Joannis Christophori Harenbergi, ... Otia Gandershemensia sacra, exponendis sacris litteris & historiae ecclesiasticae dicata, complexa 13. observationes, ..

발행: 1740년

분량: 351페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

runt. Cistercienses Monachi litteras bonas sere orisco de inseris addixerunt, tantum abest, ut eruditioni promovendae suppetias tulerint. JEREMIASA INGIMBERTO , generalis Cisterciensium Abbas, Romae, anno hujus saeculi tricesimo primo, librum edidit; Italice conscriptum , cui est titulus: La Teologia det Chio,hro. In quo id potissimum agit, ut lectori persuadeat, Monachorum haud eue, ad litteras & studia incumbere. Et quis

ignorat, . Auditores, controversiam, quae ante hos triginta circiter annos Joanni Mabillonio cum Abbate Trappio, ratione studiorum monasticorum, intercessit ' Nonne Trappius Monachos universes alitteris excolendis secludere S: arcere moliebatur ἰPraecipue autem in Coenobiis integritas doctrinae Christianae fuit admodum deformata pannisque ad sutis corrupta. Creditum enim est vulgo, insigne a1 animarum salutem conserri incrementum, simu-Iac Μonachi pro mortalibus hymnos & vigilias peragerent, pro hominibus, inquam, qui data operata Deum & alios quosque peccare nec intermittunt nec intermittere statuunt. Saepius quidem, satebor enim, monasteria fuerunt ad modulos novos reformata, quemadmodum patescit ex ordinis Benedictini re matione Fuldensi, Cluniacensi, ac Burifeldensi, siquidem de postrema illa integrum Buschi extat opus, ab Illustri Leibnitio in lucem emissum.

Verum enim vero eae resormationes vulnera palliabant, non percurabant. Institutio puerorum & adolescentum inde melior haud fuit reddita. Tenuissimum illud eruditionis scholasticae praesidium con sitit in qualicunque linguae Latinae cura, in Catechesi Christianae admodum arcta, & in excolenda rudiori

342쪽

DE COENOBIOR. REFORMAT. 3rs

rudi ori Matheseos parte, quam Computum vocabant Ecclesiasticum. Instaurare coeperant institutionem

litterariam , saeculo XIII. Franciscant & Dominiacam. Sed ille ardor mox remisit, ac ipsae scholae, templis cathedralibus adjunctae, deficere sensim co perunt. Monachi in schola interiori grandi pretio pueros juxta ac senes delirare docuerunt. Saeculo demum XU. scholae publicae hinc inde coeperunt

aperiri. ALBERTUS CRANTIUS, Μetrop. L. III. c. 43.ὶ qui inter initia saeculi XVI. obiit, distincte scripsit: Nulla est in Saxonia publica

schola, quae centesimum longe superet annum. Brunsvici ludos litterarios olim moderabantur Μonachi

Aegidiani, ac ei, qui scholae, ad templum Blasii& Cyriaci exstructae, praeerant. Sed inepta ex eorum institutione taedium civibus subnatum fuit. Requirebant ipsi magistros doctiores. ΜagisTatus Brunsvicensis Pontificem Romanum, Joannem XXI H. missis oravit litteris , ut ipsi liceret ludum litterarium aperire. Vix eam ille impetraverat grariam, quum Capitulares D. Blasii & Cyriaci, ac

Monachi Aegidiani , mi fis Romam legatis, rem eo deducerent, ut Pontifex judicatum rescinderet. D

posito autem Joanne, Μartinus V. solium conscendit, quo judice, amplissimus urbis Brunsvici S natus potestatem impetravit, constituendi suo arbitratu ludos litterarios, ac saluti liberorum suorum prospiciendi. Ex qua commemoratione satis intelligitur, Canonicos & Monachos tum bonis litteris

magis obstitisse, quam profuisse. Et quid de igne purgatorio, de operibus supererogationis, de co siliis persectionis, de voti monastici excellentia &merito, de nocentissimis adquirendi modis, de

opere

343쪽

opere operato, de stupris clandestinis, ac sexcentis aliis dicam incommodis t Quid de barbarie monastica dicam , ab Utrico Hultento satyrice satis, in Epistolis obscurorum virorum , tr

ducta lIII. Hoste ut naevos, vitae monasticae insidentes, abstergerent, ac Coenobia ad mentem S. Augustini reformarent Principes ac primores Protestantium, ipsi profecto nihil secerunt reliqui, nullique operae pepercerunt. Liceat vestra pace, AUDITORES, per terras Brunsvicenses tantum circumferre oculos, liceat designare, qua ratione Coenobia sue- .llrint ad instituta & prima & salubria quali postliminio revocata. Anno jam MDXLIII. foederati Smal- caldici, Joannes Fridericus & Philippus Magnanimus inprimis, Vitebergae ordinationem Ecclesiasticam pro terris Brunsvicensibus jusserunt pubsicis describi se is, cui praefixus hic est titulus:di villithexertenorbeningim tandeErunse vi 2Bulmithuneis 'velleg. Pars & inscriptio posterior hujus ordinationis

ita inchoature Sequitur pia ct vere catholica ct conse tiens veteri Ecclesiae ordinatio caerimoniarum, pro Ca-mnicis Monachis, qui reliqui sunt in terra Brurus vicensi, donec moriari F. Nam quemadmodum ex senis

illis Ecclesiasticis non superstitiosi se blasphemi Monachi;

neque ocios Canonici, ut nunc nihil aliud dicamus ,posthac alantur, sed constituantur ministeria publica Ecclesiarum, quibus indigemus, ct curantur pro emeritis Mianistris, pro Studentibus, ct aliis pauperibus , superius in hac nostra ordinatione exemplum propositum est. Hic est ille titulus & nervosus & distulas. Eodem propemodum tempore, Elisabetha, vidua Ducis Erici senioris ac mater Erici junioris, Ducis Brunsvi

