Joannis Christophori Harenbergi, ... Otia Gandershemensia sacra, exponendis sacris litteris & historiae ecclesiasticae dicata, complexa 13. observationes, ..

발행: 1740년

분량: 351페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

non sit sempiternus, vel persectionibus nonnullis careat. Exquirenda idcirco prius fuisset notio, quam ipsi animo informaverant de finito de infinito. Finitudo enim alia est, quae inest substantiae; alia est.

quam vocamus relativam, quae in modo cogitati

ius nostrae duntaxat concstit. Spiritus Sanctus notat vel essentiam divinam, absolute spectatam, vel tertiam ejus personam. Si finitudinem relativam &imaginariam, notionibus personalibus accommodatam, ei, qui sic tradiderant, intellexerunt, per quam Pater non generatur, Spiritus Sanctus non generat , Filius non generat, sed generatur; tum ipsos excusatione dignos existimo. Quum vero hae relationes ad essentiam divinam, per sese consideratam,

haud spectent, ipsi potuerunt, salva veritate, Spiritum Sanctum, id est, illam Dei essentiam dicere infinitam, hoc est, immunem ab illa relativa finiatudine. Ipsos mentem suam ita evolvisse , ipsos haud aliter sensisse, non vehementer contendo vel propugno. Id tamen mihi concedent omnes ac

largientur, quod ipsi fuerint homines, non stipites; praediti ratione, non truncii ad doctrinam Christi ab ineunte aetate adducti, non Abderitae

vel Getae. Quam ob caussam, quum partes reorum semper sint favorabiliores, ei, qui haereseos accusantur vel accusati leguntur, magis excusandi, quam atro carbone notandi sunt, inprimis quum

ipsorum opinio verbis maxime obscuris & caliginosis fuit expressa. f. XVI. Notat deinceps Joannes Lamius quam dam loquendi formulam , qua imprudenter & i concinne Joannes Μontesonus, ordinis Dominica, ni Monachus, usus suisse perhibetur. Ipse hane adhibuit enuntiationem: Major es unis sposiatica

322쪽

is Christo , quam unio trium persenarum in essentia in creata. Lamius credit, eum ea propter cum Tristheitis aliquatenus facere videri. At salva res est. Nontesonus unam essentiam supremam & increatam docuit, tres personas divinas earumque unionem docuit, unionem hypostaticam in Christo, naturam clivinam inter & humanam, docuit. Quid ei magis tradunt sanum, qui incorruptam Ecclesiae genuinae doctrinam amplectuntur ἰ Comparationem imde essingere ac unionem personarum cum unione hypostatica conserre invicem, haud erat opus. Ea enim, quorum unum mensuratur & per comparati nem refertur ad alterum, sint homogenea, ejusdem generis & speciei, oportet. Nihilominus sensum videtur Monte nus adhibuisse satis dextrum ac integrum, ratus, unionem eam esse majorem, qua

humana natura ita cum divina Christi natura fuit conjuncta, ut illa in hujus personalitatem fuerit d- sumpta, ac propria personalitate careat. Quod si

haec unio vocatur major ea, per quam una perso na cum altera, per eamdem essentiam & unam, coniuncta est, nec tamen ulla earum propriam person litatem, per Sc propter unionem illam , amittit; tum

non video, quid in propositione Monte ni siecarpendum & vituperandum. Ut summatim, quod res jubet, dicam, Tritheismi in Montesono adparet nec vola nec vestigium; formula autem loquen

di est minus circumspecta, insolita, inusitata, in utilis, infructuosa, & repudianda.

' f. XVII. Restat VALENTINUS GENTI

LIS , ex Campania Neapolitana ortus, qui, quum Lutherus Germaniam illustraret, Arianam sentiendi libidinem ab inferis revocavit, docens, dari tres per sonas aeternas, sed essentiarum dissimillimarum. Em Ioris

323쪽

too DISSERTATIO XII.

roris sui convictus palinodiam Genevae cecinit Ac ad frugem sese rediisse simulavit. Paullo post veterem denuo cecinit querelam, ac cum Georgio Blandrata& Joanne Paulo Alciato in Poloniam venit. Inde ejectus egit in Moravia aliquamdiu inter Anabapti, stas. Abiit porro in Transilvaniam, inde Viennam, porro in Sabaudiam, ubi a Praefecto Bagiarensi comprehensus & Bernam missus est. Heic error ipsi poenam capitis conscivit. Antequam obtrunca retur, alta proclamavit voce, indicans , sese pro gloria Dei Patris mortem oppetere. Capite fuit plexus, Anno ΜDLXVI. Tritheismum an proprie dictum propugnaverit, merito quaerimus. Si statuit ac provem reputavit, tres exsistere Deos, aeque perfectos, simillimae, immo aequalis, hoc est, aeque infinitae essentiae participes; tum a Tritheismo absolvi non potest. At quis non videt, ipsum pro excellentissimo omnium rerum Principe habui sse Deum Patrem, ad cujus persectionem Filius & Spiritus Sa ctus haud accedanti Admisit ea propter subordinationem, inaequalitatem, & dissimilitudinem. In primis post palinodiam Arianismo dilucidius album adjecit calculum, ac aeternitatem, Filio & Spiritui Sancto antea adtributam, restrinxit. Nihil minus Romani haereseon judices, eum fuisse Tr,

