post tempore delapsum, in fontem, quem Μidae vocabant, cecidisse ; atque eum quidem fontem, mutato nomine , Marsyam appellatum fuisse ; utrem vero a flumine delatum . in piscatoris manus pervenisse ι Pisistratumque Lacedaemonium, oraculi monitu , ex fortuito illo eventu, urbem e aedificasse, eamque Noricum , perinde ac si quis utrem diceret, nuncupasse.

Quod si urbs haec Pisistrati, quippe urbs

Phrygiae, nihil habet commune cum iis Noricis , quorum supra meminimus; tamen haec historia ad multam variamque eruditionem, non prorsiis illepida . neque injucunda. Non Europaei modo Mysi; l ed etiam Asiani. Verum Arrianus Mysorum Europaeorum coloniam

dicit Mysos olympenos Asiae: qui Mysi quidem nominantur vel a Myso. Jovis filio, vel ab alio Myso, filio Arganthonae, generosae illius Oresibii filiae, vel amrsa arbore, seu mysis, utroque enim min

347쪽

modo dicituri quod quidem Lydorum

lingua oxyam significat, ut Geographus ait. At enim HERODOTUs Musos illos Asianos , coloniam dicit Lydorum, Olympenos Vocatos ab Olympo monte Asiatico. Thraces , non Europaei m do ; sed etiam Asiatici, ex Arriani histo. ria , ubi is memorat, ut Phryges & MDsos, sic utique & Thraces ex Europa in Asiam cum Pataro quodam duce traj cisse, quo tempore Cimmerii Asiam ii cursionibus vastarunt: quos quum Ita

ces ex Bithynia ejecissent , ipsi ibi incoluerunt. Ac fortasse ab his istis Τhraciabus longε lateque diffusis ac propagatis Thracesium , quod nunc dicitur , id appellationis invenit. Idemque Arri

nus Thracen quamdam nympham commemorat & incantationum de medic mentorum scientem admodum ac peri tam, quae morbos alios medicamentis

distrahere , alios inferre posset: qualis εe Medea misse traditur, & Agamede, ει Circe illa, multorum sane sermone

348쪽

Iso EUSTAT HI Us percelebrata. Atque ab hac ista Thra-

nominata videtur regio, quae Perceolim vocaretur. Idemque etiam test tur , consuetudinis Thracum fuisse, multas uxores habere , multos ut liberos

ex multis susciperent; & hanc iis comsuetudinem permansisse ait a rege ipso. rum Dolonco, cui filii multi ex multis

uxoribus, fuerunt. HERODOTus autem

refert, Thraces etiam quosdam sub imperio Croesi fuisse . ubi Croesum narrat Chalybes, Paphlagones, Thraces, Thynos , Bithynos, & ceteros, in potestatem suam redegisse. Quin etiam XENOPHON Thraciam, quandam Asianam agnoscit , quae initium sumat ab ostio Ponti usque ad Heracleam, si quis eo ingressus, ad dextram adnaviget. Historia etiam quaedam sacra in partibus alicubi australibus Africae , sirpra Alexandriam, Τhraciam quandam montanam Commemorat , in qua fuisse hominem prodit divinarum rerum studio sancti

risque vitae exercitatione percelebrem.

Ferunt item, Thraces Europaeos notas

sibi

349쪽

IN DIONTS. PERIEG. Isrsibi inurere , atque imprimere consu visse , quippe qui nobilitatis argumentum esse judicent, notatos esse atque i signitos punctis; ignobile vero atque iuliberale , nullis esse notis obsignatos i& honestum quidem , otiari i turpissimum vero maximeque ignominiostam . agriculturam exercere ; pulcherrimum denique , latrocinia agitare , atque cThello & raptu vivere. Manifestissimum autem est, atque inter omnes constat , το ΘμR , Thrax, circumflecti; &, quia id nominis factum est per synaeresin , ideo accentu circumflexo gaudere. Atque hujus quidem vocis synaeresin cla

Ostendit tum Θρηικες, Threices , tum si is eri e , Threicium ostium , tum alia quaecunque hujus generis r ita ut m, Thrax, contractum per synaereis sin sit ex nomine barytono S-ξ , Thraix. Thraces quum regionem habere dixisset δε--α , infinitam atque immensam , clare postea atque aperth quodammodo interpretatur πιπείρονα ,

is nitam, illis verbis: - ad late

350쪽

EUSTA THIUS Isa opontidis sunt maris ; alii super Herus pontum multi um ; alii circa saxum profundum maris A ai. Quare etiam HERODOTUs scribit, Thraces gentem esse omnium maximam, secundum Indos. Esset autem , inquit , prorsus inexpugnabilis , multoque validissima , si unius imperio regeretur, concordique esset animorum sententia. Ac M tasse ea ipsa de caussa, quod regio tanta est amplitudine, tantaque gloria atque dignitate , secrevit eam a reliqua . Europa Vcspasianus , ut dictum est supra. Bryges autem quum olim vocarentur , postea in Aliam transgressi , pristinam appellationem in Phrygum nomen commutarunt. Hellespontum porro dicit ἀγέρροον , multimum , eo quod sit admodum at Πρροος, aquis perquam rapiaee ac vehementer desuentibus. Quare etiam fluvium eum salsum Xerxes per contumeliam appellavit.

urbs Thraeica. Hanc tradit DIONYIIus --οβο ν , aptam ad apes pas

SEARCH

MENU NAVIGATION