Nicolai Tulpii Amstelodensis exconsulis Observationes medicæ

발행: 1716년

분량: 421페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

371쪽

M EDIC ARUM LIB. IV. 3 pravatum, & operculo tectum, quo remoto licebat pro arbitrio, ac voluntate Medi-

Corum tantum aquae CX abdomine emittere, quantum consultum videretur. protuberabat

autem hoc penicillum, instar pinnae, in medio tornatilis alicujus circuli, qui depressis fasceis linteis, tam arche occludebat dissitas

vulneris oras, ut adimeret omnem profluvii

metum.

Quod ligneum instrumentum , deXterrimc tornatum , equidem profecto , eo lubentius seri Curavi incidendum, quod in paracentesi, Coercendis Hydropicorum aquis, nihil illo accommodatius juxta mecum judi- cmerim Franciscus Vicquitis, Arnoldus Tho- lingius, ac Gulielmus Canterus , Viri in artis operibus experientissimi. ut enim, invitis Cenopolis, a mus ho facile rumpuntur dolia, sic etiam effundit interdum turgidus venter Plu aquae, quam aegri sine vitae jactura sint ferendo quem ipsius impetum siquidem satagis solis linamentis, aut imposita manu duntaxat impedire, facile pessum eunt aegri . CV-jus tristissimi eventus, non unum CXemplum nobis notum. ac proinde sedulo chirurgis inculcandus necessarius lignei hujus penicilli usus. ubi cogitant de educendis hydropicorum aquis , ne videantur periisse culpa curantiS, quos occidit inevitabilis moriendi necessitas,

ad quem scopum utique collimat tubulus arm

372쪽

3 8 Ons ERVATIONUM genteus, instar catheteris, pervius, per quem aqua similiter commodissime, sive parce, sive copiose pro libitu educitur.

CAPUT XLIV

aerus peritonini.

JUgitta , uxor pictoris Flinchii, cui venter

ab ineunte aetate fuerat durus, ac distentus sensit eundem, menstruis minus Convenienter fluentibus, cotidie magis magisque elevari, Paulatimque in eam excrescere molem: ut Contineret centum & decem aquae libras. uti post ipsius obitum, omnium oculiS CX-Posuit anatome, verus medicinae ocul US. quod tamen exuberans aquarum pondus, sine magna corporis ac virium jactura, tam apte, septem plus minus annis, tulit mulier animosa ut potuerit perinde atque sanissima, non quocunque tantum deambulare , Verum etiam

peregre proficisci, & quod mireris, ascendere excelsam Clivensium turrim . Dis lecto vero cadavere, ab industrio Chirurgo Jobo Meherano, coram Sumuele Costero, Gulielmo Pisone , ac Franciscis Vic-quio, Sylvio , & Scama, apparuit omnem hanC aquarum congeriem delituisse inter duas Peritonaei tunicas, quae induerant crassitiem digiti annularis. sub quarum infima parte, convi Plectebantur pleraque omnia viscera ut sarta

373쪽

MEDICARUM LIB. IV. 3 3ae tecta, sic etiam ab omni omnino incommodo ac detrimento integra, ac tuta. praeter renem sinistrum, qui justo erat major. & Coecas uteri venas, sive tubas Fallopii, quas per peritonaeum dispersias quantumvis oculus in dextro latere viderit consipicue tumidas, aetprotuberantes, intus tamen erant plane imperviae , adeoque obturatae: ut ne minimus quidem fistulae flatus illas transiret. in quo fuit morbi hujus incertum. latitante in oculto illa via, per quam aqua profluxisset in pe

Quod profecto rarum, atque inauditum hydropis genus, quandoquidem non meminerim me legisse, in ullis Medicorum monumentis, sed solo duntaxat auditu intellexisse , a Viro praeclaro Guillelmo Strateno, Principi Arausionensi a Medicinis, qui ibidem loci simillimum hydropem sectione deprehenderat in virgine, de cujus pudicitia perperam dubitabatur. operae fortassis precium facturus videor, siquidem id ab oblivionis injuristas. seruerim, non tam ob insolitum aquarum si tum, quem tamen confido eruditis fore gra- tissimum, quam ob summum quod aegroti inde percepturi sint emolumentum. quibus iccirco in hoc peritonaei hydrope, longe si curius, eXpeditiusque nrωνκεντεο iv instituentChirurgi, quam in ullis, aliis ejusdem morbi speciebus. in quibus viscera naturalia a cir