theitam, existimarunt, unde consuetudo exorta est, Arianos vocandi Trinitarios, Socinianos vero Uniatarios. Utrique, opinor, ita vocantur in Bulla Coenae Domini, per quam lingulis annis haeretici,

ruos Roma numerat, diris omnibus in die Viritum, seu Coenae Domini, devoventur. Et hactenus neminem, Christiano nomini addictum, deprehendere licuit, qui vere & proprie suerit Tri

324쪽

OBSERVATIO XIII.

D. Osibus Christi haud fractis in cruce ae se

pulcro i Joan. XIX. 33. ex vaticinio Ps. XXXIV. 2 . 2I.

f. I. Arahardi sententia f. Iv. Ous filius ex M-

de loco Hiero altae, minibus mortuis ossa man Ps. XXXIV. ΣΟ. 2 i. serum illaesa, inviol f. II. Locus ille de Mes- ta, incorrupta, ac mi Aa agit , dura perpesso nus fracta. pro nobis. 3. U. Solatium Euang f. III. Messias cognomi- licum , inde depromenin natur justus. dum.

g. 1.

Sermone de Cute, Carne & Ossibus animae, ad Ps. XXXIV. 2 o. ΣΙ. commentatus suit sa), ac ita disseruit: Uuod nemo dictum esse de corporeis os sibus ainbitretur, naesertim quum tot beatorum mary rum ossa confracta sint manibus hominum impiorum strantrita dentibus bestiarum. Demonstrat deinceps idem, animam hominis esse individuam, non existensam, partibus carentem. Ut igitur allegoricam adserat expositionem, sese constrictum esse & adductum putat. Cutem exponit per cogitationem, carnem per mentis affectionem, & ossa per destinationum ac propositorum constantiam, quia nunquam frangatur propositum cordis Iustorum. Quis non mis

325쪽

3ox OBSERUATIO XIII.

ratur, virum, alioqui sacrarum litterarum peritissimum, ad eam explicationis audaciam prolabi potuisse φ Sed legit in versione sua , qua utebatur,

Latina: CHi odit Dominus omnia ossa eorum, urium ex his non conteretur. In Ebraico non deprehendimus

ossa eorum, sed ossa ejus. justi scilicet, de quo

instituta fuit commemoratio. Haec unica vox Ber hardum in avia & allegoricum aequor praecipitavit. Non vacat, aliorum proserre interpretationes, quas dare singulas, in tanta librorum multitudine, non est virium humanarum opus , sed opis divi

nae.

f. II. Is, cujus ossa non erant frangenda, fuit ipse Messias, quem David saepius, quam Vulgo credimus, nobis ob oculos posuit. . Si enim per justum intelligamus quemvis de grege Domini pium, tum infitiari utique non valemus, multos exstitisse justos, quorum ossa fuerunt combusta , dentibusserarum dilacerata & disrupta, se cta & dissipata, compressione humi divisa, & a sandapilariis operariis , seu vespillonibus, diverberata. Quare non de quovis justo Hieropsaltes commentatur , nec alleg rias effundit , siquidem verba , proprie accepta , Iucem suam continent longe clarissimam reliquoque veritatis divinae complexui conformemi sed de justo illo vaticinatur, qui id habuit eximii, ut ipsi, jam demortuo, nullum os fuerit laesum, fractum

aut violatum.

f. IlΙ. Ille vero justus, ἔ, δίκαιος. est ipseMessias, Dei hominisque filius. Fidem oculatam

dant nobis ipsa sacrarum litterarum oracula, nominatim Es. LIII. D. Zach. IX. I9. Act. Ill. I . VII. 32. I. Pet. IlI. I 8. I. Joan. II. I. Jer. XXIII.

