Nicolai Tulpii Amstelodensis exconsulis Observationes medicæ

발행: 1716년

분량: 421페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

201쪽

Ulcus vesicae sanatum. SAra Sudetur, divexata miserandum in modum, a sordido, ac acri vesicae ulcere, fecit quidem periculum, terebinthinae cypriae, ligni nephritici, chalybis, aquae mulsae, aliorumque cum siccantium, tum detergentium remem diorum , quae longior usus comprobaverat esse , sanando ulceri, essicacissima. Quibus tamen omnibus, parum, aut nihil proscientibus, confugit tandem ad aquam fontis Spadani: cujus Certe Continuo usu, debellavit tam feliciter deploratum illud vesicae ulcus : ut summe obst puerint, quibus id videbatur habere certam desperationem.

CAPDT LIV. Terre is Coles cum taleis suis. SCiscitanti mihi aliquando, in arenoso Joannis Sixit Generi mei alneto, aliquos Adriani Junii phallos, quos noveram, ibidem loci, impendio nimis luxuriare, obtulit se nec inopinanti , & praeter omnem spem, nescio quis te restris Coles cum Coleis suis, adeo ad amussim

cum pene virili conveniens: Ut ViX ovum ovo

videris similius. veritus sum ejus iconem , quam M Cum Quocirca

203쪽

MRDI CAROM LIB. II. a scuraveram jam seri incidi, huic operi inserere, satius existimans Satyricam hancce lascivientis naturae luxuriem, solis Medicorum quorundam oculis, Verecunde, & Clanculum, intra privatos parietes eXponere, quam in publicum edere, & liberam cuilibet ejus copiam faCCI C.

Erat autem Caulis sive scapus ipsius teres,& exacte rotundus, extrinsecus quidem glaber ac levis , potissimum recens ex terra er tus, sed intus totus fungosus, & aliquandiu adservatus, corrugatus, ct pluribus scrobiculis quasi exesus. Longitudo penis ut fuit novem , sic testium ambitus duntaXat quatuor transversorum digitorum. summa cuspis tegebatur quidem capillari aliquo tubere, sed deficiebant glans, corona, praeputium ac semnum. Vis simile quid, lege ultimam epistolam lib. m. Andreae Matthioli,&quae hic vides, oculo pudico.

204쪽

NICO LAI T ULrii OBSERVATIONUM

MEDICARUM

LIBRI TERTII

CAPUT I. Misera virginis gibbowe conditio. Is P AREM humanae vitae condi tionem, ut passim alia , sic demon strat potissimum , inusitata quo

rundam morborum atrocitas: saeviens nonnunquam adeo immen

sum in nonnullos: ut vix suppetant verba, quibus exprimas debite ineffabilem ipsorum miseriam. Qualia insertunia equidem vidi plurima. Sed non possum hic non meminisse trium aegrorum; quorum Certe ferox calamitas , de formidabile tormentum, excussissent lachrymas, vel infensissimo hosti. Virgo gibbosa redigebatur paullatim, Cum a dissicili spiritu, tum ab aqua intercute, in eas angustias: ut nec potuerit sedere, nec decumbere, nedum (quod tamen moliebatur corpus suum, quasi in aequilibrio suspendere, ex lineo subligaculo. Unde factum, ut coacta sit, sese provolvere in genua, ac cUbitos: eoque prono situ, integrum amplius mensem, sustine

205쪽

MRDICARUM LIB. III. i SIre gravem, ponderosi corporis, molem. Sed non sine evidenti excoriatione cutis, ob contia

nuum articulorum attritUm.

Ex quo, inversi corporis, positu, dici non

potest, quantum intumuerit facies , quam formam genset , & quae non tubera acquisiverint palpebrae. Ut sileam nunc, summum illud vitae taedium , quod conceptum, ex intolerabili hac miseria, nescio quos non gemitus; &quae non expressit lamenta. Adeo ut vocarit, modo illos felices, qui semel duntaXat morerentur

modo vero qui mortui placide quiescerent squum sibi, quasi in poenam daretur: & continenter mori, de nihilominus nunquam quie

scere,

Exclamans propterea, nullum suae miseriae dari finem. Verum alium ex alio necti errorem , musque perplexo reti, tam stricte vitam suam intricatam detineri, ut licet vivendum sit, ignoret tamen, ulterius vivendi rationem. Se non amplius libere, sed precario vi-Vere. Dummodo vivere sit, ire cottidie, quasi ad proprias exsequias. Et accipere a morte, plus detrimenti, quam solatii. Quae lamenta ut magna ; fuere tamen neutiquam morbo graviora. Siquidem enim decumberet supina, obstabat ilico gibbus. Si prona , urgebat tam vehemens, oppressi spiritui dissicultas: ut videretur dictum, ac factum pessum ire. At si inclinaret in alterutrum latus:

206쪽

ψ8x O ns E R v A TI ONU Mprofluebat illico illuc tantum aquae, ex hydro Pico ventre, ut maluerit millies mori s quam tam acerbam vivere vitam. CAPUT II. Vesica, a calculo, Cossumptu.IN quam eandem rerum desperationem, Utique incidit Juvenis quidam Harlemensis, mi

erandum certe in modum 'Carnificatus, a duobus calculis, in vesica urinaria clanculum latitantibus. Quippe ita absorpserat illos, fir quens vesicae mucus: Ut nequiVerint eos digrutis explorare , nedum serro convenienter eX-dcindere lithotomi. Unde factum, ut continuo suo attritu, non modo abraserint , verum integre consUmps rint membraneas vesicae tunicas. Illaeso solummodo, vel potius, aliquatenus adhuc superstite, musculoso ipsius collo. Quod cum non foret continendo lotio, diffudit se illud mecessario per vicina intestina: excitans illic ut dolorem acrem , sic continuam meiendi dissicultatem , & exitialem nervorum contractio-

mem,

Sive ob exquisitum intestinorum sensum :sive insignem retentae urinae acrimoniam, qua certe tam acerbe pupugit, laceras, ulceratae Vedicae, oras: &accensas, vicinarum partium tui nicas : uti quoque lumborum nervos: in prae

207쪽

MEDICARUM LIB. III. I 83 insuperabili doloris cruciatu, contraxerit non tantum extremam maciem: sed oppetierit quoque miserrimam mortem.

