장음표시 사용
51쪽
GANDA VENsIVM RERUM Atque hac quidem Re . Gandauensem tangunι, euius de eora percurrere non unius codie is nescio an uniis hominis foret. Plenafunt hsoria, plena omnu annalium vetustas, Ecc. I. B. Gramaius Cap. xxxvi. Antiquitat.
sis est maxima urbium Gandauum, qua etsi in prima pro cella,ac tempestate, &c. Franciscus Bencius Soc. I Esu presbyter in oratione funebri Alexandri Farnesij, Parmae ac Placentiae Ducis, Belgicae olim Proregis.
Sed Gandauum pse praeterieram, quod o civium matritudine , o opum copia, o Metropolitana urbis tiruti superbam. or in itis nominibin, quibus f mperfruit, nobile, Bec. Hubertus Rodulphus, Abbas ordinis Cistercimissis, in panegyrico de rebus ab eodem Alexania, dro Farnesio in Belgio gestis.
Condolentibin uniuersis, clientibus, se amicis, praecipue urbe urbium Gania.
Ioannes Baptista Tri est in Cenotaphio patris sui Philippi Triest Equitis, Gandauensium Consulis Amplissimi. Plura, & ampliora Candae elogia Lector si desiderastea Ianus Lernutius, Daniel H nsius, Ianus DouZa, Nicolaus Burgundius, Carolus Utenhouius, Cornelius a Marca,Maxaemilianus Urientius in poematis, Mattheus
Quadus, in Deliiijs Germaniae Inferioris, Iulius Scaliger in urbibus, Gerardus Corsetius in Epistola ad Marcanum, Hieronymus Cardanus in libris de varietate re- rum,
52쪽
Lr R I. Iarum, Valerius Andreas in Bibliotheca, Laurentius Suarius in supplemento Naucleri, Levinus Lemnius inlibb. de occultis naturae Miraculis , Belleforestus , 8caeheuetus in Cost graphia, alij in alijs suis scriptis fusiora dabunt.
C A P V T III. Gundaui descriptio, summatim ea complectens, pue
ad urbis commendationempertinent. GAndauum amplissima Flandrorum Metropolis, ac
totius paene orbis inter urbes miraculum , in hanc quam videmus magnitudinem, quae omnium fere nobilium in Europa ciuitatum par, ac multarum etiam superior est: suis paulatim viribus excreuit, Contraque aliarum urbium fata inuictam hactenus ςternitatem meruit. Coluere eam primum indigenae Gordunt, siue Gondunt, veteres, teste Caesare , Nerviorum clientes,
dein Romani: quos ipse Caesar hic praesidio collocasse constanti annalium memoria refertur. Inde Uandali, Franci his postremo accessere Germani. quorum pars maxima Saxones, quos ad millia hominum sexaginta Carolus Magnus in hanc Belgice partem traduxit. Urbs est, uti e sequentibus patebit, non amplitudine solum,& dignitate , sed amoenitate quoque loci, quam flumina, rivi, aquae fluentes, quales tota Europa nusquam, prata, colles, dc casum denique no alibi suauius,alficit, cum primis conspicua. Aspicit ab Aquilone Antuer-piam, ab ortu Mech liniam, a Uulturno BruXellam, a Cauro denique Middelburgum Zelandiae, a quibus Omnibus aequali fere decem leucarum interuallo abiungi -
53쪽
