D. Laurentii Heisteri ... Compendium anatomicum totam rem anatomicam brevissime complectens ..

발행: 1737년

분량: 609페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

551쪽

ex fictis, sive non probatis, sed potius ex ge- Muinis anatomicis , physicis di mechanicis principiis conscriptae sunt , quam commodi Gisi me cum his conjungi vel etiam iis cum

fructu subjungi posse.

Praeterea hocce compendium etiam quam

utilissimum deprehendi Medicinae candidatis, qui ob honores doctorum adipiscendos, e Xa minibus solemnibus prius se sistere debebant . In his saepe observavi , quod postquam ultimis studiorum temporibus Medicinae , quas

vocant practicas, diligenter Operam navaverint; attamen in examinibus etiam de primis fundamentis , definitionibus, divisonibus, objecto , fine Medicinae, ac speciatim

physiologiae, pathologiae , variarumque aliarum ejus partium cum interrogarentur , fundamentorum interea, quae initio di primum ex prolixis institutionibus; dis ne adminiculo alicujus compendii didicerant , fere vel omnium, Vel maximae eorum partis rursus oh. liti sueriot; aut saltem adeo incerti vacillaverint, ut, nisi haec prius fundamenta cum ipsis repeterentur, quid respondendum i iere prorsus ignorarent. Prolixiores institutiones repetere, ea Sque brevi tempore, quod ipsis haud raro concet- sum erat, meis oriae rursus mandare, saepet inera, aut negotia valde urgentia, aliaeque causae , vel res circumstantes prohibebant:

552쪽

lmo saepe, quia animus practicis rebus erat

intentus, de iis vix amplius cogitabant. Ilvero, qui secundum breves hasce meas institutiones edocti erant, aut saltem ex his tabulis, quas cum ipsis per aliquot dies communicaveram, prima Medicinae principia repetiverant, ut plurimum in examinibus bene . steterunt , atque de fundamentis Medicinae sp te responderunt, totiusque ejus ideam quasi prae oculis semper habuerunt.

Has igitur ob eausas olim , ut dixi, hoc te institutionum compendium, & quidem ad ductum Prop3let,lc dogmatum Medicinae generali- . rem celeberrimi atque praestantissimi quondam Medi ei, Iae. Ponerat. BRUNONIS, mei in Academia Aliorsina in munere professorio antecessoris, ubi hi libri usitati erant, informa concinnarum tabularum conscripsi, eisque, qui meae se eon crediderant informationi , describendum dedi; dc quae brevissimis,

aut verbo quasi subinde tantum indicavi, prolixiori sermone in praelectionibus expliea vi tque ubi plura hac de re, ut verbi gratia in rebus physiologicis, aut pathologie is invenire, aut legere optime possitnt, indicavi. uno saepe factum est, ut excitatioris ingenii adolescentes aliis prolixioribus Institutionibus prorsus haud indiguerint, vel eas propria diligentia intellexerint, alii vero, qui tar dioris ingenii erant, tanto melius deinde,

553쪽

faciliusque ampliores intel Iigere,& comprehendere valuerint.

Quoniam igitur hunc laborem adhue muItis Medicinae tyronibus, & candidatis haud inutilem esse existimo , illum nunc tandem

emendatiorem atque auctiorem , nonnullo

rum hortatu, typis excudendum boni publici causa judicavi. Qui vero etiam simul Saliis υiris eruditis magni ingenii serυire potest , qui systematis totius Medicinae aliquam ideam in brevi conspectu , di, ut dicunt, in nuce quasi desiderant: dum hic unica in tabula cujuscunque partis Medicinae, quae in institutionibus pertractatur , ut physiologiae , pathologiae dic delineationem , uno quasi in tui in tu perspicere di ediscere, Medicinae vero ac Medici descriptionem , ejus ossicium , brevem denique Medicinae etiam historiam , sectas praecipuas, & divisionem paucissimis in foliis ex prole gomenis perspicere queant. Quia vero hisce in rebus vocabula, & termini , quos

