장음표시 사용
331쪽
manum , lancea instructum, non quidem ossa fregi sedem, latus vero ipsius, sinistrum credo, seditasse ac ita transfixisse, ut sanguis & unda inde emanaverint. c. XlX. 3s. Simul ac cruor ac lympha ex thalamis cordis effusus est in exanimatis, de morte ipsorum dubitatio amplius supterest nulla ce . Non excludo id; quod accidit, miraculum, neCeis invideo translationes mysticas, qui eis delectantur. Ut vero mysticismus exegeticus ex ingenio nimis secundo, vel ignorantia, sensum genuinum recte eruendi, plerumque exoritur, ita eum potissime venandum esse sacrarum litterarum existimo sensum, qui est vel logicus, vel e logico per justam a gumentationem deductus , cujus speciem arbitror es si sensum genuine mysticum. Ostendimus itaque indicium luculentum, ex quo, Christum re Vera obiisse in crucis ligno, satis superque patescit. J
annes aliud inde porro colligit argumentum, adversus DOCETAS demonstrans, Christum non mOdo ob testimonia trium de caelo testium pro vero Deo esse habendum, sed ipsum etiam verum fuisse hominem, cujus anima per effectus & operationes veram animae indolem indicaverit, atque cujus in comparabile corpus aquam & cruorem emiserit, ve
Iuti totidem indicia veri corporis humani, quae su-serstructa erant testimonio militis, custodum, &oannis, testis oculati. Viderit lector, an non hoc docere contenderit Joannes, I. Ep. V. 7. 8. 9.& numquid hac ratione contextus orationis sibi constet, de quo alias plerique interpretes admodum sunt 1oliciti & haesitantes. De H Idem sentit WEDELIUS, in Exιρμιι. Mιdico-PHis
Iot. Centur. I. Dec. III. Exors. I.
332쪽
De FELICI in terris Brunsvico-Moferbuit nisCOENOBIORUM REFORMATIONE
in examine publico intra ludum litterarium eludiesbornem recitata, Anno Μ DCC xxxv II. 8. Junii.
AUDITORES ΡLURIMUM REVERENDI CONSULTISSIMI, CLARISSIMI, AT QUE DOCTISSIMI.QV mqu/m multa eademque praestantissima ce
lebrantur instituta , quae, in generis humani salutem sancita, per nonnullos saeculorum decursus substiterunt, nec facile a prima pulcritudinis serma desciscere valuere; tamen major institutorum optimorum datur numerus, quorum primordia us quequaque exstiterunt saluberrima, quorum progressus spei Ac destinationi auctorum haud respondit, ac quorum nomen ad extremum in corruptelas desiit. Ut ea, quae de institutorum ratione dico, exemplorum copia illustrem, nec utile nec necessarium esse existimo. Revocate vobis , obsecro, in memoriam Coenobia , ac eorum, qui primi ea in terris occidentalibus instituerunt, consilia praeclara atque ad laudem omnis posteritatis commendabilia mecum expendite. Nonne primordia Coenobiorum extra omnem nequitiae vitiique maculam erant constitutat At quantum ipsa, temporis 'uccessu, a splendore primo degenerarunti Instituti indoles ac ratio prima a viris, praestabili pietate 3e scientia imbutis,
333쪽
suerat prosecta. Verum vix essi uxerat unum ac al, rerum saeculum, quum cognitio bonarum litterarumae disciplinae st udiorum divinae e Coenobiis exterminarentur & in exsilium dicerentur. Quapropter summis justissimisque omnino elogiis Duces ac Prin cipes illi Serenissimi sunt concelebrandi ac in coelum tollendi, qui Coenobiis ad superstitionum colluviem prolapsis primam restituerunt integritatem, ac ea ite rum seminaria pietatis, virtutis, ac optimarum disciplinarum esse voluerunt i Liceat mihi, pace vestra, res hasce paulis altius repetere, ut unicuique pate scat, Ducem JULIUΜ immortali encomio esse prosequendum , eo quod Coenobiorum, quae in terris suis tenebat, conditionem deformatam merito purgavit, & ea ad normam & ordinem institutionis Primae redegit, quemadmodum ipsi foederati Smal- caldici exemplo pulcherrimo per Ducatum Caleniar gicum, Grubenhagicum, Gottingensem, & Wolfebutielanum, magnamque Episcopatus Hildesiensis partem iam tum praeluxerant, Quem in finem animum induxi ad dicendum de Coenobiorum hujus