tur, distatque sub longitudine graduum 2s . minutorum y 4 s .latitudine vero graduum s i . minutorum 14. aspectu superbo, loco admodum salubri, & opportuno, quarto videlicet a mari lapide. Et ad situm eius quod attinet, si quis totam, non dico Flandriam, sed Europam perlustraret: non facile commodiorem, aut amoeniorem urbi condendae locum inuenerit. Aliae repentinis aquarum inundationibus urbes obnoxiae sunt, alias vicini maris vexat austeritas, his paludes, foetidaeque camarinae sunt graues, illis vel aquarum penuria, vel soli sterilitas, vel alia incommoda ad foclicitatem impedimenta sunt. a. . quibus omnibus liberum Gandauum, maxima ad On uem humanae vitae usum commoditate abundat. Tanta autem eius est amplitudo, ut tria Germanica mi iliari Ain ambitu continere a multis dicatur. Sed ad alia urbis ornamenta antequam veniamus, prius de varijs, multisque eius Fluminibus, quae praecipua, ac aeterna ctu
piavitisa tatis huius decora sunt, agendum est. Sunt autem siue Gaad n- a natur a, siue ab arte facta sex potissimum nunc fluenta, s m. quibus amoenissime irrigatur, ditaturque haec Ciuitas: Scaldis, Legia, Liuia, Moera, Canalis nouus, Fossaque, quae se ad ostium, vulgo, Het Sas, in Oceanum exonerat. Ad Scaldim quod attinet, fluuius antiquus, & PtOlemaeo Tabuda dictus, celebris est, piscosus, cursu citatior, arena flavus, nauigijs tamen idoneus, apud Hannonios non procul a Ualencianis ortum habet. Legia aspectu amoenus, pellucidus, leni fluens agmine, cum maiestate quadam Gandauum venit. Is modo notiori nomine Lisa appellatur ; cuius ortum non ineleganti carmine Moreus quidam vates cum describat, versus
54쪽
LIBER T. -- paulino saliens tranquilias in agro, Discedens natale suo de nomine Burgum Nuncupat, o Morinos, infelicemque Tarenclam
Aluit, Ariacum mox diuitiore tumescens Amne beat, nee Mergemo, nec laetus Eierra . Inuidet, ut pleno fecundin protiat alueo Armenteriacas VVaernessoniosque penates: Cominium arciporens, Vironiacique ruinas. Parua etiam Menina sibi nonsenore paruo, Et Corturiacum placet, se vetin Harbabe Gloria, Legradad ad Deinetae moenia nymphas: Mittit ouans, qua tot circumstipantibus υndis Gandiacis tandem meritae connubia Scaldis. Liuiae vero alueus non natura, sed Gandauensium
studio sterni coeptus ia 28. sed assensu Principis Marga retae suffragante, litterisque ad annum Ia 3 1. datis promota fossio, productaque Rodeburgum, nunc Ardenhurgum, & ad portum usque Dammensem: associatis in itinere palustribus aliquot rivulis, & bicorni in primis Cala, ait Gramaius; is spacio decies mille passitum nauigabilis uniuersim, insigne, per ea praesertim tempora, quibus mercatus Brugis vigebat, nundinantibus compendium praestitit. Moera a Moer ha, ditionis Nasiae pago, per Uinhelam, &Dortulam ad nos derivatur, Amnis est inter obsitos paludibus, & caeno, uligineque campos ciS Iani petram, vulgo S. Ian Steen, equorum mercatu nobile olimmunicipium, natus: ubi inuento, alibi parato productior factus alueo, demum se secans hinc Durmς fluuio Nasiano miscetur, inde versus AxeI-lam Oceanum petit, rectoque flexu, dc fluxu supra angulum Ambacti veteris, inde Winckele nomen inde- .ptum influit aquaeductum Noui vocabulo signari soli-G a tum.
