장음표시 사용
61쪽
num laniena se pauit. Eiusdem sub Philippo Eliatio vi
si spectaculi arguunt longe ante Caroli V. natalem Leo nes , Gandaui alitos, habitosque fuisse ι ob id opinor. quod tempore Elatij Leonem Gentilitium Flandriae insignibus primo insculpentis, primi idipsum imitati
Gandentes scribantur, aequum rari Flandriae caput vultum cum Flandria eundem ostentare, regijque splendoris monumentum uere voluisse. Fuit & olim in Blanis
diniensi Coenobio perpetua Aquila, familiariter etiam.& assidue asseruari solitus ab aliquot saeculis in BauonensiUrsus, quod antiquitatem non contemnendam rea
dolere a Vandalis, quorum hoc insigne Gramaius opinatur. Ad nobilitatem huius urbis quod spectat, si usi
quam toto Belgio , prisca est, Sc auitis opibus instructa. pacisque semper, cum insigni huius Reip. ornamento, ac belli artibus floruit. Cives generatim seueri, graueS, iustitiae,& aequitatis amantes; splendorem,& publicam magnitudinem laudant, Odore priuatam, Magistratuum quoque praeclara saeta impensis in caelum laudibus adtollunt; in eos etiam, si contra leges,& Remp. agere a hitrantur,libera, & erecta squod an probare, an vituperare debeam, nesciost exercent iudicia. In omnibus aliis moderati sunt, frugales etiam magis, quam parci. Itaq; in oeconomia circumspecti, sed cum res exigit, splendidi etiam, & liberales, sumptuosi,ac magnifici. Sunt & 1 fastu , pompaque externarum gentium natura sua alieni ι olim tamen magis; nunc enim quidam communi temporum vitio abrepti, suique Velut immemores, e interorum splendorem non imitari probrosum ducunt.
Ingenio denique tali, ut si humanitate, & beneuolentia eos ducas, ad quaevis paratos; si cogere velis, obluctantes, saxoque iuuenta4 duriores etiam sucos odere, ac
62쪽
t 'LI aER I. : rfraudem, nec aliud in ore, aliud in pectore habere norunt: nisi eos Aulae pestilentia aliunde aduecta adflarit. Mercatui etiam, alijsque non inhonestis artibus dediti; labore manuario industrij,in opificijs strenui sunt olim Τextores praecipui, ac numerosi fuere, in hanc urbem primo a Balduino Comite Arnulphi filio circa 96 s. adducti. Qupndam etiam militiam sequebantur,ac quan- Pellicosita tunc eorum in armis fuerit fortitudo,ac gloria passim historiar, re Annales commemorant. Ausim dicere, ut potientibus hic rerum Romanis fortissimi Belgarum Nerub ,fuere, ita ijs abactis, adepti sque horum locorum dominatum Francis, ac post Burgundis, primas Gandauensibus dandas esse. Nunquam armis oppressi , nunquam sedibus suis pulsi sunt, nunquam Galiis cessere; eos etiam siepe vi tota Flandriae incumbentes repulerunt, totam quoque suis armis Flandriam tutati 1unt. Sub Ludovico etiam Nivernensi, sub Maleano, cum omnem hanc Prouinciam, Artesiam quoque, dc Hannoniam infestam haberent, perstitere indomiti, intulere clades, nusquam victi , varie hostem cecidere. Etiam sub Guidone Dampetra eorum virtus enituit,pulse Philippo Pulchro post Groningensem victoriam, quς eorum fortitudini praecipue adlcribi debeti cum exercitu octoginta millium veniente, Flandrosque, ut sibi videbatur, internecioni daturo, in Aurora ad Hesperum in monte Pabulano acri dextera, animisque intrepidis pugnauerunt. Exercitu etiam aliquando sexaginta millium circumsepti, ac ciuitate sua clausi, duas urbes alias suo milite obsederunt. Sub eodem Maleano Principe ad annum 138o. narrat Meyerus ab anno aetatis r s. ad sexagesimum armatorum 8oΟoo.
