Iusti Cnutii Compendium vniuersae medicinae iuxta doctrinam Hippocratis, & Galeni

발행: 1608년

분량: 169페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

beatitudinem dixero; nam felix qui potuit rerum eum scere causas: futura praeuidere, plus quam hominis est:

itam vero construar atque adeo restituere,plane Dei Uunus existimandum:ita Ni non immerito primi media cina inuentores , Apollo, ct e fisculapius, in Deorum

numerum a poetis relati sint. Quod ad discultatem Jectat,ea sane tanta est, νt nemini non terrorem incutere Nideatur: maxime,quia ipse medicins parens,Hippo erates,artis medica longitudinem,uitaeque humana breuisseem considerans,omnem eius adipiscenda stem nobis eripit rinnuens vix plures hominum states,νni medicinae addiscudae, suscere. At ecce ego huic malo remedium inueni; O rempli um Nniuersa medicinam ei angusto confiῆinxi alueo, quo ad uberrimam, 'sateque dissusam, Galeni doctrinam, vobis facilem breuemque viam paraui; ct artis medica longitudinem, vita bumana breuitati, quantum sierι potuit, accommodaui. Non quidem in lucem ut prodiret; neque enim tantum mihi tribuo, ut abortum illum, vix foetum dixero , quem semestri spatio, in turbulenta illa mea peregrinatione,conceperam,Nitalem edι posse cre. diderim : sed importunae cui ita dicam9 studiosiorum preces ita me νrserunt, ut meum bonorem publico commodo postponens, ipsis concedere coactus fuerim ;antequam suprema manu imposita, rite eum perficere, aut,quod ursae assolent,lambendo polire, potuerim. Tu

igitur, candide lector, quicquid illud sit, boni consule ,

12쪽

COMPENDI UM

Liber Primus.

ΡHYSIOLOGIA.

. edicina quid. Cap. I. Edicina est ars corporis humarini vitia arcendi . Artem eo dico; non quod reuera,& --nino ars sit; sed quia plurima

tis inovam,non activaeded δε-ctivae; & huius quidem, non quae notium opus conficit, sed quae labefactatum restaurat. Subjecturn eius est corpus humanum, quatenus infirmitati ac sanitati obnoxium : circa quoaconsi-

13쪽

io I v s TI C N V T I rconsiderare debemus res naturales, non natu rates, & praeter naturam. Naturales sunt eae, ex quibus constamus , ut elementa, temperamenta, spiritus, facultates, actiones, humores,& partes. Praeter naturam sunt eae, quae nos destruunt; ut morbus, causa morbi, & 1ympi ma. Non naturales sunt neutri u S generis, hoc est, quae bene adhibitae sanitatem conseruant;& male administratae, eam destruunt: ut sunt cibus, potus, somnus, vigilia, motus, quies,excreta,retenta, & similia: his etiam plantarum, mineralium,aliarumque rerum,ad medicinam pertinentium,contemplationem addidero. N

que aliud continet Galeni illa definitio, quae in arte parua cap. z. legitur, hoc modo ; Medicina est scientia salubrium, insalubrium, &neutrorum : salubria enim sunt res naturales; in salubria, praeter naturam; neutra, non naturales. Scientiae autem vocem non proprie, sed pro qua uis cognitione, usurpauit ut ipsemet fatetur : nam reuera circa corpus humanum, quod subiectum medicinae est, scire debet m dicus , quodnam sit salubre,quod uasalubre, &quod neutrum; salubre quidem, ad conserua dum; insalubre, ad sanandum, neutrum vero, ad praesertiandum: idem de signis,& causis nam ab itis cognitio, ab his curatio pendet. Finis itaque medicinae est, affectus praeter naturam arcere; sanitatem praesentem conseruando,& deperditam testituendo. Diuiditur medici-

14쪽

COMPEND. MED. LIB. I. IIna in theoricam, & practicam: illa, physiolo giam, S pathologiam, amplectitur , haec, diaetam,chyrurgiam,& pharmaciam. elementis. cap. 2.

