장음표시 사용
311쪽
MEDICARUM LIB. IV . 28ybes, ac languidum, artusque inertes, ac desides, neutiquam tamen omni omnino motu-
destituti. & quamvis aegro minime integrum fuerit, cibum capere, nedum deambulare, licuit tamen ipsi, in sedili sedere, obscurum aliquem edere motum, imo in stupidis membris interdum persentiscere vagum, ac Oberrantem illum titillationis sensum, qui solet praecedere spiritus animales in nervos influxuros, ac jamjam per exilia eorundem foraminula transitum
A qua utique imperfecca nervorum resolutione, haud quaquam etiam dispar fuit curandi
ratio. Comalescente aegro non minus prospere, remediis patriae nostrae familiaribus, ac si illis ipsis ustis fuisset, quae morbo huic speci tim praeseribit, qui indiarum Praefecto a Medicinis fuit, Jacobus Boratius meth. medend.Cap. I. ne quidem deficiente nobis, pretioso illo terrae oleo, quod miniac Tennali Indis vocatur , & in Insula Sumatra, cui praeest Rex Achinensis, adinstar olei petrae, ex rupibus destillat. cujus Indici olei frequens periculum a nobis factum, tum in frigidis affectibus, ne vis, ac musculis penitius insidentibus, tum etiam in suffocationibus uterinis quibus non
minus opis adfert, quam oleum, arte Chymica, e succino elicitum. evacuandis autem pituitosissiiccis (in quibus potissima hujus modibi causia) operam inprimis navarunt, Cum Cam
312쪽
188 Ons ERvATIONUM thartim convenientia , tum lignum Guajacum, sussaphras, ac radix china 3 dc eXtrinsecus Unguentum partim re oleo terrae, partim vero ex oleis castorei, cerae,nucis myrict icse,cariophyllorum, piperis, ac ligni rhodii, quorum omnium legitimo usta, non tam confirmatus, quam in pristinum valetudinis statum integre restitutus fuit. CAPUT VI. Vivo comburium.
SEd qui praeteream hic, duo mihi relata, 1
testibus oculatis 3 extra quidem septa medi-eca, scitu tamen non injucenda. quorum alterum de Pythagoricis agit Philosophis, alterum vero de viduis, quae etiam nunc hic vivae Comburuntur, Cum maritis sine liberis defunctis, non quidem tam amore fidei conjugalis, quae hic tanti non sit, quam metu illius contumeliae, quae illas manet: quae invexeratae huic consuetudini vitam suam praeserunt. Concisis enim ignominiose crinibus servilem in modum habentur. despicatui tantum non toti familiae, verum odio etiam omnibus . non secUS ac triobolaria scorta, atque vilissima populi prostibulas in quae etiam, prae nimia desperatione, frequentissime degenerant. Quod si vero, vel sponte, vel Crebris amicorum ebhortationibus animus devictus ad
313쪽
MED I C ARUM L I B. IV. 28s ammam inclinet, consentiatque, ob persolutum tributum, nulli enim gratis id conceditur Rus anus, sive sub cujus imperio illic vivunt, ejus loci praefectus, deducitur victima haec prius ad flumen, Cujus aqua, pro more, abluta, deinde ad rogum, quasi ad nuptias it, distributisque inter familiares, monilibus, armillis , omnique mundo muliebri, praemisi
que pomo quod manu gestat, prosilit ipsa in
rogum, tantum non laeta, Verum etiam cupienti proxima, effusoque, quod capite gessit,
oleo, excitat tantum flammae ardorem , ut neminimus quidem ipsius percipiatur Hulatus quin potius dictum , ac factum, consumpta
Convertatur in pulverem, flumini deinceps inspergendum . quae vero rogo propinqua, videatur cunctabunda , ac in limine defectura, hanc etiam invitam in flammam protrudunt amici. uti comperi animadversium , a mercatoribus nostratibus , ibidem praesentibus, in Virgine duodecim annorUm , desponsata duntaxat Adolescenti immatura morae sublato. At enim vero, quae hic loci facile admittitur pyra, eandem alibi vicissim summe detestantur aliae mulieres. quibus propterea (nebolus ille e faucibus sibi eripiatur maritorum sepulchris impositis, spiritum elidi, vitamque adimi curat, humani generis hostis, cum perglebas, a tripudiantium pedibus pedetenti mi aspercl
314쪽
tso OnsERvATIONUM aspersas, tum per pulverem decidenten ex fac culo , capitibus ipsarum imminente. quem gutture terra propemodum jam obruto scalpello choragus incidit, quo naribus, ac ore occlusis, ob interceptum spiritum , vitam cum morte