Ducatus indole prima, eorum depravatione ac naetas , tandemque de felici eorum Reformatione. Quod dum facere adgredior, VOS, AUDITORES, observantissime oro quaesoque, ut, qui corporibus adestis, animis quoque benevolis adesse linguisque favere dignemini. Ι. Si igitur de eo soliciti sumus primordio, ex qua Coenobia in occidentali seu Latina Ecclesia propul
334쪽
hilarunt & in hasce terras usque profluxerunt, non possumus, quin Augustinum , quondam Hipponensum in Africa Episcopum & Praesidem, nobis ob oculos ponamus. Is enim, teste P O S SIDIO ' , factus presbyrer, monasterium intra Ecclesiam mox instituit: θ' cum Dei servis vivere coepit, secundum modum γ' regulam ,sub sanctis Apostolis constitutam: maxime ut nemo quicquam proprium in illa
se istare haberet, sed ut eis estem omnia communia tardistribuerentur, Acm opus erat. Haec Possidius. Deerant scilicet Afris Christianis ea aetate loca pubi ca, in quibus adolescentes ac juvenes possent optimis humaniorum litterarum disciplinis ac doctrina Christiana, tum solidiori, tum uberiore, erudiri & co firmari. Deerant sumtus certi & a Magistratibus designati, quibus ingenia discipulorum inopum sublevari ludorumque moderatores ali potuissent. Si quae florebant scholae, eae artibus oratorum, in cortice haerentium, ac disputatorum personabant. Judio cavit proinde Augustinus, e re fore Christiana, si exstarent seminaria ' , in quibus homines notis
etiam rerum divinarum & humanarum cum honestissimae vitae cultu ac illibatae virtutis castitate conis
jungerent. Instituit itaque ipse , Anno CCCXCI. primus Coenobium illud, templo contiguum, in
In Vita Augustini, c. V. p. 6 I. ed. ROm. I73I. 8. J De reliquo haud infitior, Coenobia nonnulla per Galliam jam exstitisse saeculo IU. Hoc enim distincte ostendit Vir Illustris. D. JOH. IACOBUS MASCOUiUS , in i hro praestantissimo, Geshichte der Teuuchen,Part. I. L. VII. f. 38. In Norico, jam saeculo V. S. Severinus instituerat Coenobium Favianae in loco. Fridetinus, tempore Clode- vel filiique Theoderici, ad Mosellam , in UOgelo. ad Rhenum , ct in Rhaetia constituerat diversa Coenobia. Idem. Part. II. D. XIII. f. 34.
335쪽
quo ipse vixit, & in quo juvenes, integri vitae scelerisque puri, ad Veritatem religionis Christianae statbiliendam ac ad artes septem adaiscendas, intra continentiae & paupertatis praescripta , incumberent. Efforuit brevi gloria hujus Coenobii, adeo ut coetus Christiani, seu Ecclesiae, passim sibi expeterent inde atque deligerent presbyteros & supremos rei sacrae curatores. Postquam porro Augustini auctoritas simul cum scriptis & doctrina ejus longe lat que exsplendesceret, institutum ipsius monasticum plurimis coepit arridere ipsisque Pontificibus Romanis fuit probatum. Pertractabantur enim in collegiis illis votivis, seu Coenobiis, sacrae litterae , expendebantur summa doctrinae vitaeque Christianae capita: decantabantur hymni, in sonorem Dei praepotentis amplificandum compositit lectitabantur libri, ad vitam pie transistendam apti factique, inter
pranὸendum & coenanaum t ac ne qua rerum do mesticarum eum animos distraheret& ad viliora avocaret negotia, omnes ex communi & collato impendiorum corpore victum ac vestitum obtinebant.