vocant technicos, usurpandi, atque explicandi sunt, sermonis latini puritas saepe Observari non potuit. Ut vero tanto magis etiam iis, qui Medici non sunt, hoc compendium usui esse potast , in parte Hagienes , quae sanitatis conser vandae rationem docet, pag. I s. reguIus , qui bus hoc potissim tim obtinetur; in hac vero etiam di Therapeatice, quibus morbi immi

neat es

554쪽

nentes avertuntur, pag. II. praecipuas ad diis

die de quibus certus sum , illos , qui eas bene observant, aliis prolixioribus libris diaris teticis sere carere, & a morbis quam plurimis se egreg e praeservare, tuerique posse. Ita & parti pbarmaceuticae'chirurgicae Prae, Cipuas cautelas, axiomata,&aphorismos quasi, hic adieci , quae in manu scriptis meis tabu. Iis olim non erant quae vero futuris Medicis practicis haud exiguo usui, dum expertus hic loquor, esse poterunt. Denique , quamvis nonnulli praestantissimi Medici methodum sive rationem , quomodo studium medictim optime institui S ab DIυi debeat , tradiderint, ut CA SP. BARTHOLINUS,

LAURENBERGlUS , SENNERTUS , PETRUS CASTELLUS, LINDENIUS,

que; tamen quia eorum scripta jam vetat. itiora sunt , quam ut ad seculi nostri genium, quod infinitis observationibus , & inventis , omnibus in partibus valde auctum est, atque longe alios aptioresque libros suppeditavit, a cis commodari rite queant, oleum & operam meminime perdidisse existimavi, si talem metho. dum etiam hic indicarem juvenibus , quae hisce temporibus mihi maxime accommodata, diutilis videtur; ut sic in studio hoc, quod revera difficillimum , tanto facilius egregios prosectus facere atque simul praeliantiores,

555쪽

a 8 utiliores,& maxime neeessarios libros, una cum ordine studium medicum rite addiscendi cognoscere possint. Quam ob causam etiam brevem indicem eorum scriptorum seorsim in fine adieci, quos hodie Studiosis Medicinae maxime necessarios esse reputaυit: cum mea qui dem sententia , magna pars sapientiae, atque eruditionis in quavis scientia est, cognovi sse, di nosse optimos scriptores, ne tirones minus utilibus tempus terant, atque sic dissie illius Vel quandoque nunquam ad scopum perve

niant; HIPPOCRATE teste , Sect. I. Aphore

I. Ars longa, υita breυis. Dissiculter vero, imo vix, atque ne vix quidem , praestantiores auctores sine offensione multorum aliorum , qui eodem in numero esse voluerunt, indicari possunt : Interea tamen nihil mihi antiquius esse reputavi , nihilque gratius, quam si modo commoda Studiosorum Medicinae, aliorumque me hoc ipso juvasse, ac promovisse a prudentioribus intellexero .

556쪽

Protegomena Institutionum Mediearum sis Medicinae.

I. u. quid est Medietna pN. Est Seientia sive Ars, sanitatem hominis amisesam recuperandi, & praesentem conservandi. 2. Quodnam in Obiectum medicina e Homo, & quidem vivus ; quatenus sanitatis, di morborum capax est. g. Quis est Finis Medicina. Duplex habetur r unus primarius , sanitas , vel oonservanda vel restituenda; alter, secundarius praestare scilicet omnia, quae ad ianitatem vel conservandam, vel reeuperandam, vel vitam etiam tan-rum conservandam, necessaria,&possibilia sunt: nam Ovidius canit: Non in in Medieo semper relevetur ut aeger. Interdum docta plus valet arte malum.

q. Quodnam ess Subiectum Μιdicinae Medicus. I. Quomodo Medicus definisar, aut quἰd est Meditus pN Est homo, omnia probe callens,& faciens, quae

ad vitam, cumprimis vero sanitatem, conservandam& recuperandam sunt necessaria. Sive plenius: Est homo omnia probe callens,& faciens, quae ad duplicis ossicii Medici uuaest. ε requisita pertinent.

