장음표시 사용
221쪽
I ZNumus hic remotissimam praesesert vetustatem. Sphingis imaginem, tanquam sapientiae symbolum, pro templis ponere solebant AEgyptii, quo denotarent religionem sanctitate mysteriorum, atque aenigmatum arcanis involutam esse debere. De his vero plura diligenter adnotavit Spanhel-d , timius usu, Etsi nostri numi sphinx AEgyptiacae sit consimilis, in honorem tamen Minervae signatam judico, ut Palladem sapientia, ct prudentia praestare, aut ab illa eas dotes suum in senatum manasse testarentur Athenienses. Quod assero, verisimilius erit, ubi consideraverimus sphingem Minervae sacram ejusdem galeae in numissaepius insidere. Pausanias insuper celebrem Minervae sta tuam a Phidia summo sculptore ex auro, & ebore effetam describens in galeae medio sphingem eminuisse commemorat.
Anticae partes omnes Minervae caput praeferunt, po- sticae vero nonnisi diversa literarum positione, ut in caelatura videtur , disserunt. Solus numus XVIL amphoram pro noctua, ac Θ singulari forma quadrata, & oblonga, pro rotunda exhibet. Ceterum nihil observatione dignum imvenio. Tab. XV. N. I ., I S., 26. II.
XVIII. Caput Jovis, ac Neptuni diadematum. X Pallas stans
pugnantis specie d. fulmen vibrat, s. clypeum stringic: Z ante
222쪽
ante deae signum serpens e terra assurgit : epigraphe: AΘE. An numum antiquissimum , & elegantem Jovi regi, an Neptuno regi adjudicem, dubito , eum ambo i mili fere
essi e repraesententur tape; crines tamen, & barba pro secundo pugnare mihi videntur - Si autem diadema eaput Jovi vendicet , hunc Jovem regem esse adseremUs,o O forsan ad notam Codri ultimi Athenarum regis his horiami I. adludere, qui propriam vitam immolavit, ut Atheniensi. bus, juxta oraculum, victoriam de Doriensibus obtineret. t. hi Vero beneficii tanti memores publico decreto sanxerunt, Codrum solus Juppiter regia potestate praeesset. Cum huic subinde simulacrum sub nomine Jovis regis erexerint, quid vetat dicere tum etiam monetam in honorem Jovis regis, & Minervae percussam fuisse. Verum historica numiexplanatio ardua, & perdissicilis est, quandoquidem nec inscriptio , nee aliud quid certum facti indicium prodit. Si autem caput Neptunum, Ut potius arbitror, exhibet, Addi . T. etiam tune meam declarabo sententiam post indagatam cat . p. st. sam adpositi serpentis pedibus Minervae. Tristanus itaque serpentem boni successus, Victoriae , felicitatis, ac pruden- pro . um. tiae symbolum facit, quae omnia Minervae convenire quili- a , hi et videt. Cl. Spani, Vimius serpentes insculapio sacros fuisse II. dicit unico Erichthonii excepto, quem ante pedes Minervae g. - Athenis scalptum adserit Pausanias ; id confirmat pulcherri-thiacis: natas magni ducis Hetruriae numus, qui ejusmodi Minervae Astu hu, emibet, & Plutarchus, qui eodem eam modo de- dolis eoe . scribit. In lib. Perierit S . statua e museo Justiniano de
225쪽
ATHENIENSIUM. Ipssumta comparet, quae sphingem supra galeam gestat, sinistra pallium retinet, dextra hastam stringit, serpentem pariter ante pedes habet, & in indice Minerra Sospitatria no- Lminatur. hid. T. I.