cumm

374쪽

gyo OnsERvATIONUM. cumflua aqua usque adeo plerumque vitia tur, ut illa etiam subducta, nihilominus moriantur aegri. Cum in hac peritonaei aqua, exta maneant illibata, ac plane seclusa ab irriguo, acrioris humoris, attactu. unde procul dubio venit, quod mulieri huic manserit constans, ac infractus, valentis corporis, vigor. ad quem etiam necesse erit oculum Converter quisquis deinde conabitur scalpello elicere, quam peritonaeum Continebit, aquam. CAPUT XLV. ops in crenubus uteri. IN cornubus, ac tuba uteri, ut foetum non semel animadvertit Ioannes Riolanus, anthropographiae libro II. cap. XXXI v. sic nobis contigit videre in eadem parte, aquam hydropicorum , utero interim ipso plane vacuo, ac nullo omnino humore imbuto, uti declaratum ibit, quod sequetur memplum. Cathalinae Bonevalliae, adversa valetudine, ob suppressa menstrua, aliquandiu usiae, induruit tandem abdomen, increscendo paulatim in eam molem: ut prae pondere aquarum, novem annis molestissime vixerit, antequam aut laborum aut vitae invenerit finem. 'uem tamen adepta, fecit medicis copiam imspiciundi miserrimum suum cadaver. in quo

Praeter omentum putridum, jecur pallidum,

376쪽

OnsnRvATIONUM. lienem parvum, ac intestinum colon loco mo tum, videre fuit utrumque uteri cornu Conmtinuisse novem circiter aquae, purisque libras, inclusas innumeris vesicis, quarum aliquas etiam ostendebat extima uteri tunica, licet in vacuo ipsius ne minima quidem occurreret guttula. quam eandem rerum faciem Joannes Riolanus etiam similiter asserit observatam, in illis uteris, quorum cornua prodUXere, quos commemormit, foetias.

CAPUT XLVI. Tertiana quadruplerum SIcuti raro occurrit febris quintana, ita quoque longissime desiderant nonnulli

medici , atque adeo ViX unquam Vident, tertianam quadruplicem, cujus tamen eVidens specimen , juXta mecum aliquando Conspexit experientissimus Medicus Antonius vander Linden, in Henrico Hamelio Rerum Indicarum praefecto. in quem, post duplicem tertianam, quasi concitato impetu, Vidimus irruisse inusitatam hancce febrem, intra bidui curriculum quatuor circuitibus in Cundem ordinem revolutam. bis die inci

piendo , bis die desinendo, & quidem sin

gulis accessionibus , tam cum rigore in principio, quam cum sudore circa finem. durante qualibet integritate, horas circiter sex;

377쪽

MRDICARUM LIB. IV. gs 3 quod profecto intervallum brevius fuit, quarn

Ut aegro licuerit,uel noctu dormire,vel interdium COI Venienter cibum Capere, nedum Medicis copiam facere, sive sanguinem detrahendi, sive materiam demendi, aliave, quae ars reqUirit, peragendi. qua de Caussa tardius quoque devirchum fuit malum hoc taedii plenissimum, in quo licet minimum periculi, plus tamen fuit molestiarum, quam quantum quis cogitasset.

CAPUT XLVII. Febris sucopulis. Ebrem syncopalem producit cum pituita

cruda, tum bilis porracea, vellicante Uti O-que humore, usque eo sensibile ventriculi orificium squod vix latum unguem a Cordis

apice di stat ut vicinum illud viscus facile in

Consensum trahatur ; CXcitato animi deliquio, a virulentis, hujus febris, vaporibus : uti lu-le clarius videre fuit, in Geris uda Cloticli, quam bilis porracea circa ventriculi ingres sum plus aequo CXuberans conjecit in febrem hanc syncopalem, cum natassea, at OreXia, a Ctam vehementi animi deliquio, qualibet exacerbatione ipsam. inVadente ; ut Videretur actutum e vita discessura: ni si opem tulisset quod sequitur medicamentUm.

Succi a Zari S ij s. oxymellis simplicis S i. aquae hordei S misce f. potio.