Qui igitur rei Christianae suppetias ire, vel incrementa & accessiones constituerant parare, in similibus instituendis Coenobiis vires operamque collocare
non omiserunt. Inauditae erant antea septem artium officinae: nondum inventae erant Academiae, quibus nostra saecula inde ex saeculo XIII. eminent ac efforescunt. Quocirca , AUDITORES , nemo dubitabit, quin providentia divina soc paeto eum suppleverit defectum, qui alias rei Christianae exstitisset damnosus. Unὸe facile intelligitur, institutum venerabilis Augustini mei itissimis laudum praeconiis ac studiis Optimatum, qui illud certatim initari conabantur, suisse multo disnissimum. Fran-
336쪽
ei inprimis , ad religionem Christianam adducti ,
Coenobia ad mentem Augustini condere ac reditibus annuis ornare coeperunt. Praecipue Joannes Cassi
nus, Presbyter Massyliae in Galliis consecratus , duo ibi monasteria, virorum scilicet & mulierum , sub initium saeculi quinti condidit, in quibus, fatente Triti hemio, regularis disciplinae servor magnus pluribus annis permansit. Cassianus, quondam Joannis Chrysostomi discipulus & adsectator, de libero hominum arbitrio ea sparsit, quae a nonnullis Pelagii doctrinis parum absunt. Quod ipsum ex libro ipsius patet, quem Collationem inscripsit,& qui a Prospero Aquitano fuit confutatus. Semina Semipelagianismi ex Cassiani disciplina vires vitamque accepisse, ac inde per Coenobiorum ossicinas sparsa esse, plerique tradunt. Posthaec, saeculo sexto, BENEDICTUS Nursinus, qui ex Iudo Romae litterario in loca solitaria humanoque
cultu vacua abierat, construxit Coenobium Cassinense, Vitamque monasticam severioribus adstrinxit regulis, in quibus magnum pretium ponitur hymnis decantandis, horis cantionum interdiu noctuque Oiseundis, nec non duriori victui & vestitui; studiis autem humanioribus ac divinioribus vix nonnihil temporis reservatur. Ex hoc Coenobio montis
Cassii ni, in Campania Italiae siti, Monachi Benedictini, veluti agmine facto, sese in Gallias , Angliam , Hispaniam & Germaniam paullo post diffuderunt. Perplacuit nihilosecius ordo uterque, tum ille ab Augustino, tum hic a Benedicto, conditus atque institutus. Vix enim Coenobiorum , a Carolo M. exstructurum, iniri potest numerus. Acquid Ludovico Pio, qui admodum puer a patre, IO Regis, Aquitaniae fuerat praepositus, magis fuit
337쪽
curae cordique, quam monasteriorum exstructorum copiat Lotharius, natu ejus maximus, erat ad
Coenobia condenda paullo remissior, & in Mon, chos acerbior. At quo eventu ἰ ipse profecto cognomen PII & MAGNI haud reportavit. Accedit quod Μonachi excogitaverunt fabulam ' , aliis persuadentes, diabolos cum coelitibus de Lotharii animo & corpore invicem concertasse, ac ab suisse parum , quin diaboli de Lot hario , aeternum ipsis adgregando, Victoriam retulissent. Hemma, Caroli Crasti mater, monasterium S. Mariae, quod vulgo Obermiisser vocant, Ratis nae erexit ac d tavit ; Carolus vero Crassus id confirmavit & in deis sensionem immunitatis suscepit. Hildeneshemense monasterium prope basilicam pro sectatoribus instituti Augustiniani, ni potius Benedictini, fundavit LUDOVICUS , cui a pietate inditum suit cognomen; Corbet ense autem, tanquam propaginem ex veteri occidentalis Franciae Corbeja, ordini Bene. dicti no adsignavit & contribuit. LUDOVICUS
GERMANICUS, filius ipsius, & LUDOVICUS, Rex Franciae orientalis, ejusdem Ludovi ci Pii ex Ludovico Germanico nepos, Coenobiis &condendis & ditandis omni arte & industria vacarunt, adeo ut Ludovicus junior, quum Corbejae ad Visurgim horis hymnologicis interesset, ingenue
fateretur, vitam monachorum esse vitam coelitum Nangelorum ti). Carolus M. & ipsius filius Ludovis
ADEMARUS Cabanvinsis, in Chronico, P. 161.
Chronicon S. Maxentii, seu Malleacense. p. I98.
t ANNALES Corba, os, ad A. DCCCLXVII. p. 298. Tovi. II. Loibuit. Σcriptor. Brunsvic.