326쪽

s. XXX li I. 11. b). Qua de caussa ipse etiam dicitur ui ἔ Π3 Dominus justitia nostra , Jer

XXIlI. 6. ab indole tum essentiae , tum operationum in regno & naturae, & gratiae, & Floriae, in quo eum juste habenas Imperii esse moderaturum, idem praedixit Propheta, inciso quinto. Si omnia loca inter sese, collatione instituta, contendimus, notio, quam de justitia informare decet animo promte succurrit. Justitia enim est studium promtissimum conferendi bona ad sapientiae , quae objecto est conformis, regulam & habitudinem: Qui suum

cuique tribuit, ac tantum boni concedit, quantum

alii capere possunt, is jure meritoque adpellatur justiis. Christus Patri honorem & lacrificium pro peccatis hominum, quibus Sanctitatem Dei violaveramus, exhibuit. Christus hominibus concessii remissionem poenae sempiternae, interposito redemtionis pretio. Sed, quia praefracte improbi nequeunt gratiae praemia capere, vel sanctissimum Deum

habere amicum, ea propter oblatam omnibus veniam, sub conditione fidei vivae ac genuinae, demum ad plicat animoque insinuat: Qui bonitatem ejus adripiunt ac conditionem propositam ex viribus, quas clementer suppeditat, implent, eis tribuet bona aeternum continuanda ; qui e contrario inimicitiam

Dei, delictis admissis, praeponunt amicitiae supremi Regis, ei sese in eum praecipitant statum, in quo tandem boni nullius sunt amplius capaces. Justitiam itaque suam Christus in regnb gratiae expromit,

dum b) ΤYMPII Diff. de Ultimis Davidis verbis , P. 7 6. Tom. I. T lauti Theologico . Philologici Hasaeo . Ixe.

327쪽

dum suos tuetur & defendit, malis vero & Ecclesiae insectatoribus repagula opponit: dum gratiam suam ac gratiae Vires eis auget, qui exemplo Dei Sanctissimo, seu persectionibus eis moralibus sese co formant ; eis vero gratiam subtrahit vel imminuit, qui ea ad libidines suas, vel ad nocendum aliis abutuntur. Ipse porro suum cuique, secundum Opera , tribuet, bonis bona, malis mala, in die no vissimo mercedem singulis adsignaturus. Tum Christus regnum gratiae tollet Patrique reddet, qui eo usque suffaminaverat poenam, ab hominibus jam olim promeritam. Ob hanc multiplicem justitiae suae lucem ac declarationem constantissimam, Chrissius adpellatur & justus & jusitia. g. IV. Ossa hujus justissimi Regis manserunt in

ipsa cruce ac in sepulcro illaesa, nequaquam fracta.

Quis, ossa Adami, Noachi, Abrahami, Jacobi, Josepsi, Sauli & aliorum, pietatis lauὸe florentium , virorum adhuc nondum esse fracta, contrita,

ac in pulverem comminuta, sibi persuadebit η Ossa Ignatii, sanctissimi illius martyris, leones fregerunt& dilacerarunt. Et quot praeterea Christiani cum leonibus, instar bestiariorum, depugnare debuerunti Spectaculum illud adeo frequens erat & iterum iterumque repetitum, ut, teste Tertulliano, solem nis inde populi vox & sermula esset enatat Christi nos ad leonem. Plura dederunt idem Tertullianus, de Spectaculis; Prudentius, de Coronis, Octavius perrarius, de Gladiatoribus, ac Ven. summusque Fautor, Joannes Laurentius Moshemius, in ossis Paulo, liberato ab ore leonis. Taceo eos, qui historias Martyrum scripserunt. Inter Reformatos Joannes Crispinus Mart rum volumina primus emisit, cujus quoque cura sumtibusque prodierunt

328쪽

LD JO. XIX. 33. EX PS. XXXIV. 36s

Genevae, Is . 4. Actiones& Monimenta Martyrum

eorum, qui a Misisse 2 Husso ad nostram hane aeta tem in Germania, Gallia, Britannia, Flandria, Italia est ipsa demum Hispania veritagem Euangelicam 1a guine suo constanter obsignaverunt. Promittit Crispinus, in praefatione, se plura ejus generis monimen ta esse editurum. An fidem ciatam liberaverit, mishi non constat. In Anglia ante aliquot annos simile opus fuit in lucem publicam emissum, quo martyria Protestantium percensenturι Amstelodami

prodiit, sumtibus Schipperi s i 67I. sol. Historie

der Marteiaren. Et inter Italos quoque argumen

tum hoc adtigit Marcus Antonius Boldetti, in libro, 372o. Romae sol. edito, cui inscriptio r Os- servationi, sepra i Cimeterii de Santi Martiri ct --tiola Christiani di Roma o. Provocarem quoque ad Martyrologia, nisi ea passim essent interpolata. In praesens id suffecerit monuisse, Martyrum nonnullorum ossa fuisse combusta & violenter lacerata Q ac fracta. Ipsi Christiani, reliquiarum cultores, saepius partes ex ossibus Martyrum fregerunt, ac fracta, ni alia via eis potiundi pateret. furtis subduxerunt, quibus encomta incauti imper tierunt scriptores. Quis igitur illa Hiempsaltae verba accipiet & interpretabitur de justo quovis, quae se habenti ri si a που rapi' use zban v mm non rndiu is nam n Multae sunt calamitares risi, Ne V rum

ein Cotis. Acta Eruditorum Germastica, Lipsiae edita, P. LXXXI. p. 6 7. sqq. d) Cons. Distortationem Apologeticam =ro Sanctarum,