378쪽

3s OnsERvATIONUM cujus beneficio ventriculus ejecit aeruginosam ac porraceam bilem, seu veram angustissimae

hujus febris causiam , eaque excreta, eX morbo plane convaluit.

CAPUT XL VIII.

Calculus Cestae cer Uttam deserens. Oanni Trassato tantum negotii, in senectute, facessivit calculus vesicae: ut non modo Vix unquam mingeret, sine acerbo urgentis urinae cruciatu, Verum rarissime quoque deambularet, sive sub dio, sive in porticu , sine evidente doloris sensia, ob calculum

vesicae cervicem , miserandum in modum excarnificantem. donec tandem, doloribus, ac punctionibus cessantibus, libere denuo urinam reddiderit, adeptus non solum copiam agendi iterum negotia, a quibus aliquandiu abstinuerat, verum etiam quocunque proficiscendi, perinde atque sanissimus. Quam inopinatam rerum faciem, Ut summe admirabatur aeger, sic non levem Conjecturam movit Medicis , calculum stationem suam, eX qua tam atrox intulisset bellum, seu remediis, sive tempore deseruisse. indeque turbas resedisse, pacemque corpori tandem

Concessam. a qua tamen sententia seger adeo

fuit alienus , ut potius crediderit, se nihil unquam a calculo, verum omnia ab induraxo ali-

379쪽

MEDICARUM L i n. IV. aliquo tumore, cujus pondus etiamnUm Circa anum persciatisceret, perpessum fuisse. mansitque ipsi haec opinio ad extremum Vitae halitum. Facto vivendi fine, per omnimodam Urinae suppressionem, Ubi integrum qiainqUennium satis commode habui siet. & producta , ab anatome in lucem, Veritate, quae hactenus delituerat spissa caligne sepulta. Cujus beneficio vidimus durum aliqUem ttimorem, prope vesicae cervicem situm, in caussa fuisse, quo minus profluxerit ipsi lotium, sive sponte, sive meatu quoque per Catheterem rcsCrato, idque ex vesica, aqua , id temporis, maXime repleta. quod inusitatum tumoris genus, instar carunculae tunica inclusae, ante Vesicae exitum propendens, Uti huic aegro eXitio fuit, sic etiam Clanculum aliorum Vitis fortassis insidias struxit, ignorantibus Medicis , quo referrent eXitialem, suppressae urinae , Causiam ea enim fuit tumoris forma, Ut eleVata a Cathetere,illum tamen ita Complecteretur, ut nihilominus impediretur urinae effuXUs. in quo haud leviter admirari licuit impervestigabilem Dei sapientiam,cui nunquam desunt mi nistri, quibus animam ex hoc ergastulo ad meliorem CVOCet Vitam.

Sed quid dicemus de calculis, qui primum

maximum, deinde vero nullum excitarunt

cruciatum p erant hi duo, dc quidem satis ingentes , in principio, attritu suo Vesicae Cer-Z a vim

380쪽

gs 6 Ons Est v ATIONUM vici molesti, mox vero pondere sito adeo eX- tenderunt sequacem vi sicae membranam: ut paulatim descenderint, ad quatuor tranSVersos digitos, a priore itatione , provoluti quasi in sacculum vesicae adhaerentem , in cujus receptaculo , etiam calculum suum dicitur conclusum habuisse Vir incomparabilis eruditionis Isacius Cafaubonus. fuitque haec loci mutatio, verissima causia illius levaminis, quod aeger percepit postremis Vitae annis, deficientibus Deo optimo maXimo nunquam auxiliis, quibus etiam sine Medicorum ope, ab intricatissimis morbis vindicet miseram hominis Vitam.

CAPUT XLIX. Praepostera pulseus exploratio. Consul Amstet redamensis, leviter aegro

tans, admOVit Continenter manum Carvpo, quasi eXploraturus arteriae motum , e Us que indicio deventurus in naturam si ii morbi ; at ignarus proprietatum pulsantis arteriae, adeo non fuit voti siti compos: Ut potius sum me, inordinato hoc attactu, interturbaverit natUralem arteriae Concentum , inducta ipsi evidente pulsus intermissone. quam ubi animadvertit Medicus, suspicatus fuit nescio quid monstri intus ali. sed comperta postmodum rei veritate, deterruit aegrum ab in-

SEARCH

MENU NAVIGATION