장음표시 사용
391쪽
OUod gladius in manu furiosi, id liber
medicus est artis imperitis, qui tam facile legunt, quod nolint, quam quod velint. imperitia quippe malus thesaurus. qua imbutus Videris capere,quae te capiunt. Concipisque ex male intellectis, praejudicatam Opinionem, quae ubi peperit pervicaciam, actum est de homine imperito, quem deinceps ne ingeniosissimus quidem mortalium ab sententia sua facile dimoverit. Bartholomaeus AEthiops, delicate, ac molliter educatus, noluit fractum luxatumque fibulae os, a chirurgo dexterrime in talum iterum repositum, Convenienter, prae animi impotentia , ut moris est, deligari, atque in Canalem deponi, veritus nescio quem doloris Cruciatum, Cujus tamen iccirco nequaquam fuit eXpers. ferula enim fracturae negligentius circumposita, fluctuabat non modo os lacerum , Veriam permansit quoque, ob tardum, inaequalemque ipsius Coalitum, totUs articulus
adeo deformis, ac distortus, ut ipsi deinceps nunquam licuerit incedere sine scipione , nedum acerbissimo doloris sensu. Quo indies magis ac magis inValescente,
ivit tandem Blitium quaesiitum ex libris Me-
392쪽
3 68 O E s ERVATI ON U Mdicis Ambrosii Paret quibus perperam intellectis, accommodaVit sua se suae, infortUnia , quae auctor ille adstruit sequi fracturam ossis femoris, ignarus morborum similitudines, facile imponere etiam optimis Medicis, nedum artis medicae rudibus, ac plane impe
Qtia: Certe inconsiderata lectio tantum perterruit imparatum hunc aegrum: Ut animo se angens, confideret Certo certius fibulae suae CVentUras, quas legerat Pareum femoris fracturae attrabuere calamitates quae indefessa, irrequietae mentis, cogitatio ipsum tandem praecipitavit primum quidem in delirium melancholicum , deinde vero in Veriam furorem, insidente imaginario hoc infortunio penitius Cerebro , quam ut ullis machinis inde denuo evelleretur. adeo suos quisque patimur manes , labimurque saepenumero inscii in inextri
Inter alios autem, deviae mentis, lapsius, credebat , extinctis jam oculorum facibus, se nihil ulterius cernere, quod imaginarium glaucoma furtim ipsi quo eriperem , duXi ipsum aliquando ad aedium fores, dissimula-tUrus me non Videre lineas horologii e directo illis oppositas quam visiis mei imbecillitatem ubi visus sibi fuit animadvertere, indicavit mihi horam, uti ego illi vicissim, quam oblitus erat, falsam suam cincitatem. cujus
393쪽
MEDICARUM Lin. IV. 36s imaginariam caliginem strat emate hoc ac tum vidimus sublatam. secundum illud Cel--si: assentiendum saepius quam repugnandUm,,melancholicis , & paulatim, non evidenter, ,,ab his quae stulte dicuntur, ad meliora mens ipsorum abducenda.CAPuae L V. Digiti racemos. Irginibus, ob suppressa menstrua, uti
male cedunt Carbonum, picis, Cretim, Calcis , lapidum, aliarumve rerum inusitatarum edulia, sic nocent invicem praegnantibus foe- tuique denegata, cui cuimodi fuerint, quae prae malacia eXpetUntUr alimenta. Mulier gravida decerptura eX palmite racemum, aegre tulit, quam patiebatur repulsam di cessitque tantum non moesta ac animi se angens, sed quasi desperanti proxima.
unde factum, ut conformatrix uteri vis irritata, essinxerit embryonis digitos, praeternat irae ordinem, non tam eX articulis, quam CX acinis, uvisque a tereti pediculo pendentibus, plane auinstar illius racemi, quem ipsi denegaverat hortulanus. adeo nihil tam leve est, quod interdum non faciat magnae rei
Heu vanas hominum spes t & incertum nostri conceptus eventuml adeone, ob unius A a , UVa
394쪽
uvae repulsam deformari hominem , qui omnium animalium exsuperat formast quid superbimus miseri & quam incertam conCivpimus saepius futurae sobolis certitudinem Varius profecto , ac mutabilis admodum est mulierum sexus, penes hunc tamen voluit impervestigabilisDei omnipotentis providentia Consistere sanitatem maximorum Regum, ac forumam illarum manuum, quae sceptris ac poten tia sua territant orbem universum. C A P U T LVI. Unguis in tertio digitorum articulo.