Ibid T LLaudatus Tristanus Athenienses Minervam sub nomine Niah Ashure coluisse, ac Palladem eandem prorsus esse cum FB Victoria multis autorum momentis comprobat. Nequa- ' quam itaque absurdum erit numium hunc insigni alicui Athe- makimaniensium victoriae adtribuere, cum praesertim hanc Palladisessigiem ideo non ex signis depromtam esse arbitrer, quod Tae itito hic dea telum vibret, & serpens, seu draeo e terra assurgat in illis vero ambae figurae pacifico habitu & repraesententur, & repraesenta describantur;
Quare serpentem hunc ad Victoriam potius maritimam prope Salaminam ab Atheniensibus,dUce Themistocle, de Xer- mus autem Xe obtentam rejicio, cum Pausanias in Atticis sub ipsam pugnam draconem inter Atticas naves Visum narret, & ab eis pro sectoriae ab victoriae omine acceptum, cui Athenienses subinde, postquam ex oraculo Cychreum heroem sub hac forma non pa- Spartauorum ad victoriam contulisse intellexissent, templum erexerunt. Bellico autem huic facinori NeptUni regis ca- Λ dis put, utpote maris arbitri, optime convenit, ad indicandam singularem ab Atheniensibus mari relatam Victoriam, ' Tb his. quum Persis adeo essent inseriores nUmero, Ut non modo Branii. T. victoriae nulla esset spes, sed certa potius Athenarum, &
226쪽
Ilo Atque hinc liquet Athenienses, has lauros Neptuni& Minervae subsidio partas esse, credidisse; quod confirmat Plutarchus compos lib. IX. q. 6. I templum Athenis fuisse memorans utrique numini sacratUm, in quo ara continebatur Oblivioni dicata, tanquam reconciliatorum deorum si num post primam de nomine urbis dando contentionem. Neque incredibile mihi adparet templum hoc extructum epse occasione tam gloriosi praelii, ut de maximo, in quo unquam Athenienses fuissent, periculo sublato gratias diis agerent, quique jam antea Minervae se totos devoverunt, ad felicem in maritimis conflictibus successum impetrandum , se etiam Neptuno dedicarent. Numi Iovem exhibentes.
Quinque hi numi in omnibus fere conveniunt: in antica Palladis caput, in postica Jovem fulminantem referunt; solumque varia literarum dispositione, asteriscis, aut sagittis in typo indicatis disserunt. Tab. XVL N. I. - 6. Obviae sunt aversae, & harum aliquae, ni fallor, aeri jam incisae in Sicilia Parutae. Plures inter, quibus agitatus sum, conjecturas illa visa est probabilior, quae innititur Tristant dictis super Titi numismate Gagae Palaestinae Syriae, cui vultu percusso, in cujus aversa Juppiter fulminans septem stellis septus cernitur cum inscriptione: ZETE. ΚPIAE TACEN HE. Jovem Cretensem, Cretagenem, & Maris
227쪽
ATHENIENSIUM. Isrnam idem numen, stellas Plejades, fulminantem figuram
Jovem Pluvium laudatus autor credit.. Diodorus Siculus lib. V. scribit , Jovem, postquam Creta patria relicta caelum ascendisset, ab omnibus pro procellarum , pluviarum, fulgurum, atque fulminum arbitro, dominoque habitum esse, &Tristanus Jovem hunc Pluvium eundem esse ait cum Cretagene Corinthi, & in Boeotia culto , a quo etiam Athenienses pluvias ad stoeundandas terras petere soliti, ei altare, teste Pausania , in monte Hymetto P dedicarunt. Quare id hic sentio Jovem nostri numi eun- Maedem esse cum eo, quem Tristanus Pluvium adpellat, se septem stellae, quae in numo Titi conspiciuntur, absint: MI Leum enim variis modis repraesentatum, atque plejadi li nam, quae pluvias etiam essiceret, spicas, quae abundantiam denotant , aliosque asteriscos , quorum explicationem erudito lectori relinquo, substitutos esse perquam est
XXIV. Noetua. X Aquila cum fulmine , & literae : A'
Exiguam disserendi materiam hic numus suggerit : in honorem Minervae , & Jovis patris eum cusum fuisse ex symbolis deduco, quae simul, quantum Athenienses his diis devoti fuerint, patefaciunt. Tab. XVZ N, T. Venus Uranis. XXV. Caput deae tectum galea, in cujus inferiori parte sedet columba. X coronam noctua supra am-Z et phoram
228쪽
DE NUMIS phoram: in area ramus, seu apex myrti, & inscriptio: ASE. m XVL N. 8