OVoniam ea,quae prster naturam nobis insunt,scire nequimus,nisi primum ea, quae

secundum naturam nobis insunt, cognOlcamus: necessum est rerum naturalium explicationem aggredi. Vnde ad elementa sermonem conuertens, dico, elementum esse minimam

partem mixti,quae in alias specie diuersas diuidi nequit: ita tamen ut non sit mixti princia pium. Differunt enim principia ab elementis: primo,quod elementa ex seinuicem nascantur, principia vero non: secundo, quod principia sint prima,& immediata, ut materia, & forma, elementa autem ex ijs composita: tertio, quod elementa sint corporea, principia vero simplicia, & incorporea: quarto principia solo intellectu, sed elementa sensu tactus cognoscuntur . Elementis constamus non uno, sed pluribus: quod vel inde conuincitur, quia parte aliqua incisa,vel inflammata, acerbus excitatur dolor; dolor autem fit alteratione : at altasatio estvnius in aliud mutatio. Necessum est ergo ut

adsit unum quod mutatur ; & aliud in quod mutatur ; ac demum media per quae non enim ab Vno extremo ad aliud,sine medus transitur

15쪽

Ia Ius et I CN UYIrmutatio fieri possit. sunt itaque elementa numero quatuor; nam quatuor sunt primae qualitates : quae cum sint accidentia, necessum qu

que est quatuor prima dari subiecta, quibus in- sint; ut ignis, aer, aqua, & terra: quorum cum forma ignota sit, maluit Galenus ea, calidum, frigidum, humidum, & siccum, appellare. Et quidem merito: nam cum medicus sit sensualisphy sicus, debuit potius elementis, a sensibilubus qualitatibus, quam ab intelligibili forma

nomen imponere: ac eo magis,quia istae ex elementorum forma fluunt, illisque primo, & per se competunt. Ignis est calidus,& siccus; aer, calidus,& humidus ; aqua, frigida, & humida;

terra, frigida, & sicca. Quamuis autem singula elementa duas habeant qualitates; alteram tamen intensam, alteram vero remissam obtinent : si quidem alias contraria contrarijs, sine ullo intermedio,contigua essent; ut siccissimus

ignis, humidissimo aeri; calidissimus aer, frigidissimae aquae; humidissima aqua, siccissimae

terrae: quod est contra naturae ordinem. Quare dicendum potius, ignem intense calidum,&remisse siccum esse; aerem intense humidum,& remisse calidum; aquam intense frigidam,&remisse mimidam;terram intense siccam,& remisse frigidam. remissio autem ista non ex contrarii permissione prouenit, ut in mixtis acci- ldit, sed ab ipso creationis principio ita elemen- sta facta sunt , Caloris proprium est, similia com igregare.

16쪽

gregare, & dissimilia segregare: frigoris vero condensare, & congregare, tam similia, quam dissimilia. Grauitas denique, & leuitas elementis attribuitur; duobus quidem absolute,& duobus comparate: nam ignis absolute leuis

est terra, absolu te grauis, aer autem, & aqua, non, nisi comparate, leuia aut grauia sunt. Ne mixtione elementorum. Cap. 3.

UT ex simplicibus elementis fiat mixtum,

necessum est ea ad mutuum contactum Per uenire,atque uniri: quod fieri non posset, si unumquodque elementum propriam naturam obtineret; ob manifestam qualitatum contra-aiarum pugnam. Quod enim elementa proprium singula locum habeant, extra quem pem. durare nequeunt, non solum a sua forma obtunent; sed etiam quia ab alterius elementi qualitate ita oppugnantur, ut cum eo consistere non possint, sed ad proprium suum locum effugere cogantur . Quata uniri in mixto nequeunt,nusi alterentur, & qualitates suas excellentes sub Vnius praedominantis elementi dominio dep

. nanti remittant inquam, ita ut non amittant. Seruant enim omnia elementa suas. in mixto qualitates, exerere autem eas manifeste ne queunt, quia a praedominante reprimuntur,

Obtundunturque: at post resolutionem mixti, singula denuo suis naturis integra vigebunt.

17쪽

I u's ae I C N v ae I rCoelum est mixtionis auctor,qui miscet,& non miscetur; quo omnia vivunt,& sine quo imetereunt .

De temperamentis. Cap. 4

EX idonea elementorum proportione in mixto, temperamentum resultat estque aliud

simplex, aliud compositum: simplex,ut calidu, frigidum, humidum, siccum: compositum, Ut calidum humidum,calidum siccum, frigiduntalium idum, frigidum siccum. Atqui rursum est duplex, vel ad pondus, vel ad iustitiam. Ad

pondus, quando elementa pondere ac moleo aequalia sunt, ac ita inter se contemperantur,ut nullum sit cui praedominium tribuere possis. Ad iustitiam,quo,secundum iustitiae leges,Vnicuique tale datur temperamentum, quale, pro optima eius constitutione, & functione, requia ritur: hinc aliud equo,aliud bovi, temperamentum est: hinc cor temperatum dicitur , etiamsi insigni calore ferueat; hoc enim temperamento, pro actionibus eius obeundis,opus habet: sic quoque cerebrum,licet omnibus vilceribus frigidissimum sit. Temperamentum denique est, Vel generale, vel particulare: generale, quod totius temperiem respicit, & ex consensu omnium partium inter se,consurgit; frigidae enima calidis, humidae a siccis, ita contemperantur, ut harmonia totius inde exoriatur. Particulare,

18쪽

quod partem aliquam considerat; & sic fieri potest, ut quis sit temperatus, etiamsi partem frigidam habeat.