Per=etuaa, F licitatis . . Soeiorum Mandirum orthodoxii adversus Sam. Eaonium, auctora R. P. IOSEPHO AG

GUSTINO ORSi. quae edita fuit Florentiae, I 718. - st snobis ad Nova Eruditoruta Aela per sompendium relax ,

329쪽

rum ex finiversis illis eripiet eum Dominus, tegens σμυans singula ejus ossa, ita ut ne unum quidem ex illis frangatur. Justus ille est Messias f. s.), qui

Ioco nostro ac pro nobis calamitates pertulit & ex- antlavit exquisitissimas & maximas, eis non succumbens, sed gloriose ex eis ereptus, Es. LIII. 8.id quoque eximii habens prae ceteris justis, quod ossa ipsius manserint inviolata, integra, & ab omni fractionis periculo libera. Ossa reliquorum, sepulcro illata , solvit tempus edax rerum & vespillonis labor, novis sepulturis deditus. f. V. Quae Christi excellentia & praerogativa nobis ins gni est solatio. Certi enim reddimur de eo, quod Jesus exstiterit Μessias, simulatque convincimur, ipsum fuisse justum illum, calamitatibus omnibus Oneratum, e quibus gloriose fuerit ereptus &evectus, cujusque ossa nequaquam fuerint fracta, licet parum abfuerit, quin milites Romani ossa ejus

frangere tentassent. Unde veritas promittentis Dei elucet, qui fidem suis datam nec negligit, nec migrat, nec obliviscitur, ipsisque, invalescente calamitatum cumulo, gratiam olim promissam clementissime impertitur ac instillat. Confirmatos nossen. timus in veritate de resurrectione Christi, dum convincimur , corpus Christi mansisse inviolatum &incorruptum, liberum ab omni violenta distracti ne, vel dilaceratione, nec ullum corruptionis pertu- sin vestigium. Praedixerat enim jam David hanc Messiae excellentiam, Ps. XVI. Io. quam solide exposuerunt Apostoli, de Christo vere mortuo &redivivo testes omni exceptione majores, Act. II. 27. St. XII l. 3 . Admiramur praeterea sapientiam

Dei, quae eo ipso, quod offa Christi non fuerunt fracta, veritatem illam, quae Christum eodem suo

330쪽

corpore revixisse ac resurrexisse docet, sartam tectam servavit, partim ut ostenderetur, Messiam esse illum agnum Dei, quem agnus Paschalis denotaverirat, partim ut corpus Melliae ab omni mutatione majori maneret immune distinctiusque ab eis agnosci posset, qui cum redivivo erant commercium rein novaturi. Dicitur Deus Pater constituisse 'ustrum Jesu, veluti fMinorosi, mortem vero ejus, tanquam divitis, Es. LIII. 9. Varia heic tentarunt intrepreistes, ut locum difficillimum redderent planum; quorum ut diligentiam veneror, ita laudes non imminuo. Liceat tamen & mihi perieulum facere, an difficultatem, qua verba Prophetae videntur implicata, possim , ni solvere , certe adtenuare. Coninjecturas itaque meas sic instituo. Divitum ossa re, servata sunt integra, honorata & inviolata. Status mortis, in quo erat Iesus, ita erat comparatus, ut ossa ejus a s acti ope perstarent immunia. In mortis itaque illo statu Jesus divitibus fuit similis,

dum integer fuit relictus ac aromatibus pretiosissimis persusus. At constitutio sepulcri adumbrabat similitudinem ejus hominis, qui ob imposturae metum custoditur & ob facinora prava in custodiam datus vinculisque constrictus latet. Nam Iesus insepulcro, tanquam facinorosus in vinculis & custodia, instar imposioris, adservabatur, a militibus, ad ostium sepulcri stantibus, diligentissime detentus.

Sed judicent alii, quam recte ita conjecturas duo Terim. Succurrit tamen aliquid scrupuli, qui solicito & diitationibus circumfuso incidere potest animo. Fieri sane potest, ut sint, qui credant, Christum non vere mortem obiisse, eo quod ossa ipsius haud sint fracta. Verum Euangelista Joannes huic occurrit dubio, docens, speculatorem RCAE

SEARCH

MENU NAVIGATION