Caput galeatum primo intuitu Minervae adparuit mihi , & ipsum proinde numisma obvium, adtentius autem examinatum multa obtulit observatione digna ; etenim, ninque effeminata vultus species, neque columba galeae insidens cum bellica hac dea componi bene potest. Haec tamen in memoriam revocarUnt numos quosdam imperatorios, ct praesertim meum aliquem argenteum Saloninae, in quorum aversa parte inscriptio : VENUS. AVG., ct haec dea stans veste, & galea te Sta d. flammam, L. demissam hastam gerit, prae pedibus vero scutum habet. Hinc itaque meum etiam Atheniensem numum Veneri potius, quam Minervae tribuendum esse didici: cum autem Latini nunai autoritas ad Graecos transferri 'non posset, Pausaniam consului, qui plures Veneris armatae statuas pro-h, L . Corinthium aliquod fanum , ubi ejus- 1ar. Edit. modi signum, tum alio loco Spartanum Veneris templum
pluribus persequitur, supra quod erat sacellum, Ubi Ue-
Causam, cur Lacedaemonii Venerem armatam depin- E seos. xerint, refert Lactantius : Messenios scilicet, cum a Spartanis obsiderentur , ignotis viis, quin hostes adverterent, egrestas , recta Lacedaemonem contendisse , eam Urbem militibus vacuam, utpote obsidioni intentis OCCUPatUrOS, atque expilaturos: at ex Urbe Spartanae feminae armatae erU- perunt, pugnarunt acriter , hostemque fugarunt. Dum haec ita geruntur Spartae, Lacedaemonii, Messenem obsidentes
229쪽
dentes, de hostium clam profectorum frauderi edocti, ara quo ejus finem suspicati, dum Messenios per aliquod temporis spatium insequuntur, in armatas, & incognitas inciderUnt UXOres, quae cum maritorum errorem se pro Mesh-niis habentium obserVarent, vicinamque pugnam prospicerent, stolis solutis nudata corpora ostentantes conjugibus senoscendas praebuerunt, hi vero libidine abrepti se illis absque ullo discrimine permiscuerunt; quin juniores Lacedaemonem missi, eodem modo virginibus abusi sunt: ex his subinde natos esse Parthenios , atque in hujus facti memoriam templum Veneri eXtructum, in quo ejus imago arma
Non tamen Lacedaemonii primi Venerem armatam repraesentarunt, cum Pausanias in insula Cythera templum Veneris Uraniae totius Greciae antiquissimum, ac nobilissimum fuissse scribat, in quo armata hujus deae essigies colebatur: alibi vero addit Athenis haud procul a Ceramico Pausis aliud delubrum Veneris Uraniae seu Coelestis fuisse, quam P Assyrii primi coluerunt certis ritibus, quos cum Paphiis in Cypro, Ac Phoeniciis circa Ascalonem communicarUnt; a Phaeniciis vero Cytheraei mutuati sunt, ut testis est Hero- Clio p. dolus. AEgeus, juxta Pausaniam, Athenis hunc cultum in vexit ratus & uxoris sterilitatem, & sororis calamitatem ex ira Veneris procedere. 'Si omnia haec templa originem suam illi Ascalone posito debebant, ubi hanc deam sub glorioso titulo Uraniae cultam diximus , ac si iisdem utebantur ritibus, eandem etiam statuam Veneris armatam , ut in insula Cythera, ita
230쪽
IS DE NUMIS ubique , ae proinde etiam Athenis fuisse admodum est
probabile, atque hoc ipso numo confirmatur. Nil aotem mirum Pausaniae narrationem adeo confusam esse, cum mUlta Graeca memoratu digna omiserit , ut praeclare adnotavit Sponius in suis itineribus. Praeter ea argumenta, quibus hujus numismatis caput ad Venerem potius, quam ad Minervam pertinere comprobavi hactenus, adcedit, quod illius galea ei sit similis, quam Pausanias, Venerem armatam cum galericulo describens, exhibet. Insuper in aversa parte foliorum apex adparet, qui certe myrti est, ut ex ejus comparatione eum aliis numis, & cum ipsis myrti foliis liquet, haec autemplanta, uti ct columba, de qua superius egimus, Venerierant sacrae.
Noctua, & amphora Minervae adtributa meae conjecturae nequaquam adversantiar, cum unius numinis caput in antica, in postica vero alterius typus ponatur passim, ut in multis etiam hujus meae collectionis numismatibus videtur. Illud sub finom adjicio, num uin hunc unicum esse, in quo caput Veneris armatae exhibeatur, cum alias non OXtet, nisi parvum deae sigillum stans; id vero eo rarius est, quod in Atheniensia est numo, qui tam raro singulare aliquid offerunt antiquariis. Vulcanus,
XXVI. Caput Palladis. oc Vulcanus stans d. maleeum tenet, sinistram supra incudem, in qua duo forcipes, e