UNgues in digitorum apicibus , semel de
perditos , iterum renasci novum non est, sed raro id conspicitur fieri, in secundo aut tertio articulo, prioribus amputatis. in quibus tamen, non semel eosdem vidimus non se-Cus progerminare debitamque acquirere formam , ac si in digitorum consisterent apicibus, deponente nunquam solicitudinem suam offi
CAPUT LVII. Oleum sulphuris arthriticis utile.
PHilippo Leyo arthriticis doloribus tapius obsesso, nihil prius fuit oleo sulphuris partibus dolentibus illito. quo tameu rem*dio ,
395쪽
MED1 CARUM LIB. IV. grievitata obnixe sana Cutes adeo non nocuit articulis obsessis; ut potius plurimum illis profuerit. relicho duntaxat in extima cute, flavo aliquo Colore , quem deinde detersum ibat, per sanguinolentam carnis salitae muriam . quam post olei litum, partibus Circumposuit. idque tam frequenter; ut nullum ulterius sit dubium, quin cutis id remedii genus sit ferendo sine ulla vel minima corporii
CAPuae LVIII. Curatio obstipi capitis. PRout varia sunt musculorum paria, quae simul agendo, caput vel in hanc, vel in
illam ordinate deflectunt partem. Pro eo Utique occurrit non unum de rmitatis genus,
ubi illi ipsi musculi, non conjunctim, sed separatim moti, caput distorquent in alterutrum humerum et ob induratUm, corrugatumque
illius lateris musculum. cujus obliqui situs caussa potissimum consistit in musculis ma- stoideis, ac scatenis, quorum illi latiore, hi vero tereti tendine accrescunt claviculae ossi, prope commissuram illius cum jugulo, ac ostesterno, quorum profecto musculorum rigidam , ac callosam duritiem nisi diutinis fomentis, aut instrumentis ferreis ad naturalem positum, figuramque reduxeris, unicum rem Aa a mem
396쪽
g et OnsERvATIONUM medium est, confugere ad scalpellum. quo tamen etiam, non ni si acri circumspectione
Filio Consulis Mittet burgensis, annorum duodecim, ab ineunte aetate, obstipo capite, inclinabat cervix in humerum sinistrum. Ob astrichum, Curvatumque alterum musculorum, secundi illius paris, quod cervicem cum capite antrorsum flectit. qua deformi immobilis , ac transversi capitis figura, nullis auxiliis deinde ad naturalem statum reducta, Con sultum visum fuit Gulielmo Strateno, Principis Arausionensis Medico, ac Francisco Vic-quio, qui mecum adolescentulo Medicinam fecere, Ut transiuersim praecideretur tenacissimum illud vinculum, quod caput tantopere in humerum Contorqueret. quam operam
Amstet redami deinde dexterrime naVavit, qui etiam aliis in simili affectu opem feliciter tulerat,Isiacius Minnius. ob opera Chirurgica multis summe commendatUS.
Factum autem fuit curationis initium a Crusta, per lixivium coctum, cuti inusta deinde vero directum scalpellum, supra clavicularos , ab aure Versus jugulum. at tardius Certe ob crustae lentitudinem, ac timidius propter Venartim,arteriarumque juguliarum viciniam, quam natura tendinis, ac nervorum requireret. quibus iccirco magis p chim, quam Caesim laesis , sequabatur protinus vehemens Ce
397쪽
vicis, faciei, ac brachiorum convulsio, quaa tamen brevi iterum evanuit, adacto penitius scalpello, & praeciso animosius, integro, qui in vitio erat, musculo. Cujus amputatio capiti actutum restituit integrum erectioris figurae usum, ac libertate sese quocunqtae locorum
positae capiti fuere variae fasciae,quibus deinde, ob vulnus brevi consolidatum, amotis, pedimansit tamen aliquamdiu invetarata illa inclinatio in latus affectum, adeo difficile est longam corrigere Consuetudinem.