Praeter quod Banianarum vivocomburium, hic etiam passim videas Philosophos Pythagoricos , quibus persuasum, animas hominum defunctorum migrare in animalia , quorum propterea nullum vel Commedunt, vel occidunt, redempta etiam interdum illorum vita, ab illis qui necem intentant. non neglectis interim, quin potius diligenti cura, in publicis valetudinariis, enutritis illis, quae aut aetas, aut morbus infirmavit. siquidem quaesiveris, in quod
animal malent animam suam transire, responsum feres, vaccam Caeteris praeferendam, Utpote non solum libere , ac leniter in herbosis pascuis enutritam, verum etiam minUS --
noXie, ac serviliter ab hominibus habitam , quam Caetera animalia. ut ut sit, Philosophihi, reliquis Indis ut eruditione, sic dignitate longe antecellunt , primasque ferme obtinent in Regum, ac Principum aulis, e quibus equidem memini, mihi, praeter elegantissimas epistolas auro signatas, ostensos etiam aliquando ipsorum libros, in oblongis arborum, arum dinumve seliis, Arabico stylo, tam accurate, ac scite exaratos, ut vis quicquam conspeXc-
315쪽
MED ICARUM Li n. IV. etsirim unquam ornatius. & haec quidem hactenus
Ornelius Bethlemita ictus cantharo in fronte, ac ventre gladio leviter puncto, Procidit temulentus in gradus, fissoque sinistro temporum osse, excessit tertio post die evita. comprehensis interim, ac in custodiam traditis, qui ipsum indignis eXceperant momdis. Confitente altero ventrem a se vulneratum , altero vero accusato de vi fronti ib
Cujus inopinatae mortis caussam , jussis Judicis, inquisituri Medici, invenere nec ve tris vulneri, quod ad interiora neutiquam phnetrabat , nec frontis Contusioni, mortem hanc imputandam. Verum vitam ademptam fuisse, partim per inflammationem cerebri , abefacto osse excitatam 3 partim vero, di qui dem potissimum, ob Jecur, septum transve sum, ac intestina, ut summe inflammata,a modibo riXam praecedente, sic undiquaque foetidissimo pure perfusa, ex inveterato abscessu, perturbas hasce, id temporis, disrupto. quo lumine Ju dici praelato, absolutus fuit uterque reus Cadidis intentatae.
316쪽
haud leviter ferre, nedum, in re tam gravi, amicitiae, aut hostilitati aliquid dare, quin potius soli veritati litare, quae ut semper recta, sic nunquam non justa, ac Deo grata est. Cave sis ergo Medice, aliter loquaris, aliter sentias. sit tibi religio, nunquam judicem in fraudem
illicere. Certus aliis vulnera, aliis curantis culpam , aliis propriam pertinaciam, lethalemve aliquem morbum clanculum alicubi in visceribus latitantem , mortem accelerasse. quorum abditorum morborum caussa, haud satis fuerit inquisivisse in naturam vulneris, nisi simul perscruteris corpus universum , ne inconsiderate adseveres, quenquam subiisse speciem ejus ut occisi, quem sors sua peremit. neque enim minores Deo poenas dabit, qui insontem damnat, quam qui sontem absolvit.
CAPUT VIII. Cancri contagium. sed N artibus inquit Seneca magis utilia,quam M subtilia quaerenda. Cujus etati rationem utinam haberent illi, quibus epulis jucundius , quidvis in controversiam trahere, ignari, multum altercando veritatem amitti, saltem magis inumbrari , quam illustrari. quantum enim improvidis juvenum sensibus imponit verborum lenocinium , tantum nauseae movet
317쪽
MRDICARUM LIB. IU. etygexercitatis, propositis duntaxat, quae neque
scienti prosunt, neque ignoranti noCent. e quorum numero qui exemeris, acriter disputantes putrum Cancer ulceratus sit eminus contagiosus. o Medicos vere umbratilest ecquid enim verisimilius 3 quam tenue, ac fervidum, urentis Cancri, Virus, Contagium suum non magis prope, quam longinque dispergere quis exhalationi ipsius limitem praestituit quis cancellos posuit, intra quos permaneret Coercitus, volatilis ille spiritus 3 Adrianae Lambertae, provecta aetatis, post
devoratam aliquot annorum molestiam, ulceratum mammae Carcinoma, ad eum pervenit
putredinis gradum: ut halitu suo inficeret famulam , Continenter operam ipsi navantem; &quidem eo majore labe, quo diutius suppetias tulerit,ac familiarius cum illa vixerit,e quibus conceptae perniciei scintillis tandem exortum ingens incendium. quod ipsam non minus, quam Dominam suam pessundedit. insidente utriusque pectori, ac alis, tam foedo, ac inaequali ulcere, ut aliquandiu animi penderem , utra illarum graviori excarnificaretur saevitia.