Qua tamen , priusquam defungeretur , coactus fuit integrum annum sedendo transigere, & non heri, atque hodie, sed continenter caput ita sublime habere: ut nunquam id licu rit ipsi, in pulvinar inclinare: quin dictum ac factum distraherentur, vel omnes , vel certe illi nervi, qui aut caput versus stapulas trahunt:

aut rectam, & immobilem reddunt cervicem. Quam priorem speciem, Ut aetribοτονον sici sequentem et(τανον , sive rigorem appellant Medici. duorum sane saevissimorum tormentorum Crudelitatem, tam impense perhorruit hic J- venis : ut fugerit, cane prius de angue, qualecunque decumbendi genus. Malueritque perpetim confligere , cum ineluctabili dormiendi necessitate: quam tam aerem perpeti dolorem: & tantis molestiis redimere, tam ii requietam , fati entium membrorum quietem. Quorum tamen securitati, tandem consuluit mors.

In cujus lucta, contigit quidem succumbere, sed non decumbere. Quod tamen bis fuit conatus, sed bis utique repulsus, cum ob indefatigabilem dolorem, tum ob atroceS nervorum Contractiones quae Cerre intervenere tam frequenter: ut necesse habuerit parere inevitabili

208쪽

necessitati , & invisam vitam finire, si non decumbendo, saltem sedendo. Inspectis autem post obitum , miserrimi hujus cadaveris extis, vidimus duos insignes, investica, calculos, sed muco, ac puri penitius immmersos: quam ut ipsorum durities potuerit alithotomi digitis attingi. In quo tamen maXimum artis illius momentum. Ipsa Vero Vestaca, adeo a calculis fuit attrita: & a pure tam foede consumpta: ut urina destituta proprio rem ceptaculo , fluctuaverit liberrum per universia intestina, Quorum sinuosi anfractus acrius ubi vellicarentur , Communicabant ilico malum suum,

nervis a spinali medulla oriundis: & illi viscissim

ipsi cerebro. Cujus praeter naturalis contractio: incurvavit non semel, tam vehementer hujus juvenis dorsi sipinam: ut universum CorpUS, Vidideretur, instar alicujus globi, retrorsum con, glomerari. Deprimentibus interim duobus hisce calca,tis,usque eo rectum intestinum: ut coarchatum produxerix plurima membranos a filamenta: intertexentia tam arcte interiorem ipsius fistu, lam: ut nihil eXcretorram potuerix amplius transmittere. Plane eadem ratione, qua similia lamenta vidimus obstruxisse gulam, a carci,

nomate Coarctatam.

209쪽

MEDICARUM LIB. III. 383

CAPUT III. Gangrena umbilici.MUlier annos nata quinquaginta, Con' traxit, eX acerbissimo ventris dolore, inresignem gangraenam: depascentem tam trum culenter medium abdomen: ut consumpto umbilico, & perserato peritonaeo, denudaVerit non modo mesenterium, ac intestina: sedeXederit praeterea, pleraque Ventris CXta. Horrendum mehercules spectaculum s & teterminum , detestandae calamitatis, armamenta

Cujus abominanda laniena objiciebat oculis, hinc hiulcum cutis, musculorum, peritonaei , ac omenti seramen: illinc Vero cruentas,eXUlceratarum partium, oras: lacera, deformis mensenterii, vasa: & quaecunque ventris Viscera, a pure, sanie, ac effusis cibi reliquiis, tam de conspurcata : ut nihil vel acerbius unes quam tulerit , vel exsecrabilius viderit quispiam mortali Um. Equidem certe, ut ingenue fatear, nescio quam non potius feram admisisset haec aegra: quam talem aquilam et quae non tantum depascebatur cor , ( ut de Prometh eo fabulantur Poetae sed praeterea etiam pleraque Ventris exta. Imo quicquid in inferiora hac culina, nutriendo corpori, destinavit sagax. ac ossiciosa

210쪽

i8 6 Ons ERvATIONUM natura. Sed complicatis tragicis hisce aulaeis, properemus potius ad tempe, minus saltem

inamoena.

CAPUT IV. Lapides beetoaristi, in homine. ADmiranda, ludentis Naturae, Opera, Ut passim mundus universus: sic ostendit inprimis homo, animal vere divinum. In quo uti Continentur omnium quasi animantium formae : ita vix quicquam complectitur major mundus , cujus figuram non exprimat ad amussim, foecundum hocce, totius universi, compenditim. Joannes de With, Senator Amstetredamensis, enecatus a Calculo, §us deinde a chirurgo, habuit in vesica sua viginti novem calculos , fgura, ac magnitudine inter se, ut di sopares: sic forma, glabritie, ac laevitate adeo invicem similes: & tam prope convenientes Cum lapide beZoartico, quem fert India orientalis cui facile, vel oculatissimo imposuisset aro

matario.

Latitabat autem unusquisque, involutus Pr rio receptaculo i, de quidem tam tecte: ut Circa initium, crediderit chirurgus, nihil calculorum illic detineri. Cujusmodi cavernosis Cuniculis, testantur Brouerdus, & Raphael Thorius, inhaesisse utique innumeros calculos, in

SEARCH

MENU NAVIGATION