장음표시 사용
4쪽
IN COLLEGIO ROMANO EIUSDEM' Societatis Theolam Professoru,
PRODEUNT PRIMUM. Cura duplici INDica; uno Disputationum M Sectionum; alter Rerum & Uerborum notabilium.
am. SC. XXXIII. CUM PRIUILEGIO REGIS:
6쪽
EMINENT Q AC RE VER ' PRINCIPI
S. R. E. CARD. DE SANDO VAL,& MoscoB, Giennensis Ecclesiae i 'Praesuli, Catholici Regis
Consiliario, &C. ON fuit mihi diu deliberandum de Patrono huic operi deligendo, quod ad te unum, PRINCEPS
pondera ferebant; & debiti ratio,& ipsius operis argumentum.Debebatur quippe tibi quidquid hoc est, quod te suum magis, quam me ipsum agnoseit Auctorem. Scis
enim,quam me cunctantem,& librorum multitudine nauseantis iam fere saeculi huius cem suram, ac spongiam pertimescentem, auctoritate, qua in me Omnia potes, consilio, exhortatione, Obiurgatione, praecepto, coegeris,Vt animum tandent ad haec evulganda applicarem.
h. o ingenium: Princeps sed iussi, tabebo. Ausoniis Cur me pse negem, posse quia ille νι- '
Acquieui ea lege, ut cui proli obstatrix dicam, a 3 an
7쪽
an Auctor voluisti esse, ut ederetur in lucem,
eidem iam editae fautor esse Velles, & Patro' nus, eiusque frontem tuo nomine illustrari,
non dedignareris. Sciebam Numae libros,licet chartaceos,& terrae insestas, ad annos II xxxv. durasse , ut auctor est Plinius, iuod cedrati essent ea quippe cedri vis est , quae tineam, cariem , c6ssos, & similes vermiunt pestes ab iis, quae delinit,diuturno tempore propestat. Consulere itaque me satis bene putaui illisce chai tis , si tuo in sinu eas collocarem, quem DeUS
in Ecclesia exaltauit quasi cedrum ; CCdrtim, inquam Vbi teste David,passeres nidificabunt 116ia Aquilas sbium aut maioris notae Voltlcres inuitat; passeribus etiam, quibus natura adeo parca fuit, quibus vires adeo exigiaae, in huius
procerae arboris foliis nidum: & indemnitatem pollicetur. Hanc iure sibi meus hic liber abs te sperat . 'C A R D I N. AMPLISSIME, quippe qui tuam ipsius sententiam defendes, quoties audaciam in scribendo meam vel tueri volueris, vel excusare. Exigebat hoc ipsum, ut dixi, a gumentum operis, quod totum versiatur in uno CHRISTO. eiusque dignitate, & gloria scholastice declarandis. Antiochus olim Atiae
Princeps Philosopho libellum s bi de Iustitia
deserenti, donum dedignatus , δἴ auersutis
Putasne, inquit, placebit mihi tuus de lultitia liber, qui hoc unum curo, ut quae alij iuste ha-
8쪽
bent, mea sint omnia Male quidem de iusti
ita meritus ille, qui iustitiae talem tutelam prΟ- . curauit. Meliore ego consilio CHRisTu Mad '
te affero. Christum scilicet illum, quem tu sub Eucharistite velamine ad Qtemnem deprecationem in publicum productum, per Urbis
Ecclesias venerabundus quotidie solicita deuotione, ac singulari pietatis documento aut-
dissime quaeris. Christus ipse paupere supellectili indutus, quam a scriptore ieiuno in histe
Commentariis accepit,venit ad te lubens,quasi
ad notum, probatumque sibi hospitem, a quo scilicet quotidie sub paupere etiam , & trita veste, non solum ad hospitium, sed ad tuam
ipsam mensam excipitur laute in numerosa illa sordidorum turba, quos conuiuas, an dominos tuos assidue adhibes, re ipsa comprobans, deesse nunquam Romae Gregorios, quOS reliquus orbis Vel imitetur, Vel admiretur. Venit denique, ut semel dicam , CHRISTus ad
Christum; hoc est, unctus ad unctum, oleo scilicet illo, quod misericordiae symbolum est,
quo non sine mysterio, solemni ritu inaugurantur Pontifices, & cuius in te fragrantiam
Vehementem adeo sentiunt omnes,Vt non nisi emunctae spiritaliter nares eam possint a pro
digentia discernere. Bene ille dixit, Amorum
suauitate Curam pauperum profluere. Permidite enim nobis, ut eo appellemus nomine dubeisti .
9쪽
cissimam istam, quam Omnes in te agnoscunt, comitatem, & quem Societas maxime nostra' erga se ipsam experitur plusquam paternum animUm, & affectum. tuum, quo palam ei facis, vivere adhuc in te Excellentissimum illum
tuum maternum proatium, Patrem nobis gra
tissimum, B. Franciscum Borgiam, Candiae Ducem, Ordinis nostri Generalem Praepositum, a quo tibi haec omnia haereditaria successione proueniunt. Parum enim erat, si in clarissima tua familia numerares solum Duces gloriosissimos, Potentissimos Reges , si premos Ecclesiae Pontifices, nisi & Caelites ipsos progenitores haberes, ab iisque non longo interuallo originem duceres, quibus sacrosancta Ecclesia caelestes iam tribuit, & maiores adhuc meditatur honores. Vnde minus iam est quod miretur Roma, domum istam tuam in media curia coenobium magis prae se ferre , quam Principis aulam, familiam uniuersam ad totius honestatis leges compositam, integritatem illam morum, talem in tanta dignitate modestiam, Religionis Zelum, pietatem, candorem
haec Istultim ornamenta non tam fuerunt ti
bi acquirenda propria industria, quam Obuenientia haereditario iure,& auito patrimonio, suscipienda religiose, studioseque retinenda. Sileo caetera, Considerandum enim mihi est,
quid aures tuae pati possint, non quid tuis vir
10쪽
tutibus debeatur. Reliquum est, PRINCEPsΕMINENTISSIME, Vt hoc quidquid est, ea, quam non semel sum expertus, benignitate accipias, quia de C H R I s Τ O est, quia ex Societate est, quia meum denique est; illorumque siderum, quibus Gentilitia tua stemmata collucent, adsipectu foveas, & splendore illustres. Sic sertasse fiet, ut tanti patrocinij aura foecundatus agellus meus uberiora aliquando proserat fiuctuum incrementa. VALE.