Gandaui reperta fuisse sub Philippo quoque Arteuel-dio miles Gandensis, iure an iniuria, alij dicant, tota
63쪽
4a G AN B AVENs IvM RERUM Flandria potitus est. Eadem ciuitas cum quinque millibus , Maleanum triginta millia adducentem in fugam dedit, Brugensium moenia solo aequauit, neque casta haec victoria. sed ex eorumfortitudine, prudentia,pio
rate obtigit. enimuerd ante pugnae initium magna re rum angustia. ac fame praecipuum pressi Gandauenses. in genua procumbere, calidis precibus obtestari muni. , diuinam opem implorare. Ita quoque Carolum Au dacem , utpote bellis natum, ac penitus Martialem. an. 1664. in conflictu Montherij percuncta rerum diia crimina secuti sunt. Denique Pio Secundo Christianos in Turcas commouente , cum Philippus Burgundus cognometo Bonus Antonium filium mitteret suppetias sacro bella laturum, cum ipso etiam centum, & octo. ginta Gandauenses, flos patriae iuuentutis,cruce signa ti, eos ducente Hectore de Cosselier, viro forti,ac stre. nuo, profecti. Quae omnia ampliora pr osecto merer
tur elogia, quam quae hic referri possint. Ad sequi
rem autem sexum quod attinet,foeminae uniuersim mi innus hic, quam alibi molles, castae magis . honestodue amicae, familiarium rerum, ac liberorum curiosae, forma etiam elegantes, Colore roseo, corpore vegetae, &ssicculentae, otium oderunt, & ignauiam, gaudent occupari, domique semper, quo exerceri possint, aliquid
inuenire. Si desiderio alicuius tactae sunt,prae alijs quihuseam, amant suaviter, non perdate, non emictim. Scorta Senatus non patitur, ea, si publico nota sunt,uel pellit e ciuitate, vel alias coercet. At claudam riuos, ne
panegyrim potius hic aliquam, quam nudam opidi de-
criptionem videar contexere. Quae autem hic conglomhatim urbis ornamenta recensui, ea sequentibus libris
. enucleatius explicare contendam. Qui plura voluerit,
64쪽
dum, Pontum Heuterum, Iacobum Marchantium, I cohum Meyerum, Ioannem Gramalum, Adrianum Romanum, Gerardum Mercatorem, Petrum Bertium,Petrum Kaerium, Petrum oude inum, aliosque celebres huius aeui Cosinographos legat.
P Rimam urbis, certamque originem inuenire dissiciis
te admodum fuit. quae ante Iuli j Cetiaris tempora de ea passim in suis antiquitatum Belgicarum libris narrat Marcus Uarne icus, Omnia paenis fabulosa arbitror, ac talia omninb, ut fidem non mereantur a a reliquis verti Flandricarum rerum Scriptoribus, quod non solido se hic niti fundamento sentirent, vix aliquid memoria dignum in Annales relatum est, adeo, uti aliarum plurium Belgicς ciuitatum,fic & huius initia obscura lunt, re abstrula. Fuisse nihilominus urbem hanc ante Iulij Caesaris tempora multi, nec in vanum opinantur, & ab arce quadam perquam vetusta, quam quidam eiusdem nominis Princeps Britannus scaldi impositam Odueam nominarat, urbem tangodueam nuncupatam iuisse asserunt. A Gandacio etiam quodam, qui trecentis ante Christum annis vixerit, euitque stirpe, Gandareum dictam i demum a Carmo Belgico Rem, Cari neam, vel Clarineam appellatam libro seeundo cap. V. Belgicarum tarundem Antiquitatuni tradie idem inmisv1tus. Unde versiculox hoste, cpios' s erat eritis, Malij eitant, natos dicunt: ''
65쪽
GονΔηι . . Hanc Clarincam veIeres dixere. Cotini, teste Ca Gordunt, populique truces eosuero. Sicambrii