Quid quod mihi ipsi , solus foetentis hu
juscemodi carcinomatis intuitus, praeter insignem cordis defectum, aliquando guttur usque eo eXulceravit, ut non mercurio praemcipitato tantum , verum etiam forfice cottidie
318쪽
Coeco apparet, ulceratum cancrum non solum Cominus, verum etiam eminus contagium
sitam disseminare. ac proinde satius eme, fidem habere experimentis indubitatis , quam incautae Juventuti illudere, frivolis argutiis,
atque eXcogitatis captiunculis. ne dicam si tiliter differendo aditum intercludere, quo minus perspicax mentis acies dirigatur, au meliora, usu abunde Comprobata.C A P U T IX. Membrana Larantis expectorata. Enuis humor a capite destillans, excitavit sartori acerrimam tussim, ejicientem plurima crassae , albae, ac glabrae alicujus membranae fragmenta. in Dorum naturam eo curiosius inquisitum , quo majore eruperint copia. suspicantibus aliis, a tunica costas succingente, aliis vero, vel a pulmone, vel a tunica asperam arteriam tegente illa originem traxisse. Verum enim Vero, haud quaquam veritati videbatur consenum, internam pectoris membranam potuisse exedi , ac frustulatim exscreari, sine acerbo do, loris sensu, aut summa spiritus difficultate,
de quorum tamen neutro conquestus fuerat,
Dilmonis vero invollacrum, ut erat tenuiuS,
319쪽
MEDICARUM LIB. IV. a syquam crassis hisce fragmentis ut comparar tur, ita fuit pare hyma ipsius etiam mollius, quam ut tam acrem destillationem tulisset, sine cruore, aut ulcere, quibus quum destituerentur sputa, restabat sola aspera arteria, quae fragmenta haec suppeditasset, ex imterna sua tunica. quae sententia eo fuit verisimilior, quo praeter continuam tussim, majus fuit vocis impedimentum. exasperatis impense e ferina, ac acri destillatione, instrumentis ipsius formationi destinatis quam efferam delabentis humoris vim deinceps etiam aegerrime refraenarunt vel moime lenia eclegmata. quorum tamen Continuo usu, si non ex toto
debellatum , plurimum saltem imminutum fuit molestum hoc vocis, fauciumque impedi
At quis non miretur quae humoris hujus fuit saevitia , pulmonem non contraxisse
ulcus 3 neque ex adapertis venarum oris erumpisse sanguinis sputum p nedum bronchia aliquam inde sensise ostensam p verum omnem impetum substitisse in lubrica, ac declivi haeasperae arteriae tunica 3 quae alioquin nullam destillationem impedit recta ad pulmonem descendere. sed cuicunque humori liberum concedit transitum.
320쪽
xss OusERvATIONUM CAPUT X, Iuvenis talans.PRo ut variant multijugae, ac dissonae diversorum animalium Voces, pro eo etiam discrepant instrumenta Ormandis singulorum vocibus destinata. sic odit grunnitum suum POrCUS, per CavernUlas gutturi impressas; dc volucris squae epiglottide caret Concentum, per duriorem quandam Cartilaginem uti homo animal perfectissimum, articulatam Vocem , Cum per angustam laryngis rimam quae γλ-ssic Graecis, ac lingula, Latinis vocatur; tum per pemium quendam Complicatae membranae tubulum , quam modulandae humanae voci, in interiore asperae arteriae reces stre, tam sagaci industria essinxit, provida, ac omnium opportunitatum moderatriX natUra: ut affabre factum hoc artificium, nunquam nisi cum summa admiratione meminerim in
theatro anatomico, a Circumstante Corona Conmspectum.
Quo absolutissimo instrumento solus instructus homo, satagit interdum voce sua imitari , vel exprimere quorumcunque animalium sonos, idque successii tam felici; ut discrimen non animadvertat , nisi acutissimus auditus. Cui tamen facile imposuisset, non fi