55쪽
a GANDAVENSIUM RERUM tum. Aquaeductus autem i Ile novus, etsi manu factum alueum nabet, eum Iamen grandiorum etiamnauium tolerantem videmus, per quem, perque iam dicta flumina quantam omnium rerum, ab omni orbis 'parte, accipiat copiam Gandauum, incredibile, dictu est; ex his enim in mare Patet via per eundem alueum siue aquaeductum, quae te ad ostium, vulgo Het Sas in Oceanum, Ut ante dixi, exonerat. Cataractus in hanc rem
stupendo artificio exstructus. Hinc fit, ut nihil terrae vicinet, nihil mare , nihil transmarinae regiones gignant, quod non ut domi natum Cives paruo, aut tolerabili Ditem pretio, si quieta sint tempora,obtineant. Quin ad vicinas quotidie urbes plurima transmittunt, utpote, Antuerpiam, Brugas, dc in Zelandiam triticum prςstantissimum, & butyrum laudatissimum, in alia locia sal, Sepisces, ut cetera omittam, Cum ad aedificationem, tum
ad quotidianae vitet usus pertinentia. Coeptus est verbaquaeductus ille versus Oceanum fodi ad annum a s 3 . a domo rubra ad aggerem usque marinum, qui importuno suo obiectu antea naues exitu, atq; ingressu Oceani prohibebat, quod alij tamen in annum Iyso. se runt, quo primum proXimo ad mare repagulo lapidem solemniter posuit Antonius Baenst Eques,Senatus Candauensis praeses. Anno denique Is 6 a. perfossus ager
aqua fluviatili marinam supernatante. Cum inaeum aquaeductum Iurisdictionem Princeps anno I- . Ganindauensibus contulisset. Mirandum vero, quod praeter hos,quos iam nominaui, partim ab arte, partim a natura
fluuios, etiam alijs, 8c cupluribus quidem aquae perennis meatibus haec ovitas alluatur, qui propinquis hinc illinc locis exorti, dc vel ipsa sui natura, vel humana industria,grandioribus aquis mixti, Gadauum veniunt. In
56쪽
In illis aquaeductus Eclonianus est, is per Lembeham,
Sted ingam, Erlueldam , & Clusam in celebrem noui Sassi foslam lapsus, non parum commodus Rei p. Gandauensi, utilisque, lignorum praesertim aduectione, sentitur. In his etiam Cala est, quae gemino olim cornu in
Iunam, nunc in canalem nouum Gandobrugensem veniens, apud Ruseledam Buscam uello vicinam ortum habet,verlim si ex ijs, quae labore,& industria hominum fiunt aliqua sint, quς laudem, ac admirationem mereaniatur, erit profecto Canalis ille nouus Gandobrugensis, qui 161 3. auspici js Serenissimorum Principum Alberti,& Isabellae, communi Flandrorum aere, Gandauo Brugas, & illinc ostendam usque, regio plane, augustoque opere fodi coeptus est. Singulare etiam urbis beneficium est, quod frumenti per Scaldi m inuecti quadrans, rer alios fluuios sextans, in urbis usum a Curatoribus uius rei Gandaui retineri possit. Neque vero solum
omnium earum rerum, quas usus hominum exigit, s ei litatem , & abundantiam huic urbi flumina Lura memorata praebent: Verum etiam mUnam agrorum sertilitatem praestant, & ad incoIarum salubritatem non parum conferunt, dum quidquid est rdidum, foetidumque , quo morbi grauiores gigni solent , secum abri. piunt,unde aer hic purior. gnatiorque , minusque quam alibi foetoris habens . Eadem dein flumina vario flexu,
& reflexu concurrentia, ita urbem amplectuntur, per
Iuunt, & intersecant, ut viginti sex Insulis factis, quae . tum publicis, tum priuatis domibus occupantur, eam munitissimam reddant, & hactenus inexpugnabilam. Horum enim septi s occlusis intra primum lapidem incindatione se tuetur, ijsque maxime, post Ciuium virtutem confisa, quosvis solet hostes contemnere. Magni OIs tudine