Mercurio Casar, Christo sae uiι Amandu . . . acti. itaque licet ortum, ac primordia huius urbis Caio Iulio ij, μι- Caelare antiquiora fateamur, potissima tamen eius auis re, quos a spicia, ac quasi natalem Romanis deberi praesidijs,arci- ratis que per eundem Caesarem illic , ubi olim Diui Bavonis μηt ε monasterium fuit ad concursum duorum vel tunc cele-βι η - i brium Liminum Scaldis, dc Legiae excitatae, vel muni- .isis sivi; tae, multorum mecum sententia est. Ab eo tempore re-ἴ.Mio. Iictus ibi contra Nervios, aliosque Imperij hostes milesister ρε- Romanus, quin & a fide dignis Annalibus traditur, cum rudes , bona exercitus parte Caium Fabium, ac Caium Tre 3-q a Gqqr niqt Duces istic ab eodem Caesare in praesidijs constis equo ac ita sensim,quod Sc in alijs Europae locis, .. 'ri,is ac Praecipuis etiam ciuitatibus euenisse cvnstat, nume- flamina, rosior hominum, certisque inter se legibus cohaerens. I Oeea- multitudo coaluit, loculque Reipublicae, ac urbis imani aria' ginem, seu formam sumpsit. A Caio Cetare arcem il- centes, lam Caiam etiam nominatam tradunt, quam tamdius φε V I Romana praesidia tenuere , donec a Clodione Phara-munm filio Francorum Rege ad annum circiter s .eX- δε- οι- pulsa sunt. Venisse etiam, dc hanc occupame arcem Ca-
ωM. wci Principis ductu Vandalos passim Romani Imperqarcibus infestos ad annum circiter a partu Virginis II , historis reserunt, contraque Wandalos Romanam arcem tenentes Gotthi tunc Nerviorum Domini Alde, nardam,& Alostum noua castella excitarunt. In eo quo
que Gandaui doco, qui ψimpo rae Brabanticae conter minus Scaldi adiacet, Arx a Wandalis structa, quae vel
66쪽
In hane usque diem, & si nulla, vel rara eius extent inis signia, vulgo Wandalaeta Casleel audit. Ab ijsdem Gan-
clauum andi appellatam, atque hinc illa nata voca-hula Guandi, Guanto Italice, Gante, Gandam, Gendi. aliaque his similia, plurimorum, neque vero dissona, sententia est. Licet quidam Marchantio teste a colle illo, qui ad D. Petri Blandiniensiis in aquis circumfusis, velut
natans anser masculus, quem Gliendi Vocamus, eminet,
ciuitatem hanc dictam suspicentur; quod argutum ego magis, quam verum existimo. Quin & fanum Mercuri j ,ac Martis locum hunc olim nominatum fuisse praefatus asserit Uarnewicus lib. a. cap. 8. Cum enim, inquir,
sub Agrippa Sylvio Albano Rege multi Belgas , ciuitatem tunc in hac Galliae parte florentissimam, ac Idol O-rum plenam, dus nimirum illis putati iijs vota facturi adirent, magnaque fames ob ingentem illuc aduentata. tium numerum Zeam illa numina cultoribus suis beneficentiam exhibebanti urbem premeret, Rex Aganipus
quaqua versum in vicina loca Deorum suorum imagines ablegauit; cum itaque Carineam nunc Gandatium Mercurius adductus esset, ac tum etiam in Blandi nio Mars coleretur, a simulachro titulum locus retinuit. Mihi tamen a Iulio Caesare , iuxta quod in vetere versiculo est, Mercurio Caesar, ChriBosacrauii Amandus, numen hoc primum Gandauensibus commendatum, verisimilius habetur. Idem postea locus portus Ganda in antiquo pago Gandauensi situs , etiam Boecheym ad S. Bationis, Portus quoque Belgicus, Portus Morinorum, urbs in Herehema mediae praesertim aetatis Scriptoribus vocitatus est. quin Sc Gesoriacum nauale Candam
fuisse alicubi cum alijs quibus iam arbitratur Bilibal dus. In hoc autem loco per aliquot stacula dominatos
67쪽