6. Quotvlex igitar est inicium Medici phe. Utplurimum dupIex habetur: r scilicet coninservare sanitatem praesentem, & et amissam restituere. Quibus tamen,& tertium accedit ossicium, nimirum forense dictum: quo obligatur sententiam dicere coram magistratu de occilis, vulnerumque eorum Iethalitate, item de veneno interfectis, de

Potentia, & impotentia utriusque sexus, de infanticidio,

557쪽

ticidio, virginitate, Iegitimo partus tempore, morbis simillatis, ae dissimu latis, aliisque rebus similibus .eons Lobnius de cisticio Medici duplici, clinico, &lorensi.

. Quinam fuit ortus Meditin Quando homines , vel a causa externa vel in terna, laes: onem, sive morbum quendam perceperunt, instinAn quodam naturali, ad dolorem, aut molestiam illam tollcndam . ad remedium , sive auxilium quae rendum impulsi suerunt; ita ut, quod vel sensus, vel casus tot tuitus, vel appetitus suppeditavit, ad hibuerint. Uuic quid de inccps prodeste obtervarunt, notarunt, ac sibi, aliisque, similibus in casibus, ite. rum adhibuerunt ; atque sic ex casibus saepe fortui. iis,& instinctu naturali primum nata est Medicina, primos sine dubio inter homines, atque ita diu, licet valde rudis, continuata: hinc ars est anιiquissima. 8. suisnam ejus fuit prog essu ιρΡost multa vero lecula gentes cultiores, cumpriis

mis Ai*iii, Babylonii, Chaldaei, AEgyptii,& dentisque Graeci, cum necessitatem, atque utilitatem Meis dicinae probς cognoscerent , eam majori tandem studio excoluerunt, obtervationes de iis rebus, quae in hoc vel illo morbo descripto profuerunt, aut no- euerunt, litteris consignarunt, multa ejusmodi experimenta tandem colligerunt, atque sic incrementum haud exiguum Medicinae conciliarunt . Tetti Herodato , Strabone , Homero, Hireocrates Unde majus tandem artis incrementum P Ex constitutione Medicorum : qui ex observationibus, Si notatis antecessorum , propria simul adhibita diligentia, accuratius non.solum morbos cognoscere, velum etiam eos maxime idoneis curare. studuerunt remediis. Dum hac scientia magnos honores, & simul emolumenta egregia consecuti sunt:

imo nonnulli, ut Apollo, & 2 culapius, in Deorum

558쪽

numerum relati fuerunt; quamvis illo tempore magis adhuc externis quam internis, morbis curandis, te. De Nomero , & Celso, studium adhibuerint . Inter

omnes vero tandem , quingentis iere annis ante Chi istam natum, Dinocrates Cous, in Giaecia piae caeteris caput extulit qui Gmncs antecel Iorum Oblervationes, S experimenta probe didicerat, magno, quo pollebat, judicio suisque obier Vationibus audiit, emendavit, atque sic tandem, quae optima cognovit, rejectis minus utilibus, aut noxiis , in sciiptis luis, cedro dignis , quibus adhuc fruimur , collegit , eisque effecit, ut non solum primus veri Medici nomen meruerit; vcium et lana Parens Medici ae rationalis jure appellatus fuerit: quem deinde ex celebrioribus Herophilus, Eralis iratus , Asclepiades, Dioscorides, Themiton, Celsus, Galenus, Aretaeus, Paul. Hegl-neta, Aetlus, alique iecuti s uni. coni. te clerc, aut Sebularii Historia medica . IO Quibus rebus maiorem ρerfectionem adepta es ΘInquisitione & cognitione corporis anatomica per extispicia laceidotum, cadaverum condiendorum morem , lanienam , mcisionem animalium in uilis

philosophicos, seu physicos , & tandem mcisionem sive

anatomen cadaverum humanorum ipsorum, ad cognoscendam fabricam, Ss actionem partium, caularum abditarum sanitatis, morborum, S moltis ipsius. Deinde recenti opibus temporibus, postquam seculis barbaris diu inculta,& neglecta fere relicta est, physica tandem , a natu mi a , chemia , botanica, & mecha nica a quam plui imis praestantissimis viris melius exculta, atque ad Medicinam, ac Chri rurgiam applicata, cum primis vero circulo sanguinis ab Harucio

detecto, ad fastigium illud, in quo nunc conspicitur,. pervenit; ita ut nunc longe majori celat liu dine, quam olim, agere queamus.