Quisquis vero deinceps ancipiti, ac periculosae huic subjicieris aleae,ne desperes iterum fieri posse, quae semel facta sunt. sed scito tria praecipue vitanda, & primum quidem; ne
Crustam cuti inuras , utpote quae adeo non prommit dolori, ut prius multum nOCUerit Cum Vi- sui, tum incidenti scalpello. deinde ne improvide secando magis jugules, quam Ciares aemgrum . danda adhaec Opera, ne identidem, ac interpolatis vicibus, sed simul ac semel, attamen caute, integrum musculum praecidas. in quo potissimum hujus curationis momentum. quae certe animadversio ut Chirurgo ex fama, sic aegro non parum eX Usu erit.
398쪽
Uantumvis acriter disceptetur, utrum etiamnum alicubi extet unicorne illud animal, cui Sacrae Literae, praeter indomitam ferociam , pretiosum attribuunt Cornu, extra tamen omnem controVeriise aleam est, pleraque omnia quae a magnatibus asservantur Cornua,
adeo non esse ferae alicujus terrestris, quin potius prodire ex bellua marina, cujus cornu passe sim reperire est, cum in mari Boreali, tum etiam in Issandiae,Groniandiae,aliarumque vicimnarum insularum littoribus , sive se jugatum, acorpe, sive cranii particulis etiam nunc insidens. Cujusmodi certe cornua nobis oblata fuere quam plurima, vel ex direptis Principum Germaniae gaZis, vel a nautis ceu opima maris spolia Amfhelredamum delata. Inter quae unum Caeteris longe praestabat,Colore,ac forma oculis gratum,capitique tam accurate adhuc infixum: ut, ad rei memoriam,id teri lubens incidissem, nisi haud diu post,oblatum seu siet integrum monstrum, a Chirurgo marino depichum, cujus Caput cum Unicornu ipsi inhaerente, coram conspeximus. Cujus speciem propterea malui spectatorum oculis repraesentare, sed ea fide, qua illam in tabella delineavit Chirurgus, id temporis, navi huic a
399쪽
400쪽
3 6 Ons ERvATIONUM Erat autem hic piscis, cujus cadaver anno
fuit in mari aquilonari, prope insulam Majam)admodum obesus, longus pedes duo de viginti, latus duodecim, Capite Cyprino, sive Carpioni simili. os latitabat infra cornu, quod protuberastat ex ossibus maxillae stiperioribus, inter se dehiscentibus, ibidem propemodum loci, ubi
Pristis dentatam emittit serram. non quidem exacte in maxillae medio, sed loco aliquatenus
dextrorsum Vergente. licet laevorsum in neutro,quod conspexi,cranio ullum alterius cornu Occurrerit Vestigium. Corium autem erat situs
cum, & sub illo plurimum lardi, e quo copiosum quidem igne mercatores elicuere oleum, attamen prae odoris foeditate parum ipsis lucrosum. spina dorsi ut ex validis constabat vertebris,sic desinebat in caudam bifidam, adhaerente utrique lateri pinna statis valida. Cornu vero Crat rectum, durum,ac album, striisque profundis, a latiore basi, usque ad acutum mu-
Cronem , tam sequabiliter ornatum: ut jurasses te videre nitidum,ac niveum ebur, exquisitissima arte expolitum. longitudinis erat novem pedum, septem Cum dimidio extra Cranium protuberantibus,sesquipede vero eidem etiamnum insidente, cujus CXemptae stuperficies etiam reliquo corpore fuit asperior, minusque tendi Cans.