suisse Romanos, vel ex eo constat, quod in hunc usquet, diem ager Gandauo vicinus varia Caesarum, uti Neronis, Gordiani, Traiani, ac aliorum usque ad Constanti-.num , numismata, aliaque Romanae potentiae monumenta effodiat. hoc & ab aliquibus memoratur, Caium, Fabium, Caiumque Τrebonium Duces a Caesare relicto , , post eos etiam Galbam , ac Caium Caligulam sein arcem, seu urbem hanc auxisse ; Non solum vero postquam amplior facta est, urbem hanc in Pago Gandauenit, ut eius Metropolim, sitam fuisse , sed in collimitio: quatuor diuersorum recte docet Gramaius ; Plane, inquit , ut Romanae origini Gandensem conferre solitus
sim, ed potiorem, quoci illa tribus pro ratione convenarum tribubus conglutinata, haec quatuor regionibus, naturae glutino ad hanc totidem amnium confluentem sociatis, conflata, elementorum numero, Urbe superior, orbi par videatur. In primis pagum Brabantensem Scaldi tenus pertinuisse, in quo pars oppidi circa arcem Carolinam, id est, vetus Bauonis Coenobium, disertis verbis tradit Ludovici C saris ad Eginhartum Abbatem diploma his verbis; Idcirco nouerit omnium fidelium solertia, quod Eginhartus ex monasterio quod dicitur Ganda, quod situm est in pago Brabantensi constratino in honore S. Petri Apostolorum Principis , ubi & iam B. Bauo Confessor Christi corpore requiescit. Datum Idus Aprilis an . 8 i o. Imperij sexto Aquis rani palatio regio. Eiusdem Cesaris sed octennio post,datum exstat, referens, in pago Tornacensi super Scaldim flumen locum esse, Blandinius mons, dictum antiquis, ubi monasterium sit ad honorem sancti Petri coelorum clavigeri, a gloriosissimis Regibus fundatum, unde e plano videtur montem Blautinium, ubi nunc Diui Petri Abbatia
68쪽
t. π L I B-I. intra inros visitur, pago Tornacensi olim comprehem sum. Ultra Lisam occurrit pagus Mempiscus , siue Menapiscus, in quo, territorio tamen Gandensi, inchoatum Truncinium,ex monumentis eius Abbatiar narrat Meyerus ad annum 533. quod Chronicis Bauo niano,& Be tinensi conforme est. Et ne dubitemus,vici aliquot nunc urbani, suburbani antea, in Menapisco in tabulis don tionum antiquarum leguntur. Vnde amplius obseruare
est, Gandense opidum peculiare sibi territorium olimbabui1Ie, id est, locum communem linterprete Varrone libro .ὶ qui prope opidum relinquitur, quod maxime teratur, dictum. Ad extremum charta donationis aerudonopolitani Coenobij laudat villam Heverghe pago Handrensi anno I s s. quem non dubito, inquit Grais maius, vicum in conspectu opidi esse, Heuerghem di ctum; & proinde hac parte eum pagum quarto opidum loco occupare. Ideo autem Gandauum pagi Ganciensis, qui ante quoque pagi Flandrensis, & Frisiae maritimae nomen habuit; quod quatuor in primis urbes, ut ex Chronico Bavonensi constat, videlicet Hulstum, Axelis Ia, Hasea, &Bocholia, id est, ditiuncula Ambachtorum, in qua hodieque Castri Comes Gandensis iura, &praerogatiuas quasdam habet, illi parerent. Sed ad priora reuertamur. Cum in Nervijs agerent Gotthi, ac fie-quenter Gandauo imminerent, & a Wandalis fortibus, ac munitis prohiberentur ; non parum bellorum inter Gotthos & Wandalos saeuientium iniurijs imminuta ciuitas, per Odoacrum precipuE Balduini patrem, quintum Flandriae Saltuarium,circa annum Domini 826.8c alios Flandriae Principes restituta, ac per eundem mmnibus cincta fuit; quod alij tamen Lyderico Bucano, primo Flandriae Saltuario, qui & palatio suo urbem rui I a hanc
69쪽
s GAND AVENSIUM . RERUM hane ad Diui Bavonis constructo, & undique aquis cir