338쪽
dovicus Pius in id maximo incubuisse studio reseruntur, ut monasteria essent ossicinae & pietatis &studiorum. Eam ob caussam Carolus doceri jussit septem artes liberales, easque in palatio regali Aquis-granen si curavit depingendas. Ludovicus porropius disciplinam monasteriis imposuit, eoque fine Anno DCCCXIX. in Concilio Aquisgranensi lubrum ) jussit componi, qui contineret perfectioino em vitae canonicae, in quo )eterminandam curavit tum cibi tum potus o omnium necessariorum sim mam, quem librum per omnes civitares ct monasteria regni sui
jussit describi s D. Monachi pro norma vivendi cenebant plerumque regulam S. Benedicti Clerici Vero regulares, seu Canonici, sacros canones, hinc inde decerptos, pro norina vivendi amplectebantur. Chrodegangus, Metensium Archiepiscopus, ex Carolo Μartello Ortus , canones denuo ex Conciliis Sanctisque Patribus collegit , circa Annum DCCLXII. & regulam S. Benedicti pro fundamento suae constitutionis posuit. Regula Chrode- gangi Canonica capitibus constat 36. & in lucem ab ACHERIO a fuit protracta. LUDOL FUS, Dux Saxoniae orientalis, socer Regis Ludovici Germanici junioris, filiam suam Hathumodam in disciplina & convictu Abbatissae, quae Coeis nobio Herivordiensi Benedicti no praeerat recens ex. stru Amalatii hunc librum exhibet IACOBUS SIRMON
DUS, Tom. II. Concilior. Galliae, p. 333. R. ) Verba sunt AUCTORIS vitae Ludovici, p. 368. Conf. ADLMARUS Cabannensis, p. I 8. Chronici, TO
339쪽
structo, educandam & instituendam curavit. Eamedem Hathumodam, vix XII. annos natam, Lu
dessus pater Coenobio novo Benedictino, quod in Veteris Ganderatimsi villa condiderat , praefecit. Ricdagus Comes haud longe ab eo loco jam antea Coenobium pro virginibus Benedictinis in Lamme-springe condiderat, eique filiam suam unicam praeposuerat Abbatissam. Immedus Comes , regnante Henrico Aucupe B: Ottone Magno, locum Rin ethelm, in Saliga positum , Coenobio novo Bene-ictino ibidem constituto , nobilitavit. Quam consuetudinem aedificandi Coenobia , semel illustribus judiciis ornari solitam, aetas subsecuta in imitationem transtulit, accedente inprimis , ex venerabilis Bernhardi inventis, ordine Cister-eiensi.
Nec est credibile, quemquam fore tam impudentem , ut eam Carolingorum, Ludoifi, Ricdagi ac
Immedi, Comitum, diligentiam atro carbone prorsus notandam esse, arbitretur. Licet enim, iam in locum auri subinde scorias εc Iupina, per doctrinas
nonnullas Theologiae adsutas, successisse , infitiari haud ausim; id tamen laude est insigniendum, quidquid ad professionis a Christo exortae propagati
nem & ad incrementa rei litterariae per substructiones Coenobiorum accessit. In Coenobiis enim adservatae fuerunt bibliothecae: in Coenobiis consignata sunt annalium & historiarum monumenta : in Coenobiis Latina retenta fuit lingua, sapientiae ansa 3c instrumentum: in Coenobiis descripta & custodita suerunt antiqua Patrum voluminat in Coenobiis diplomata & multa Sanctioris litteraturae cimelia sue runt reservata: in Coenobiis, tanquam in asylis,
340쪽
ehartae publicae & privatae plerumque inviolatae manserunt, e quibus historiam aetatis mediae ae s milias Ducum Comitumque Germaniae illustres propius nolle ac demonstrare valemus. Quis, AUDITORES, haec Dei beneficia non veneretur mente pia ac observantiae plena ἰ Et hactenus quidem bene lII. Ut autem Satanas tritico solet lolia &quisquilias immiscere , ita etiam puritas destinati num & innocentia consiliorum , quibus origines Coenobiorum debentur, non diu perstitit suis i
clusa limitibus. Canonici saeculo cecimo ac undecimo coeperunt bonis litteris ac institutioni, adolescentibus impertiendae, humeros animumque sub ducere. Monachi, pedetentim lucra sua ex rudit te & ignorantia aliorum amplificaturi, litteras neglexerunt , ac sodales suos ab eruditionis arce nobi
lissima submoverunt ' . Quam ob caussam , saeculo jam XIII. Summus Pontifex Innocentius IIL'peculiares Philosophiae ac Theologiae Doctores institui & singulares exaedificari scholas jussit, veritus scilicet, ne nox barbariei densissima ipsam Euangelii
lucem residuam opprimeret. Quum tandem Ordines Monachorum augerentur, coenobitas inexsatiata i
vasit invidia, ac aemulatio eos incessit immanis, per quam ipsi in dies dissidere ac controversias varias, ad aetatem nostram progressas, de praerogativis honorum , dogmatum, & possessionum agitare coepe