3I. Quanam fuerunt praespua sectae in Medicina λ

559쪽

Prima, & alitiquis*ma Mediei na, ut ex dictiq

patet, fuit empiricar cui deinde Binoerate auctore ἡsuccessit rationalis , sive dogmatica r quae experientia,& ratione, tanquam duobus Medicinae fulcris, ut batur. Quam cum Galenus tandem majore anato mes cultura,&' philpsophia aristotelica exornare, ataque explicare annis ussit, talem sbi famam compa ravit, ut eum potissimum omnes Medici sequerenatur per plura secula: nisi quod post Hippocratem etiam 1 ecta adhuc oriretur, a uetore Nemione, quae a methodo , quam sectebatur, Metbodica dicebaatur ἰ quae vero non diu duravit a Cum autem seculo

XUI Paraeelsus chemica principia in Medicinam

introduceret, &mu itos asseclas si di conciliaret, Me dicina in Galen eam, Se Chemicam dividi coepit. Sequebatur paullo post Cartesiana; denique hanc secuinta est Mechanica , ex fundamentis physicis, anato micis , & mechanicis cuncta dijudicans; & Stabliana , quae ab anima omnes actiones, tam in statu fano, quam aegro deducere satagit. Atque hae duae ultimas nunc praecipue vigent, omnesque fere hodie Medi ei a Iterutrius sectae dogmata amplectuntur. la. Quomodo dividitur Medicina e

R. In partes principes , I ministras. Principes sunt duae: Hygiene, & Therapeutice. Ministrae vero sex : & quidem tres, praegredientes dictae, ut Phy sologia, Pathologia, &' Semiologia; atque tres ste dissequa, sive executioni destinatae r ut Diaeta. Phar macia, & Chirurgia. Sive in forma Tabulae Dividitur Medicina in partes Principes, quarum duae sunt.

t Therapeutice.

. Ministras, sex r quae vess theo reticae, sive praegredientes, tres, cognitionil dicatae t nim Irum s

i Physiciis

560쪽

s physiologia, ad quam praecipue Analome,l deinde & Physica, atque Mechanica

Pathologia, i Semiologia - . practicae, sive pedissequae, exeeutioni destinatae, quoque tres: ut

s Diaetast Pharmacia, cujus pars est Bolanica, Material Medica, & Chemia. t Chirurgia . . Partium Medicinae ministrarum prima eli PHYSIOLOGIA: cujus objectum sunt Res Secundum naturam , & speciatim quidem i. SANITAS , id est, status ille hominis, in quoad actiones, sibi competentes, idoneus in . Hujus Differentia sunt vel Essentiales, quarum tres sunt: ut Temρeramentum, & quidem bonum: quod est c vel aquale, sive temperatissimum , ut sanguial neum: quod distingunt vulgo inaequale adi pondus,& ad justitiam. t inaquate, ut pblegmaticum, cbolericum, & maini laneboIuum: quae varie ac mire rursust it inter se invicem mixta deprehenduntur.

l l Ortantea st, iactura legitima , conlistens in par lil tium debita conformatione, magnitudine, situ, ἰl denumero alli irai, sive connexio decens cum alus partibus.

Acci Uoeantur etiam νει naturales, & septem vulgo numerantur δ ut partes solidae , fluidae, temperamenta, f/cultates, actiones , excernenda, & qualitates exter. me sensibiles: quibus alii Hementa addunt; quae vero jam sub partibus solidis, di fluidis comprehen-

duatur.

SEARCH

MENU NAVIGATION