cumsepto exornauit, adscribere malunt. Illam vero iterum per Normannos circa annum Christi 8 s r. vast
tam , ac grauissimas clades passam Arnulphus Flandriae
Comes restaurauit. Ad annum quoque Io s 3. Balduino Comite eandem urbem munitam fuisse asserit Gra- maius, sub Elatio quoque Comite ad annum III 9. datum ciuibus priuilegium, perque Margaretam confirmatum, quo ciuibus non urbem tantum, sed & domos suas pro arbitrio firmare,& munire liceret. Unde ager,& vicus araticus vulgo Ackergem a Dominis tum loci, Gauerorum hac parte antecesibribus, in conspectu opiadi vallatus est. Sensim itaque in eam, quam nunc vid mus cum nihilominus quatuor tantum portis, TorOl-.tana, Gallica, Brabantica, Sancti Georgij, quae & Diui
Baucinis sub Balduino Comite ad annum leto a. claude retur j magnitudinem creuit, quam merito omnes admirantur. quod ex eo praesertim contigit, quod ipsa situ opportuna, fluminibus diues, aere benigna, alijsque coeli, solique muneribus beata, partim etiam latifundijs per Comites ad pomoeria proferenda venditis, partim immunitatibus, alij sque Principum sitorum beneficijs quibus plurimos olim in sinum suum alliciebat, dotata sit. hinc pannorum laneorum, ac lineorum teX- trinis, alijsque opificijs quondam plena, ac populo Vmdequaque confluenti, cui quoscumque vellet fundos, foris, & intra opidum sibi comparare permissum erat, nimium angusta, debuit dilatari. Gandauense opidum CID. CCi I. industria ac beneficentia Comitis Balduini, ait in Chronico Belgico Locrius, supra quam cuiquam est credibile, multiplicatur. Iterum a Ferdinando Comite, & Trigintanouem Viris multis publicis operibus
70쪽
LIBERI. Conspicuis C ID. CCxxiii. decoratur,nuItaque non parte pomoeria eius proferuntur. Illi enim tum Triginta nouem Viri regionem trans-Scaldanam, & Diui Bavo- nis, Castrum vetus, id est, Petram Comitis, cum area D. Pharaildis, vicum Castri, & Mudam ciuitati appli-Cuerunt, portamque ex aduersis Mudanae cognomento cum ponte Comitis instruxerunt. Rursus ad annum
CID. CCLXXV. Castrum vetus annuente Margareta Co- Misas Imite, ab ciuibus opido applicatur, eiusque fossae op- erum, σpletae, & lapidibus stratae, viam praetereuntibus prae- OMdEςr here Occipiunt; quod iterum ad annum Christi Ci o CC Lxxv III. factum est. Tunc enim denuo prolati murorum limites, & quidquid agri pontem D. Bauonis , MMudanum interiacet, rursusque inter fossam nauticam, novumque alueum Legiae fluminis ad usque viam Bru-gensem Comes opido vendidit quater mille quingentis libris grostarum, totumque illud spatium vallo obseptum est,ad extremum dirutis portis antiquis,hac urbe ampliata, nouae quaedam in his Caesitrea, aliaeque huic
vicinae ad annum CID. ID. Axiv. aedificatae sunt , ac
pars moenium lapideo opere diusta, deniqtae nouissimis hisce turbis praeter vallum una opidi parte factum, propugnacula etiam omnibus locis disposita , molesque
terreae, & diuerticula portarum nouo ritu adornata sunt. Sic ut non immerito Gandalium modo cum munitioribus Europae urbibus queat contendere. Et cum soleat exteris haec opidi amplitudo esse admirationi, subi jciam, inquit Gramaius, dimensiones eius singulis post saeculis factas. Anno ia66. ita frequenter intra,& iuxta portas habitatam Gandam tradunt Schedae popu Iares , ut biduum insumere, necesse habuerit, volens extra gantes eius fimbrias obire. Ioannes a Curia Se-