57쪽
36 GANDA ENfrvM RERUM tudine omnes fere Europe urbes vel superat, vel aequat, cum, ut ante dixi, tria in ambitu milliaria Germanica comprehendat: quod hinc cuiuis facile est colligere, qudd a porta Cesarea, quae Bruxellam spectat, siue Per- sellica, quae Cortracum, ad Mudanam usque unius hori; sit iter. Ambitus vero intra moenia est ψ s6qo. pedum Romanorum, hoc est , Italicorum septem milliarium. Pontes Pontes, quorum multi tribus, duobus alij fulciuntur
Gauden' fornicibus, xcv iri. maiores habet, qui iustae magnitu- si dinis actuarias naues, siue Hol cades, eas Gandavi Pleyten vocant, annona mercibusve alijs oneratas nulla dif- Moia. ficultate transmittunt. Molas pneumaticas, seu ventis agitatas, plures quam centum, & viginti habet earum pars maxima frumenta frangit; aliae ex semine contuso oleum essiciunt: aliquae aquam ex uliginosis pratis in flumina deducunt. Sex item aquarum impetu rapiuntur ; e X quibus quatuor granis frangendis, quinta corticibus, sexta papyro conficiendae olim seruiebat. De trusatilibus ver5. vel machinarijs, quas aut homines, aut iumenta Versant, quae non facile numerari possint, nihil hic dico. Templa numerat circiter sexaginta : interea Augustissimum Cathedrale D. Ioanni Baptistae olim, nunc S. Bavoni sacrum,structurae profecto magnificentia, masnitudine, & turris an . a 2 . de caelo tactae ele-D. hac gante fabrica spectabile . Est in hoc multorum Canoni-Ecci se corum Collegium diues, & honoratum, Sedesque Epi- f si h scopalis . estq: aurei velleris celebritate ibi bis peracta, 'δ''' Imperatoris Caroli U. Baptismo ornatissimum. Silama. a. est eX aduersia turris Bellafortis , vulgo Belsore dicta, ea . s. visendum sane opus forma quadrata, superne quam in-ι. a. serne decem pedes latior, & sua interim stans mole annis iam fere trecentis. Sunt & in urbe Gandauensi Xenodochia
58쪽
t TR I. 3 nodochia cumplura, in quibus mulierculae quaedam aegrotis adsistunt, sellicitaeque singuloS refouent, atque
ea subministrant, quae ad cuiusque valetudinem arbitrantur : quorum principem tenet locum, quod Bilo havocatur, tota Flandria celeberrimum. Quid de Abbatijs dicam eas quinque numerat annuis prouentibus praestantes: quarum prima, &antiquissima est B. Petri in monte Blandinio, a Dassoberto Francorum Rege annos io. post annunciatam hic a S. Amando Traiectensi ad Mosam Episcopo Christi doctri nam, constituta. His vero nunc complures Abbatiae tam virorum, quam mulierum foris accessere. Coenobia plusquam triginta vis
triusque sexus etiam nunc in ea numerantur. Canonicorum Collegia duo. Templa Parochialia septem habet,
eorum unum quod S. Martini in Acherghem, neque minimum, neque maximum, quinquies mille, & quindecim domos, non ita pridem suo ambitu conclusisse fertur. Refert Marcus Uarhewicus suo aevo, hoc est ad annum Is 66. extitisse Gandaui ad triginta quinque domorum millia, in quibus multorum aedificia splendida, ampla, & Principum etiam habitationi idonea, etiamnum visuntur: licet eam urbem incendia frequentia miserandum in modum deformarint, magnaque sui parte absumpserint, quale in primis illud fuit quod an . I a17.