344쪽

liensis ac Luneburgensis, Μundae ad conquentes, werram & Fuidam, residens, anno supra quingentesimum quadragesimo secundo, conscribendam tuαravit Ordinationem Ecclesiasticam, qua limites ponuntur caerimoniis monasticis atque horis canonidis. Nihilo secius reluctabantur huic reformationi non scinium Μonachi , sed etiam inprimis Canonici, an samque eidem Serenissimae viduae suppeditabant, ut ipsa, Anno MDXLIII. ad singula monasteria, quae

ditioni Erici erant subjecta , gravissima dirigeret

jussa, eum minis conjuncta. Constitutio utrilinque, Hannoverae anno MDXLI v. cum praefatione Antonii Corvini, fuit in lucem publicam emis

est Constitutio, de Ritu confirmationis reformivio. Inter haec Abbas venerabilis Riddageshusani Coenobii, D. Lambertus a Balven, resormanda esse Coenobia, haud abnuebat. Quem ut Hesmol dus Poppius magis magisque ad album veritati alii, ciendum calculum insecteret, ex oppido Gostariae tradidit Wolsebuitelensi typographo, Henningo Rudem , typis publicis excudendam Collationem detiamam tertiam Pannis Cassiani, cum libro 'speia uitani, de Libero Arbitrio, adversus eamdem Ca sani collationem, & utrumque opus Abbati dicavit atque inscripsit. Simulac vero Dux beatissimae memoriae Henricus junior terras suas, a foede ratis Smalcaldicis vacuefactas, recepit, idem Lan bertus de Balven, Wolferbuitelae, Anno MDL. 8.edidit Catechismum Ecclesiae, seu itre impe ean

345쪽

oriingiuigi. Sustinebat hic liber vicem ordinationi, novae Ecclesiasticae Pontificiae, quae ipsius Principis nomine ejusque jussu fuit distributa ac promulgata. Pax inter haec Passaviensis, ac religi sa, reditus Coenobiorum Principibus Protestantii permisit, sed, quod memoratu dignum, in usum ministerii Ecclesiastici ae scholarum. Obstabant vero initiis resormandae in Coenobiis doctrinae ac disciplinae tum Henricus , tum Ericus , uterque Junior. Hic enim ad Pontificios denuo fuerat relapsus; ille Pontificiis palam adsentiebatur. Sed Deus impedimenta illa tandem in auspicia faustissima convertit, eo quidem eVentu, ut, Duce utro

que vita sua defuncto, monasteria singula per omnem Ducatum Brunsvicensem reformarentur & ad usum pietatis , doctrinae purioris , ac litterarum, congruenter exemplo S. Augustini, reducerentur. Exinuat elaborata ae edita eum in finem Ducis Julii

Ordinatio Coenobialis, glosicrorhenui liδ quam paucis videre licuit. Conversa fuerunt Coenobia passim in scholas, videlicet Amel ungesbornense, Aegidianiim, Riddageshusense, Schen ingense S. Laurentii, Marien-thalense ac Michaelsteinense , nec non Halhenredensede neseidense. Coenobiorum aliorum reditus annui paedagogio Gandershemensi quod in Academiam Helmstadiensem efforuit, fuerunt adplicati, nominatim Coenobii S. Mariae prope Gandershemium, Wibbrechtshusen, Stetne , Wene , Reinhausen,

346쪽

DE COENOBIOR. REFORMAT.

Polit ede, ac quam plurium aliorum. Ac licet aniano superioris saeculi undetricesimo redirent Abb tes Praepositique Pontificii in Goenobia, meliorisbus usibus jam destinata; gaudium tamen illud Pontificiorum minus fuit diuturnum. Nam , biennio inde vix elapso, Abbates illi, victricibus Suecorum armis territi, fugam adripuerunt. Schola Riddageshusana tandem, ineunte hoc saeculo iadspiravit ad laetiora doctrinae sacrae incrementa . conversa quippe a Duce Serenissimo, ANTONIO ULRICO, in collegium candidatorum S S. The logiae ; quem splendorem triginta post annis Coenobio quoque Michael steinensi adsulsisse , omnibus adhuc notum esse intelligimus. Quid igitur est reliquum, nisi ut Deo ter optimo Maximo gratias agamus ac habeamus pro eis usibus fructibusque , qui nostra aetate ex reditibus Coenobiorum hujus Ducatus ad amplificandas Theologiae pulchritudines literasque egregias excolendas, copiosissime redundant. In praesens nos a verbis & votis ad rem ipsam Mad examen ipsum ineundom, si ita placuerit Auditoribus, convertemus . ut vel hoc ipso exemplo

pateat, qualia olim exstiterint Augustini & Cassiani Coenobia. Mandavit , Adolescentes lectissimi,

mihi DUX SERENISSIMUS, HERUS meus CLEΜENTISSIMUS, ut prosectibus

vestris explorandis intersim. Ipse Dominus noster adeo mensuram patris patriae explet, ut Ephoros& Praeceptores praesiὸio muniat atque auctorita te sua confirmet , ut curas suas ad salutem ad Iescentiae omnigenam promovendam usque demittat , ac ut de felicitate omnium pariter sit solicitus.

347쪽

Μacti ergo virtute & animo, Adolescentes ἰ pedaeulum facite vestrarum virium profectuumque vestrorum, ac ea, quae memoria, ingenio, & judi-eio adsecuti fuistis , promte ac alacriter proferte in medium , ut Adsessores honoratissimi de diligentia vestra recte sentire valeant ac iudicare.

FINIS.

SEARCH

MENU NAVIGATION