De temperamentorum notis . cap. I.

VT aliquando intemperiem partium intelliis

gere studiosi possint, necessum est, v t primum earum temperiem cognoscant: quare si gna,quibus id palam fit,declarare nunc institui. Omnia enim rubra in corpore nostro calida sui: alba,frigida: mollia,sunt humida: dura,sicca sunt. Illa igitur quae rubra, & mollia sunt, ea . necessario etiam calida, & humida esse debent; ut sauguis, hepar: quae vero rubra,& dura, ea calida,& sicca sunt; ut cor: alba,&mollia, iunt frigida,& humida; ut cerebrum: quae vero a ba, & dura sunt, ea frigida, & sicca dixero; ut ossa. Quando autem aliquid medio modo se hahet, media etiam ipsi qualitas tribuetur;& quanto magis a sanguinis rubedine recedit, tanto frigidius erit; & quanto mollius osse,ianto humidius futurum est: ita ut hinc uniuscuiusque Partis temperies facile depraehendi queat. Totius autem temperamentum ex cute potissimucognoscitur; ut qui laxa, molli, raraque sunt

cute, illi humidi sunt: qui densa, & dura, sicci

iudicentur: glabra cutis, frigiditatem; hirsuta, caliditatem denotat. Deinde ex habitu com

Poris id colligitur: nam calidi , sunt gram' ἀ

19쪽

xs I v s et i C N v T I ifrigidi vero, pingues; nisi ex accidenti aliter

eueniat. Calidi, venas largM; frigidi, angustas habent. Tertio a iuuantibus, & Iaudentibus t peramenti signa petuntur: calidi enim Offenduntur calidis, iuuanturque frigidis: sed frigidi laeduntur frigidis, & iuuantur calidis. Ρ stremo ab operationibus: nam calidi sunt iracundi, ingeniosi, & celeres; frigidi vero tim, di, stupidi, ac tardi.

De Spiritu cap. 6. ' '

SPiritus est primum animae instrumentum

quo, ad actiones suas obsundas, utitur: dif- ι ferens a calore innato; tum quod calor innatus a primo ortus principio, ex semige,partibus in genitus sit; spiritus autem pos teneretur, Vecalorem innatum foueat, & conseruet. Tum etiam quod calor innatus stabilis, partibusque infixus sit: spiritus vero mobilis hinc inde volitet, ac humores,per se immobiles,per uniuer- sum corpus propellat; unde impetu mi faciens ac impellens, Hippocrati nom&atur, nisi dice- ire malis quod re idem sint, ita ut spiritus alter ingenitus sit,alter qui indies generatur: & allec fixus,alier vero mobilis vocetur. Quicquid sit, hic Est vinculum, quo mediante, anima coemlestis, terrestri corpori, coniungitur: unde ca- illore extincto,quasi rupto vinculo,sta' im anima I

20쪽

-Coti P. MED. LIB. I. rem animae facultates sunt tres, ita quoque triplex est spiritus ijs inseruiens; ut naturalis, vitalis, & animalis. Naturalis ex vaporosa iam guinis substantia,in hepate, generatur: qui tandem per venam cauam, ad dextrum cordis venistriculum, transiit ; ibique elaboratur, donec in sinistrum ventriculum ingressus, in v Italem conuertatur. Idem postea ad cerebrum transatus, ibique turbulento illo feruore, quem a corde acceperat, exustus. & stabilior redditus, animalis evadit. Naturalis, una cum sanguine, per venas, ad nutritionem : vi talis, per arterias, ad vitam; animalis,per neruos, ad sensum, d motum, omnibus animantis partibus comunicatur. Aduertendum autem aerem etia ex pulmone per arteriam venosam in sinistrum cordis ventriculum affluere ; tum ad cordis refrigerium; tum ut ex eo vitalis spiritus generetur; quia, cum eo copioso animal opus habeat, nam turalis spiritus non erat sufficiens pro generationis materia s

De anima fataltatibus. cap. 7.ΡRiusquam ad animae facultates transeamusx

de animae essentia agendum esset; nisi ea philosophia haec medicinae studiosis constare sup- Poneremus. Quare pro praesenti occasione,su Diicit dicere; animam esse formam corporis potentia vitientis: a qua facultates, tanquam a

SEARCH

MENU NAVIGATION