Gandaui contigit, adeo saeuum, ac horribile, ut septem viri,unaque mulier pro metu illius in vicinum forte puteum lapsi ea se ratione a fammis tutari conarentur, ad quos clim magna hominum multitudo, extincto,aut mi ligato iam Vulcanio illo furore, accurrisset, dehiscente terra, suffocata est. Υanta autem aliquando hoc in Opiado frequentia populi fuit, ut eius aequare numerum in
Belgio nulla, in Europa paucae ciuitates pollent. FroiΩ' - H sardus,
59쪽
sardus, & Iacobus Meyerus auctores sunt. Gandani clauium censu habito octoginta millia la decimoquinto ad sexagesimum annum inuenta esse,qui armis, bellisque gerendis idonei haberentur. Laurentius quoque Suis rius, statim in historiae suae exordio, ubi multa de Ganiadauci, in una septem Parochiarum, quae S. Michaelis diiscitur Ecclesia, id temporis, cum Carolus U. ibi naseeretur, fuisse s socio. Communicantium narrat. In tanta
autem frequentia plurimos virtute, prudentia, sertitudine militari, eruditione quoque, ac litteris famam audadeptos,aut meritos haec urbs produxit. Ad viros autem doctrina, ac liberalium artium cognitione praestantes
quod attinet, mox de ijs, aspirante Deo, singulare volumen dabimus. Natales in primis debet huic urbi inuictissimus Rom. Imp. Carcius V. Principum Phoenixi debet & Ioannes Eduardi III. Angliae Regis Filius, BeΤheodoricus Hollandiς Comes, Gandentes exinde nominati , debent plures Flandris Comitum liberi. & si minus curiose,id ab historicis annotatum sit,olim enim
saepius hic, quam alibi Reges, Principesque diuersati
sunt, urbis situ, amoenitate, alijsque naturς donis nimiis rum allecti. Fuit & Gandaui ad annum 8ir. Reginone teste, Carcius Magnus, &lustrata, quae ibi adornabatur, classe circa mediu Nouembris Aquas decessit. Fuit& S. Ludovicus Gallorum, ac Eduardus Anglorum Rex. De aula Principis, in qua trecenta feruntur esse cubicula, de Curia Senatorum, intus amplo atrio, seris sumisptuosa, & operosa elegantia illustri ι de ludis quoque
litterarijs, quae nuper, exceptis triuialibus scholis, Septem, in quibus Graeca,ac Latina institutio erat, E quihus etiam, velut ex equo Troian ,doctissimi adolescentes prodierunt, nihil ni alibi quaedam dicam. M arces. quod
60쪽
quod ariinet,duae nunc eminent. In earum altera, quam Petram Comitis vulgo nuncupant, Prouinciale Concilium, quod vice Comitis ius dicit, & Insula translatum a Ioanne Diuionensi,Gandaui stabilitum est, sedem habet. Alterum Castellum ad ripam Scaldis munitissimum
a Carolo U. extructum est. Multa alia praetereo: vic rum amplitudinem, tot amoenos recessus, tot prata, tot hortos. Fora hac rerum venalium numerantur x .
Spatiosa septem, inter quae excellit, quod vulgb vocant de Urijdach-mari, quod videlicet maximis diebus V
neris hebdomadario urbis mereatui destinatis frequentetur. In eius fori medio, anno nuper seculari Serenissimis Principibus Alberto,& Isabella Flandriae Comitibus urbem primum tunc ingredientibus, statuam Carolo V. Imperatori, gloriosae memoriae Principi, Resp. Gandauensis posuit. Habet & media QDdragesima nundin ε celebres annuas, quas Amulphus iunior Flandriae Comes Gandauensibus concessit. Fertur sub hoc Principe a tribus Regibus obsessa Ganda, ijsdem domum redire coactis, inuieta perstitisse. Ante annum prioris saeculi quadragesimum per haec nundinarum Quadragesimalium tempora, mille ciues splendido armorum apparatu , cum Praefectis opificum in forum prodibant; quod a Caesare Carolo, cum alijsquibusdam ante eadem tempora fieri solitis. abrogatum est. Apluribus saeculis iuxta aedes Palatinas, Leones alit Ganda-uum, tam maiestatis urbis, in Belgio primariae,fiit Gra- maius quam antiquitatis symbolum. Anno 14 7. Lemnis hic cum Tauro duellantis, animosum pectus, furi se cornuum impetu prostratum est. Pugnauit & sortis. simus ille animalium 1 o . cum urso, vicitque. Anno etiam 1 36o. eius vincula euadentis furor, trium homi-H a num
